|
Supra apostolus per auctoritatem Psalmistae ostendit, quod firmiter
obediendum est Christo. In auctoritate vero posuit tria,
monitionem, culpam, et poenam; hic exponit ista tria per ordinem.
Primum facit hic, videte; secundum, ibi quidam; tertium, ibi
quibus autem iuravit. In admonitione vero sunt duo, scilicet ipsa
monitio, et ipsius monitionis conditio. Unde ista duo exponit.
Primo primum, hic; secundo secundum, ibi participes enim Christi.
In prima vero admonitione ad duo hortatur, scilicet ad sollicitam
considerationem; secundo ad mutuam admonitionem, ibi sed adhortamini.
Dicit ergo videte. Unusquisque enim in se debet considerare in quo
statu sit. Gal. VI, 4: opus suum probet unusquisque. Ier.
II, 23: vide vias tuas in convalle. Videte ergo, fratres,
quantum ad quemlibet in se, quia quilibet est pars societatis, et
unicuique mandavit Deus de proximo suo, Eccli. XVII, 12.
Videte, id est, probate unus alium, ne forte sit in aliquo vestrum,
etc., quasi dicat: multi inter vos sunt in statu perfecto, tamen
propter fragilitatem et arbitrii libertatem posset esse malum in aliquo
vestrum. Iob IV, 18 s.: ecce qui serviunt ei, non sunt
stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem, quanto magis hi qui
habitant domos luteas, et terrenum habent fundamentum? Io. VI,
71: nonne ergo duodecim vos elegi, et unus ex vobis Diabolus est?
Non ergo aliquis sit tantum sollicitus de se; sed etiam de quolibet
suae societatis. Sed quid? Ne sit in aliquo vestrum cor malum
incredulitatis. Ecce malum de quo loquitur apostolus, scilicet cor
incredulum, id est, non firmum in fide, in quo consistit malitia
animae: quia sicut bonum animae est in adhaerendo Deo Ps.
LXXII, 27: mihi autem adhaerere Deo bonum est, quod scilicet
est per fidem ita recedere a Deo per incredulitatem est malum hominis.
Ier. II, 19: scito et vide, Israel, quia malum et amarum est
reliquisse te dominum, et cetera. Et ideo dicit discedendi, quia per
incredulitatem recedit a Deo vivo. Ier. II, 13: me
dereliquerunt fontem aquae vivae. Dicit autem a Deo vivo, quia et
est vita in se et est vita animae. Io. I, 4: in ipso vita erat.
Quod ideo dicit, ut ostendat quod per recessum a Deo, homo incurrit
mortem spiritualem. Sed si inveniatur istud malum in aliquo, numquid
desperandum est? Non, sed magis debet exhortari, id est, admoneri:
ideo dicit sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, id est,
continue scilicet discutiendo conscientiam suam, et inducendo ad
bonum, donec hodie cognominatur, id est, donec durat praesens tempus
gratiae, quod est totum sicut unus dies. Io. IX, 4: me oportet
operari opera eius qui misit me, donec dies est. Et hoc ideo ut non
obduretur aliquis ex vobis fallacia peccati. Sicut enim supra dictum
est cor obduratur per obstinationem in malum. Sed per hoc aliquis
firmiter inhaeret peccato, quia fallitur. Naturale enim est appetitui
adhaerere bono; sed recedit a bono, quia decipitur. Prov. XIV,
22: errant qui operantur malum; et Prov. XIII, 13,
secundum aliam litteram: animae dolosae errant in peccatis. Sap.
V, 6: ergo erravimus a via veritatis. Consequenter cum dicit
participes, etc., exponit conditionem monitionis, quasi dicat: ista
conditio magis est efficax quam illa, quia illi tantum audierunt, nos
autem participes facti sumus Christi. Et loquitur proprie, quia in
veteri testamento erat tantum auditus, nec conferebatur gratia ex opere
operato; sed in novo testamento et est auditus fidei et datur gratia
ipsi operanti. Unde sumus facti participes Christi. Io. I,
16: de plenitudine eius accepimus omnes. Sumus autem participes
gratiae, primo per susceptionem fidei. Eph. III, 17: habitare
Christum per fidem in cordibus vestris. Secundo per sacramenta
fidei. Gal. III, 27: quicumque in Christo baptizati estis,
Christum induistis. Tertio per participationem corporis Christi. I
Cor. X, 16: panis quem frangimus, nonne participatio corporis
domini est? Sciendum autem quod duplex est participatio Christi.
Una imperfecta, quae est per fidem et sacramenta; alia vero
perfecta, quae est per praesentiam et visionem rei; primam iam habemus
in re, sed secundam in spe. Tamen cum hoc spes habet hanc
conditionem, scilicet si perseveramus. Unde dicit si tamen initium,
et cetera. Quicumque enim in Christo baptizatur, suscipit quamdam
novam naturam, et formatur quodammodo Christus in ipso. Gal. IV,
19: filioli mei, quos iterum parturio donec formetur in vobis
Christus. Hoc quidem in nobis vere perficietur in patria, sed hic
tantum initium, et hoc per fidem formatam, quia informis mortua est.
Iac. II, 20: fides sine operibus mortua est. Unde ista non est
nobis initium participationis Christi, sed fides formata. Infra
XI, 1: est autem fides sperandarum substantia rerum, id est,
fundamentum, et quasi initium. Dicit ergo: sumus participes
Christi, si tamen tenemus usque in finem firmum initium substantiae
eius, scilicet fidem formatam. Sed contra: videtur quod timor magis
sit initium, quia dicit Ps. CX, 9: initium sapientiae timor
domini. Respondeo. Dicendum est, quod fides formatur per
charitatem. Charitas autem non est sine timore casto. Et ideo fides
formata semper habet timorem istum secum annexum. Unde et fides et
timor sunt initium. Illud autem quod addit dum dicitur, hodie,
etc., totum expositum est. Deinde cum dicit quidam enim audientes,
exponit quod dixerat de culpa illorum, quasi dicat: vos estis effecti
participes Christi, si non obduraveritis corda vestra sicut isti qui
audierunt, sed exacerbaverunt, sed non universi, id est, non tamen
omnes. Duo enim, scilicet Caleb et Iosue, permanserunt, ut
habetur Num. XIV, 6, et alios etiam confortabant. Et per hoc
datur intelligi, quod cum non tota Ecclesia cadat, sed tantum
aliqui, licet plures, quod nihilominus mali punientur, sed non boni,
sicut in illis duobus. III Reg. c. XIX, 18: reliqui mihi
septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua Baal. Rom.
XI, 5: reliquiae secundum electionem Dei salvae factae sunt.
Deinde cum dicit quibus autem, etc., exponit illud quod dixerat de
poena. Et primo illud quod dixerat offensus fui; secundo illud quod
dixerat iuravi in ira, etc., ibi quibus autem iuravit, et cetera.
Dicit ergo quibus autem offensus est quadraginta annis? Nonne, et
cetera. Ex quo patet, quod istud quod supra dixit, quadraginta
annis, refertur ad illud offensus fui. Unde dicit, quod fuit eis
offensus per illos quadraginta annos. Unde sciendum est, quod omnes
qui egressi sunt de Aegypto, mortui sunt in deserto, sicut dicitur
Ios. V, 4. Non tamen omnes prostrati sunt; sed aliqui vel a
Deo, sicut quando aperta est terra, et deglutivit Dathan et
Abiron, sicut dicitur in Ps. CV, 17, et de hoc habetur Num.
XVI, 31 ss. Aliqui vero prostrati sunt a Moyse, sicut patet in
conflatione vituli, sicut patet Ex. XXXII, 16. Aliqui vero
ab hostibus, sicut patet in pluribus locis. Et ista satis habentur I
Cor. X, 1 ss. Aliqui vero morte propria mortui sunt. Non ergo
omnes prostrati sunt. Unde non fuit poena generalis, sed poena
specialis fuit. Et nullus praeter illos duos qui dicti sunt,
introierunt terram promissionis. Et de ista terra dicit quibus autem
iuravit, id est firmiter statuit, non introire in requiem, nisi illis
qui fuerunt increduli, verbis scilicet exploratorum? Unde patet,
quod propter incredulitatem non potuerunt intrare in requiem ipsius; et
propter hoc dicit videmus, quia experti sunt, quod propter
incredulitatem suam non potuerunt intrare. Vel videmus nos, scilicet
per poenam illam, quae dicta est, quia non potuerunt, et cetera.
|
|