|
Supra apostolus monuit ad festinandum ingredi in requiem Dei, et ad
hoc inducendum posuit magnitudinem Christi quantum ad divinam naturam,
hic ostendit idem quantum ad humanam naturam, et circa hoc tria facit.
Primo enim ponit eius dignitatem; secundo ostendit eius pietatem, ibi
non enim habemus; tertio inducit ad habendum de eo fiduciam, ibi
adeamus. Dicit ergo: ita dictum est, quod nobis est sermo ad eum,
qui est vivus sermo, verus iudex et pontifex, ergo habentes pontificem
magnum. Ps. CIX, 5: tu es sacerdos in aeternum, et cetera.
Nec tantum pontifex, sed etiam magnus. Zach. III, 1: et
ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem magnum, stantem coram Angelo,
et cetera. Hic autem dicitur magnus, quia non est pontifex tantum
bonorum temporalium, sed et futurorum. Infra IX, 11: Christus
assistens pontifex futurorum bonorum, et cetera. Duo autem
pertinebant ad magnum pontificem: unum quo ad officium, scilicet semel
in anno cum sanguine intrare in sancta sanctorum, sicut habetur infra
IX, 7, et Lev. XVI, v. 2 s. Hoc autem praecipue convenit
Christo. Ille enim intrat cum sanguine in sancta figuralia; sed
Christus per proprium sanguinem intravit in sancta, id est, sacra
caelestia. Et ideo dicit qui penetravit caelos, id est, propria
virtute penitus intravit. Secundum est quod debebat esse ex certa
tribu, scilicet de stirpe Aaron, sicut dicitur Ex. XXIX, et
Num. XVI et XVII. Hoc autem competit Christo, qui est
nobilioris originis: unde dicitur filius Dei. Matth. III,
17: hic est filius meus dilectus. Ps. II, 7: filius meus es
tu, et cetera. Quia ergo habemus hunc pontificem, teneamus
confessionem, id est, inhaereamus corde, quia, ut dicitur Rom.
X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad
salutem. Hanc autem confessionem requirit a nobis Christus pontifex
maximus. Matth. X, 32: qui me confessus fuerit coram hominibus,
et cetera. Sed dicit spei nostrae, quod dupliciter potest intelligi:
uno modo, quod confessio prout hic sumitur, sit confessio fidei.
Fides autem est principium spei, sicut habetur ex Glossa. Matth.
I, 2: Abraham autem genuit Isaac, id est, fides genuit spem,
non quidem quantum ad habitum, sed quantum ad ordinem actus. Nullus
enim potest sperare, nec debet, nisi quod potest consequi. Quod
autem possimus consequi aeterna, habemus per fidem. Vel confessionem
spei, id est, eius de quo speramus, scilicet videre primam
veritatem. Deinde cum dicit non enim habemus pontificem, ne forte
credatur, quod non possit aliquid agere praeter id quod exigit eius
iustitia, ostendit in ipso etiam esse misericordiam et pietatem, et
ista respiciunt miseriam, et hoc praecipue convenit Christo. Unde
dicit qui non possit compati infirmitatibus nostris. Sciendum est
autem, quod ly posse aliquando importat non nudam potentiam, sed
promptitudinem et aptitudinem Christi ad subveniendum, et hoc quia
scit, per experientiam, miseriam nostram, quam, ut Deus, ab
aeterno scivit per simplicem notitiam. Ps. CII, 14: misericors
est Deus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Unde subdit pro similitudine, scilicet nostri, tentatum. Est autem
triplex tentatio. Una quae est a carne, quando scilicet caro
concupiscit adversus spiritum, ut dicitur Gal. V, 17. Et ista
non est sine peccato, quia, ut dicit Augustinus, nonnullum peccatum
est, cum caro concupiscit adversus spiritum, quia hoc est carnem
concupiscere. Sed hoc non fuit in Christo. Et ideo dicit absque
peccato, id est, absque minimo motu peccati. I Pet. II, 22:
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Et ideo
dicitur agnus Dei, Io. I, 29. Alia est tentatio ab hoste et a
mundo, et hoc dupliciter: vel alliciendo per prospera, vel terrendo
per adversa. Et his duobus modis fuit tentatus Christus.
Prosperis. Quicquid enim pertinet ad prosperitatem huius vitae, vel
pertinet ad concupiscentiam carnis, vel ad concupiscentiam oculorum,
vel ad superbiam vitae. De primo enim tentavit eum Diabolus, quando
tentavit eum de gula, quae est mater luxuriae. Matth. c. IV,
3: si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Item de
inani gloria, cum dicit: mitte te deorsum. Item de concupiscentia
oculorum, dicens: haec omnia tibi dabo, et cetera. Lc. IV,
13: consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad
tempus. Item fuit tentatus per adversa et insidias a Pharisaeis,
quia volebant eum capere in sermone, Matth. XXII, 15, item
per contumelias, Matth. XXVII, 40: vah, qui destruis
templum Dei, etc., item per flagella et tormenta. Excepta ergo
tentatione, quae est cum peccato, per omnia similis nobis tentatus
est. Dicit autem secundum similitudinem, quod potest dupliciter
exponi. Uno modo, quod ly secundum denotet causam finalem, quasi
dicat: ideo tentatus est, ut daret nobis exemplum, ut secundum
similitudinem eius, tentationem sustineremus et omnia conaremur
vincere. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis
relinquens exemplum, et cetera. Vel potest denotare consequentiam,
quasi dicat: ideo tentatus est, ut per omnia tam in temporalibus quam
in omnibus aliis, nisi in solo peccato, similis esset nobis. Si enim
fuisset sine tentationibus, non fuisset eas expertus, et sic non
compateretur. Si vero habuisset peccatum, non potuisset nos iuvare,
sed magis indiguisset adiutorio. Deinde cum dicit adeamus ergo cum
fiducia, etc., inducit ad habendam fiduciam de ipso, quasi dicat:
ex quo sic potest compati, adeamus cum fiducia. Is. XII, v.
2: ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et cetera. Adeamus
dico ad thronum. Thronus dicitur sedes regis: Christus autem rex
est. Ier. c. XXIII, 5: regnabit rex et sapiens erit, et
cetera. Hic autem thronus duplicem habet statum. Unum iustitiae in
futuro. Ps. IX, 4: sedisti super thronum, qui iudicas
iustitiam. Hoc erit in futuro. Ps. LXXIV, 2: cum accepero
tempus, ego iustitias iudicabo. Est alius thronus gratiae, de quo
hic. Ideo additur gratiae eius, scilicet in praesenti, quando est
tempus miserendi. Zach. IV, 7: exaequabit gratiam gratiae. Per
gratiam autem Christi liberamur ab omni miseria, quia liberamur a
peccato, quod facit miseros populos, Prov. XIV, 34, et ideo
dicit ut misericordiam consequamur. Item per gratiam Christi iuvamur
ad bona operanda. Et ideo dicit et gratiam inveniamus. Lc. I,
30: invenisti gratiam apud dominum. Et hoc in auxilio opportuno,
quo adiuvemur ad bene operandum. Ps. CXX, 2: auxilium meum a
domino, istud autem auxilium est per gratiam. I Cor. XV, 10:
abundantius illis laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum.
Hoc autem oportet esse congruo tempore, ideo dicit auxilio opportuno.
Omni enim negotio tempus et opportunitas. Eccle. c. VIII, 6.
Hoc est tempus praesens, quod est tempus miserendi.
|
|