|
Sicut a principio huius epistolae dictum fuit, intentio apostoli est
ostendere Christum excellentiorem esse omnibus his ex quibus lex habet
auctoritatem, scilicet Angelis, quorum ministerio data fuit, Gal.
III, 19: ordinata per Angelos, et Moyse, qui fuit
legislator, Io. I, 17: lex per Moysen data est, et sacerdotio
et pontificatu Aaron, per quem lex administratur. Expeditis ergo
duobus primis, hic prosequitur de tertio, scilicet de eminentia
sacerdotii Christi ad sacerdotium Aaron. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ostendit Christum esse pontificem; secundo ostendit ipsum
esse excellentiorem pontifice veteris legis, in VII cap., ibi hic
enim Melchisedech. Item in prima parte duo facit. Primo ostendit
Christum esse pontificem; secundo praeparat aures auditorum ad
consequentia, ibi de quo nobis grandis. Adhuc circa primum duo
facit. Primo ostendit, quae requirantur ad pontificem; secundo
ostendit illa convenire Christo, et sic concludit ipsum esse
pontificem, ibi sic et Christus non semetipsum, et cetera. Item in
prima parte tria facit. Primo describit pontificale officium; secundo
ostendit pietatem quae pontifici necessaria est, ibi qui condolere;
tertio ostendit modum perveniendi ad pontificatum, ibi nec quisquam
sumit. Circa officium quatuor ponit. Primo gradus altitudinem, ibi
ex hominibus assumptus; secundo pontificatus utilitatem, ibi pro
hominibus; tertio materiam, ibi in his quae ad Deum; quarto ad
actum, ibi ut offerat dona. Istud autem officium convenit homini,
non Angelo. Et ideo dicit, quod ita dictum est, quod habemus
pontificem magnum, et talis est Christus. Namque, pro quia, omnis
pontifex ex hominibus assumptus, et sic debet etiam esse de numero
hominum. Voluit autem Deus, ut homo habeat similem sui, ad quem
currat. Unde et Ecclesia ordinavit, quod quando utilis invenitur
aliquis de collegio, non eligatur extraneus. Os. II, 15: dabo
eis vinitores ex eodem loco. Deut. XVII, 15: eum constitues
quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris
alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Dicit
autem assumptus, quia debet alios excellere, sicut patet de Saule,
I Reg. X, 23. Et ideo Christus, Io. ult., interrogat
Petrum quem volebat praeficere, si diligeret ipsum plus aliis. Finis
et utilitas est quia pro hominibus constituitur, id est, pro ipsorum
utilitate. Non enim constituitur propter gloriam, non propter
cumulandas divitias, nec propter consanguineos ditandos. II Cor.
IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum; et ult.: secundum
potestatem, quam Deus dedit mihi in aedificationem, et non in
destructionem. Si vero aliquis quaerit quod suum est, non est
pastor, sed mercenarius. Materia dignitatis est quia pontifex
principatur. Nam sicut principatur dux vel rector in civitate, ita
iste pontifex in his quae ad Deum, supple: ordinantur. Ex. IV,
16: tu eris ei in his, quae ad Deum pertinent, et cetera. II
Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, et cetera.
Sicut ergo illa quae pertinent ad Dei cultum excedunt temporalia, ita
dignitas pontificalis excedit omnes alias dignitates. Non ergo
pontifices debent se implicari negotiis saecularibus, praetermissis
his, quae sunt ad Deum. II Tim. II, 4: nemo militans Deo,
et cetera. Actus pontificis est, ut offerat dona, id est,
voluntarie oblata, non extorta. Ex. XXV, 2: ab omni homine,
qui offert ultroneus, accipietis. Et sacrificia pro peccatis, id
est, quae sibi offeruntur pro satisfactione peccatorum. Lev. IV,
26: pro eis rogabit sacerdos, et pro peccatis eius, et dimittentur
ei. In quo designatur, quod omne quod offertur, sive voluntarium et
votivum, sive pro satisfactione, debet offerri secundum dispositionem
praelati. Consequenter cum dicit qui condolere, ostendit quid
requiratur ad usum, scilicet pietas. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit, quod ad usum pontificis requiritur misericordia et pietas;
secundo ostendit, quod requiritur misericordiae motivum, ibi quoniam
et ipse; tertio ostendit misericordiae signum, ibi et propterea.
Dicit ergo: dico, quod debet esse in his, quae sunt ad Deum, tamen
debet esse medius inter hominem et Deum. Deut. V, 5: ego medius
et sequester fui dominum et vos. Sicut ergo per devotionem orationis
debet tangere Deum tamquam unum extremum, sic per misericordiam et
compassionem debet tangere alterum extremum, scilicet hominem. Et
ideo dicit qui condolere possit. II Cor. XI, 29: quis
infirmatur et ego non infirmor? E contrario, Am. VI, 6: nihil
patiebantur super contritione Ioseph. Duplex est autem defectus.
Quidam enim deficiunt ex ignorantia. Et ideo dicit his qui ignorant.
Est autem proprie ignorare, carere scientia eorum quae quis debet
scire. Quidam vero ex certa scientia. Et quantum ad hoc dicit et
errant. Motivum pietatis ponit, cum dicit quoniam et ipse, et
cetera. Istud motivum est infirmitas. Et illi qui praesunt aliquando
infirmantur. II Cor. IV, 7: habemus thesaurum istum in vasis
fictilibus. Et ratio huius est, ut ex se aliorum infirmitatibus
compatiantur: et ideo dominus permisit cadere Petrum. Eccli.
XXXI, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Et ideo
dicit quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, scilicet quantum ad
poenalitates et culpam. Ps. VI, 2: miserere mei, Deus,
quoniam infirmus sum. Sap. c. IX, 5: homo infirmus, et exigui
temporis, et cetera. Et nota quod dicit circumdatus. Carnales enim
habent infirmitatem peccati in interioribus. Ratio enim et voluntas in
ipsis subditae sunt peccato. Sancti vero habent in exterioribus, quia
non sunt subiecti peccato, tamen sunt circumdati fragilitate carnis.
Rom. VII, v. 25: mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati. Signum autem huius est, quia et in veteri lege, sicut patet
Lev. IX, 7 et XVI, v. 6, et etiam modo, sicut patet in
canone Missae, cum dicitur nobis quoque peccatoribus, statutum est,
quod sacerdos offerat etiam pro se, quod non fieret nisi esset
infirmitas peccatorum, quibus est circumdatus, non oppressus. Si
enim sit in mortali peccato, non debet celebrare. Et ideo dicit
propterea debet, quemadmodum pro populo, etiam pro semetipso offerre
pro peccatis. Consequenter ponit modum perveniendi ad pontificatum,
cum dicit nec quisquam. Hoc est enim contra naturam, quod aliquid
perducat se ad statum altiorem sua natura, sicut aer non facit seipsum
ignem, sed fit a superiore. Unde disciplina Dei non habet, quod
quisquam sibi sumat honorem favore, pecunia, potentia. Am. VI,
14: in fortitudine enim nostra assumpsimus nobis cornua. Os.
VIII, 4: ipsi regnaverunt, et non ex me. Sed debet vocari a
Deo sicut Aaron. Ex. XXVIII, 1: applica ad te Aaron. Et
ideo dominus confirmavit sacerdotium eius, sicut patet Num.
XVII, 5 ss., per virgam quae floruit. Tales ergo debent
assumi, qui non se ingerunt. Unde antiquitus signo visibili
ostendebantur, sicut patet de beato Nicolao, et multis aliis.
Consequenter cum dicit sic et Christus, etc., ostendit quomodo
Christus sit pontifex. Et circa hoc duo facit. Primo enim
ostendit, quomodo dicta conveniunt Christo; secundo ex hoc concludit
intentum, ibi appellatus est a Deo, et cetera. Circa primum tria
facit. Primo enim ostendit, quod Christus factus est pontifex non a
se, sed a Deo; secundo agit de ipsius officio, ibi qui in diebus
carnis; tertio de ipsius misericordia, ibi et quidem cum esset.
Circa primum duo facit, quia primo ostendit, quod Christus non
promovit seipsum; secundo ostendit a quo sit promotus, ibi sed qui
locutus. Dicit ergo Christus non semetipsum clarificavit. Circa
quod sciendum est, quod non dicit: non fecit seipsum pontificem, sed
dicit non clarificavit, et cetera. Sunt enim quidam qui se
clarificant, ut fiant, sicut hypocritae, qui demonstrant in se
aliqua, ut eligantur, vel praebendas consequantur; nullus tamen facit
se pontificem: Christus vero non solum non fecit se pontificem, sed
nec se clarificavit ut pontifex fieret. Io. VIII, 50: ego
gloriam meam non quaero, et paulo post sequitur: est pater meus qui
glorificat me. Et hoc est verum, inquantum homo, quia inquantum
Deus habet eamdem gloriam cum patre. Deinde cum dicit sed qui
locutus, ostendit, a quo est promotus. Et primo ostendit, a quo est
clarificatus; secundo quomodo est pontifex designatus, ibi et in alio
loco. Clarificatus autem est divino iudicio, quia, scilicet
dominus, locutus est ad ipsum, in Ps. II, 7, filius meus es
tu, et cetera. Et hoc est expositum supra. Item Matth. IX,
17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, et
cetera. Cum ergo ostendit eum ab aeterno genitum. Ostendit gloriam
eius. Supra I, 3: qui cum sit splendor gloriae, et cetera.
Pontificatus etiam accipitur a Deo inquantum homo, quemadmodum in
alio loco dicit, scilicet in Ps. CIX, 5: tu es sacerdos, et
cetera. Utitur autem apostolus auctoritate Psalmorum tamquam magis
famosa et maioris auctoritatis, utpote magis frequentata. Dicit autem
sacerdos, quia se obtulit Deo patri. Eph. V, 2: dilexit nos,
et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. Et ne
credatur tale esse sacerdotium Christi, sicut fuit in veteri lege,
distinguit ipsum quantum ad duo. Primo quantum ad dignitatem, quia in
aeternum. Illud enim fuit temporale, erat enim figurale, et ideo non
est perpetuum, sed transit veniente figurato. Sed sacerdotium
Christi est aeternum, quia est de veritate, quae est aeterna. Item
hostia eius habet virtutem introducendi in vitam aeternam. Item durat
in aeternum. Secundo quantum ad ritum, quia offerebantur animalia;
hic autem panis et vinum. Et ideo dicit secundum ordinem
Melchisedech. Istud autem infra exponetur. Deinde cum dicit qui in
diebus, etc., ostendit quod illud quod pertinet ad officium
pontificale, convenit Christo. Et primo ostendit eius conditionem;
secundo actum eius, ibi preces; tertio efficaciam, ibi cum clamore
valido. Conditio eius est, quod fuit unus ex hominibus, quia, ut
dictum est, pontifex ex hominibus assumitur. Et ideo dicit qui in
diebus carnis suae. Ponitur autem hic caro pro tota natura humana,
sicut illud Io. I, 14: verbum caro factum est. Sed numquid modo
non sunt dies carnis eius? Et videtur quod sic, per illud Lc.
ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Quare ergo magis dicitur tempus ante passionem et resurrectionem suam,
tempus vel dies carnis, quam nunc? Dicendum est, quod caro quandoque
sumitur pro fragilitate carnis, sicut I Cor. XV, 50: caro et
sanguis regnum Dei possidere non possunt. Christus autem tunc habuit
carnem fragilem et corruptibilem. Et ideo dicit in diebus carnis
suae, id est, in quibus gerebat carnem similem peccatrici, non
peccatricem. Actus autem eius fuit, quia obtulit preces et
supplicationes. Hoc est spirituale sacrificium, quod Christus
obtulit. Dicuntur autem preces, id est, petitiones. Iac. ult.:
multum enim valet deprecatio iusti assidua. Supplicationes vero
dicuntur quantum ad humilitatem orantis, sicut genuflexiones. Matth.
XXVI, 39: procidit in faciem suam orans. Ad quem? Ad Deum,
scilicet Deum patrem, qui salvum illum facere posset a morte. Hoc
autem poterat facere dupliciter. Uno modo ne moreretur. Unde dicitur
Matth. XXVI, 39: pater, si fieri potest, et cetera. Item
ut mortuum resuscitaret. Ps. XV, 10: non derelinques in
Inferno animam meam. Item XL, 10: tu autem, domine, miserere
mei, et resuscita me. Ad istud sacrificium spirituale ordinatur
sacerdotium Christi. Unde respondet ei quod dictum est supra ut
offerat dona, et cetera. Ps. XLIX, 23: sacrificium laudis
honorificabit me. Os. XIV, 3: reddemus vitulos labiorum
nostrorum. Efficacia ostenditur ex modo orandi. Duo autem sunt
necessaria oranti, scilicet fervens affectio; item dolor et gemitus.
De his duobus Ps. XXXVII, 9: domine, ante te omne
desiderium meum, quantum ad primum: et gemitus meus a te non est
absconditus, quantum ad secundum. Christus autem ista duo habuit;
ideo propter primum dicit cum clamore valido, id est, cum intentione
efficacissima. Lc. XXII, 43: factus in agonia prolixius
orabat, et cetera. Et c. XXIII, 46 clamans ait: pater, et
cetera. Secundum, cum dicit et lacrymis. Per lacrymas enim exprimit
apostolus interiorem gemitum orantis. Hoc autem non legitur in
Evangelio; sed probabile est, quod sicut ipse lacrymatus est in
resuscitatione Lazari, ita et in passione sua. Nam ipse multa
fecit, quae non sunt scripta. Non tamen flevit pro se, sed pro
nobis, quibus passio sua profuit. Sibi autem profuit, inquantum per
ipsam meruit exaltari. Phil. II, 9: propter quod et Deus
exaltavit illum, et cetera. Et ideo exauditus est pro sua
reverentia, quam scilicet super omnes habebat ad Deum. Is. XI,
3: et replebit eum spiritus timoris domini. Sed contra, videtur
quod non fuit exauditus, primo pro se, quia non transivit calix ab
ipso, quod tamen petebat. Item nec pro aliis, quia non fuit indultum
Iudaeis, quibus petebat indulgeri. Lc. XXIII, 34: pater,
dimitte illis, et cetera. Dicendum est, quod Christus in omnibus,
quae voluit fieri, fuit exauditus. Ipse autem secundum appetitum
sensualitatis et secundum voluntatem, inquantum est quidam appetitus
naturalis, refugiebat mortem. Et quantum ad hoc orabat, ut
ostenderet se verum hominem. Sed voluntate consequente rationem
deliberatam, volebat mori. Unde dicit, Lc. XXII, 42:
verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Item nolebat, quod
ignosceretur omnibus, sed illis tantum, qui crediderunt. Et multi
postea conversi sunt.
|
|