|
Praemisit supra apostolus auctoritatem David et exposuit, nunc autem
arguit ex ipsa. Et circa hoc facit duo. Primo enim inducit
sollicitudinem introeundi; secundo monet quod properemus ingredi; ibi
festinemus ergo. Circa primum duo facit. Primo enim incutit
sollicitudinem timoris; secundo ostendit quod de hoc debet sollicitudo
imminere, ibi etenim et nobis. Dicit ergo: dictum est quod infensus
est illis, qui non crediderunt, ita quod iuravit quod non introibunt
in requiem eius, ergo et nos timeamus, scilicet timore casto et
sollicitudinis. Prov. XXVIII, 14: beatus homo qui semper
est pavidus. I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne
cadat. Timor enim huiusmodi est utilis admonitio ad bonum, et est
comes trium spiritualium virtutum, scilicet spei, fidei, et
charitatis. Eccli. XXIV, 24: ego mater pulchrae dilectionis,
et timoris, et agnitionis et sanctae spei. Sed quid timere debemus?
Ne forte relicta pollicitatione, et cetera. Beatitudo enim, sive
felicitas, in hoc consistit, ut homo ingrediatur illam. Tob.
XIII, 20: beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad
videndum claritatem Ierusalem. Infra XII, 15: contemplantes ne
forte quis desit gratiae Dei. Quia, ut dicit Chrysostomus, maior
est poena damnatis de hoc quod sunt exclusi a visione Dei, quam aliae
poenae quas habent. Et dicit existimetur, scilicet divino iudicio.
Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Vel
existimetur secundum humanam opinionem. Eph. V, 5: hoc scitote
intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod
est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et
Dei. Timendum est ergo ne aliquis ex vobis existimetur deesse, quia
vobis facta est promissio intrandi. Is. XXXII, 18: sedebit
populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in
requie opulenta. Apoc. XIV, 13: amodo iam dicit spiritus, ut
requiescant a laboribus suis. Timendum est ergo ne propter culpam
nostram non ingrediamur relicta pollicitatione, id est, promissione,
quam relinquimus deserendo spem, fidem et charitatem, per quam
possumus introire. Et hoc fit per peccatum mortale. Consequenter cum
dicit etenim nobis, ostendit quod nobis imminet ista sollicitudo. Et
circa hoc facit duo. Primo enim proponit intentionem suam; secundo
probat eam, ibi ingrediemur. Circa primum duo facit, quia primo
ostendit quod nobis facta est ista promissio; secundo quod ista
promissio non sufficit, ibi sed non profuit. Dicit ergo etenim nobis
nuntiatum, id est, nobis promissum est. Unde sciendum est quod illa
quae in veteri testamento promissa sunt temporaliter, intelligenda sunt
spiritualiter. Omnia enim in figura contingebant illis, I Cor.
X, 11, et Rom. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram
doctrinam scripta sunt. Deinde cum dicit sed non profuit, etc.,
ostendit quod non sufficit promissio, quin nihilominus debeamus esse
solliciti. Unde dicit quod sermo auditus et non creditus in nullo eis
profuit. Non enim auditores legis iustificabuntur, sed factores,
Rom. II, 13. Et dicit non admixtus fidei, quia sicut ex
intellectu et intellecto fit unum, ita ex corde credentis et ipsa fide
formata fit unum. I Cor. c. VI, 17: qui adhaeret Deo unus
spiritus est. Illud autem quod dicit ex his quae audierunt, potest
esse ratio quare sermo non est admixtus fidei. Hoc enim fuit ex his,
quae audierunt ab exploratoribus, quibus fuerunt increduli. Vel
potest esse determinatio fidei, quae debet esse ex his quae audierunt.
Fides enim ex auditu, Rom. X, 17. Verba enim Dei sic sunt
efficacia, quod statim audita debent esse credita. Ps. XCII,
7: testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Deinde cum dicit
ingrediemur enim, etc., probat propositum, et circa hoc facit tria.
Primo enim ostendit, quod nobis est necessarium credere sicut illis;
secundo adducit duas auctoritates ad probandum intentum suum, ibi et
quidem operibus; tertio ex illis arguit, ibi quoniam ergo superest.
Dicit ergo: nobis factus est sermo sicut et illis, quia ingrediemur
in requiem. Ps. IV, 8: in pace in idipsum dormiam et
requiescam. Iob XI, 19: requiescet, et non erit qui te
excitabit. Est autem duplex requies. Una in bonis exterioribus, et
ad istam egreditur homo a requie mentis; alia est in bonis
spiritualibus, quae est intima, et ad istam ingreditur. Matth.
XXV, 21: intra in gaudium domini tui. Cant. I, 3:
introduxit me rex in cellaria sua. Deinde ponit auctoritatem sicut
iuravi, etc., et hoc expositum est. Deinde cum dicit et quidem
operibus, etc., ponit duas auctoritates. Unam legis, quae habetur
Gen. II, 2; aliam quae frequenter posita est, quae habetur in
Ps. XCIV, 8. Dicit ergo quantum ad primum et quidem operibus
ab institutione mundi perfectis; dixit, et cetera. Hoc potest legi
dupliciter: uno modo quod non sit ibi, enim, sed dixit, in quodam
loco, et cetera. Et est planior littera, ut sit sensus: dico quod
ingrediemur in requiem, quae praefigurata est ab institutione mundi,
de qua requie praefigurata per diem septimam dixit, scilicet spiritus
sanctus qui loquitur in Scriptura quia spiritu sancto inspirati locuti
sunt sancti Dei homines, II Pet. I, 21 in quodam loco,
famoso, scilicet Gen. II, 2, de die septima: et sic requievit
Deus ab operibus suis. Operibus, inquam, ab institutione mundi
perfectis. Vel dixit spiritus sanctus in quodam loco de die septima:
et hoc dixit postquam narraverat opera sex dierum ipsis perfectis ab
institutione mundi. Si vero sit ibi dicit enim, sic est defectiva
constructio, et est sensus: nuntiatum est nobis quod ingrediemur, et
hoc operibus ab institutione mundi perfectis, sed quando et quomodo
nuntiatum est, quia dixit, in quodam loco, et cetera. Dicit autem
operibus perfectis, ad denotandum opera sex dierum, quae fuerunt
perfecta. Dicit vero ab institutione mundi, quia primo constitutus
est mundus, et post sex dies distincte perfectus est in singulis
partibus suis. De distinctione autem istorum dierum diversimode
loquuntur sancti. Aliter enim accepit Augustinus ab aliis sanctis,
sicut patet prima parte summae, quaest. LXXIV, art. 2 et 3.
Tamen quomodocumque dicatur, manifestum est quod opera illa perfecta
fuerunt. Est enim in ipsis duplex perfectio. Una secundum partes
mundi, quae sunt caelum, et quatuor elementa. Et haec attenditur
penes earum essentias, sicut habetur in prima parte summae, quasi ubi
supra. Et hoc fuit per opus creationis, quod fuit prima die; et per
opus distinctionis, quod fuit secunda et tertia die. Et in hoc
concordat Augustinus cum aliis. Alia perfectio est secundum singulas
partes. Et haec perfectio pertinet ad opus ornatus. Et iste ornatus
quantum ad superiora fuit quarta die; quantum ad mediam, scilicet
aerem et aquam, quinta die; quantum vero ad terram, quae est infimum
elementum, fuit sexta die. Ista vero perfectio convenit numero
senario, qui consurgit ex suis partibus aliquotis simul sumptis, quae
sunt unum, duo, et tria; quia sexies unum sunt sex, similiter ter
bis, et bis ter, et unum, duo, tria, sunt sex; quia ergo senarius
est primus numerus perfectus, quia licet ternarius conveniat
aliqualiter his quae dicta sunt, quia ter unum, tria sunt, et unum et
duo, tria sunt; tamen bis unum non faciunt tria, similiter semel duo
non faciunt tria, sed tantum duo. Ideo per ipsum senarium designatur
perfectio rerum. Post perfectionem vero promittitur quies, quae nulli
datur nisi operanti. Et sic in septima die qua mutatus est status
mundi, sicut in qualibet alia erat quaedam variatio. Unde in ipsa
incepit status propagationis, propter quod et connumeratur aliis, ideo
in septima mundi aetate est status quiescentium. Secundum Augustinum
tamen ista septima dies nihil aliud est quam cognitio angelica relata ad
quietem Dei ab operibus. Sed contra: si quievit die septima, quis
ergo fecit eam, si non est opus Dei? Praeterea Io. V, 17:
pater meus usque modo operatur, et ego operor. Respondeo. Dicendum
est quod accipitur ibi quies non secundum quod opponitur labori, sed
secundum quod opponitur motui. Deus enim etsi producendo non
moveatur, tamen quia de ipso non loquimur nisi per sensibilia, in
quibus non est operatio sine motu, ideo omnis operatio, large
loquendo, dicitur motus, et sic dicitur quievisse, quia cessavit
novas species producere: quia illa, quae postea facta sunt, fuerunt
in illis rebus tunc productis: vel secundum virtutem activam, sicut in
animalibus perfectis, vel secundum rationes seminales, vel secundum
materiam, sicut mineralia. Ideo tunc non fuit mortuus suscitatus,
sed fuit factum corpus, quod posset suscitari. Quaedam autem fuerunt
tunc secundum similitudinem, ut animae rationales, quae tantum fiunt a
Deo. Sic ergo requievit Deus ab operibus producendis, quia omnia
aliquo modo praecesserunt, ut dictum est, tamen usque modo operatur,
conservando et gubernando quae condidit. Et sic septimam diem Deus
fecit sicut quamlibet aliam, quia tunc fuit aliquid additum, quia tunc
incepit status propagationis. Quaelibet autem additio variabat statum
mundi, ut dictum est, et faciebat unum diem. Vel secundum
Augustinum non dicit simpliciter requievit, sed requievit ab operibus
suis. Ab aeterno enim requievit in seipso, sed tunc etiam requievit
non in operibus, sed ab operibus. Aliter enim operatur Deus, et
quilibet alius artifex. Artifex enim agit propter indigentiam suam,
sicut domificator facit domum, ut in ipsa quiescat. Similiter faber
facit cultellum propter lucrum. Unde desiderium cuiuslibet artificis
quietatur in opere suo. Sed non sic est de Deo, quia non agit
propter indigentiam suam, sed propter bonitatem communicandam. Unde
non quiescit in opere, sed ab opere producendo, et quiescit tantum in
sua bonitate. Consequenter autem ponit auctoritatem David, quae iam
exposita est. Consequenter cum dicit quoniam ergo superest, etc.,
arguit ex praemissis. Et circa hoc facit duo. Primo enim accipit
sensum secundae auctoritatis illius si vocem eius audieritis, etc.;
secundo arguit ex primo, ibi itaque relinquitur, et cetera. Circa
primum duo facit, quia primo trahit duo a secunda auctoritate; secundo
ostendit quod haec duo intelliguntur in ipsa, ibi nam si eis Iesus.
Accipit ergo duo quae intelliguntur in ipsa, ibi nam iustum est,
scilicet quod antiqui patres non introierunt. Aliud est, quod tempore
David adhuc restabat alia quies praestanda. Licet enim ipsi fuisset
promissa requies praestanda in terra promissionis, tamen per hoc quod
post longum tempus dicit: hodie si vocem, etc., ostendit quod alia
requies restat. Aliter enim non faceret mentionem de requie, dicens
hodie, et cetera. Est ergo quaedam requies in quam nobis intrandum
est, in quam illi non intraverunt propter incredulitatem. Et ideo,
quoniam illi non intraverunt, restat ergo quosdam intrare, quibus
promissio facta est, quia hi quibus prius nuntiatum est non
introierunt, id est, Iudaei quibus promissio facta est. Restat ergo
quosdam intrare, cuius ratio est, quia si Deus creavit hominem ad
aeternam beatitudinem, quia ad imaginem et similitudinem suam creavit
illum, ideo praeparavit ei requiem. Licet ergo aliquis ex merito
culpae suae excludatur, non tamen vult Deus quod illa praeparatio sit
frustra. Et ideo superest ut quidam intrent, ut patet de vocatis ad
nuptias. Matth. XXII, 8: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui
invitati fuerant, non fuerunt digni, et cetera. Et ideo terminat,
id est, determinat nobis, diem septimam, id est, diem gratiae,
dicendo in David: hodie si vocem, et cetera. Et repetit
auctoritatem, quae exposita est. Sciendum est autem, quod Deus
homini praeparavit beatitudinem pro requie, nec vult istam
praeparationem esse frustra; sed si unus non intrabit, alius
intrabit, sicut ostenditur in illa parabola de nuptiis. Matth.
XXII, v. 2 ss.: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam
tuam; quasi dicat: si tu non accipias, alius habebit. Iob
XXXIV, 24: conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet
alios pro eis. Deinde cum dicit nam si eis Iesus, etc., probat
quod supersit alios intrare, quia si Iesus Nave, id est Iosue,
filiis Israel, finalem requiem praestitisset, numquam de alia,
etc., id est, non immineret nobis alia requies, nec de alia aliqua
propheta David loqueretur post illam diem. Unde manifestum est, quod
illa requies fuit signum requiei spiritualis.
|
|