|
Supra posuit tria, quae pertinent ad pontificem, et ostendit duo
illorum convenire Christo, scilicet officium, et modum perveniendi ad
ipsum, hic prosequitur tertium, scilicet pietatem et misericordiam,
quam pontifex debet habere. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
illud quod passus est; secundo quae utilitas consecuta est etiam
aliis, ibi et consummatus. Dicit ergo: ita dixi, quod pontifex
debet esse talis, quod possit compati. Talis autem est Christus.
Cum enim sit filius Dei ab aeterno, et secundum hoc nec pati posset,
nec compati, assumpsit naturam in qua posset pati, et sic etiam posset
compati. Et hoc est quod dicit: quia cum esset filius Dei, scilicet
ab aeterno, didicit obedientiam ex tempore. Contra. Addiscere est
ignorantis; Christus autem ab aeterno, ut Deus, et ab instanti
conceptionis suae habuit plenitudinem scientiae, inquantum homo; ergo
nihil ignoravit, nec per consequens didicit. Respondeo. Dicendum
est, quod duplex est scientia: scilicet simplicis notitiae, et
quantum ad istam procedit argumentum: quia scilicet nihil ignoravit.
Est etiam scientia experientiae, et secundum istam didicit
obedientiam. Unde dicit didicit ex iis quae passus est, id est,
expertus est. Et loquitur apostolus sic: quia qui didicit aliquid,
voluntarie accessit ad illud sciendum. Christus autem voluntarie
accepit infirmitatem nostram. Et ideo dicit, quod didicit
obedientiam, id est, quam grave sit obedire: quia ipse obedivit in
gravissimis et difficillimis: quia usque ad mortem crucis, Phil.
II, 8. Et hic ostendit, quam difficile sit bonum obedientiae.
Quia qui non sunt experti obedientiam, et non didicerunt eam in rebus
difficilibus, credunt quod obedire sit valde facile. Sed ad hoc quod
scias quid sit obedientia, oportet quod discas obedire in rebus
difficilibus, et qui non didicit obediendo subesse, numquam novit bene
praecipiendo praeesse. Christus ergo licet ab aeterno sciret simplici
notitia quid est obedientia, tamen didicit experimento obedientiam ex
iis quae passus est, id est, difficilibus, scilicet per passiones et
mortem. Rom. V, 19: per obedientiam unius iusti constituti sunt
multi. Deinde cum dicit et consummatus, etc., ostendit fructum
passionis, qui fuit duplex. Unus in Christo, alius in membris
eius. In Christo fructus fuit glorificatio, et ideo dicit et
consummatus. Nam ab instanti conceptionis suae fuit consummatus
perfectus, quantum ad beatitudinem animae, inquantum ferebatur in
Deum; sed tamen habuit passibilitatem naturae. Sed post passionem
habuit impassibilitatem. Et ideo, quia secundum hoc ex toto perfectus
est, convenit sibi alios perficere. Haec est enim natura perfecti,
quod possit sibi simile generare. Et ideo dicit quod perfectus est.
Quia enim per meritum obedientiae pervenit ad istam consummationem.
Prov. XXI, v. 28: vir obediens loquitur victorias factus est
omnibus obtemperantibus sibi causa salutis, non temporalis, sed
aeternae. Is. XLV, v. 17: salvatus est Israel in domino
salute aeterna. Et ideo dicit appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem
Melchisedech, et hoc est supra expositum. Deinde cum dicit de quo
nobis grandis sermo, etc., praeparat animos auditorum ad sequentia,
quae dicenda sunt de pontificatu Christi. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ostendit eorum tarditatem; secundo suam intentionem, cum
dicit, VI cap. quapropter intermittentes. Iterum prima in duas,
quia primo ostendit tarditatem; secundo ostendit ipsam esse
culpabilem, ibi etenim cum deberetis. Item circa primam partem duo
facit: primo ostendit dicendorum magnitudinem; secundo ipsorum
tarditatem ad ea capienda, ibi quoniam imbecilles. Dicit ergo: ita
dixi, quod appellatus est pontifex, de quo, scilicet pontificatu,
grandis nobis sermo est, quia de magnis. Prov. VIII, 6: de
rebus magnis locutura sum. Item grandis, quia de utili, scilicet de
salute animarum. I Tim. I, 15: fidelis sermo et omni acceptione
dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos
facere. Iste sermo est interpretabilis ad docendum, quod potest
dupliciter exponi. Vel quod fiat ibi vis negationis:
interpretabilis, id est, non exponibilis, quia non potest ad
perfectum exponi. Quae enim ad Christum pertinent nullus sermo
exprimere potest. Eccli. XLIII, v. 32 s.: glorificantes
dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc et admirabilis
magnificentia eius: benedicentes dominum, exaltate illum quantum
potestis, maior est enim omni laude. Alio modo affirmative:
interpretabilis, id est indigens interpretatione propter altitudinem et
magnitudinem et profunditatem eius. Prov. I, 6: animadvertet
parabolam et interpretationem, et cetera. Interpretatio enim
Scripturae numeratur inter dona spiritus sancti, I Cor. XII,
10. Indiget etiam, ut dicatur interpretatio eius propter tarditatem
nostram. Et ideo subdit ipsam tarditatem, cum dicit quoniam
imbecilles facti estis ad audiendum. Illi qui sunt debilis intellectus
non possunt alta intelligere, nisi eis exponantur per singula. Io.
XVI, 12: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis
portare modo. I Cor. c. III, 1: non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, et cetera. Deinde cum dicit etenim cum deberetis,
ostendit istam tarditatem esse culpabilem. Et circa hoc tria facit:
primo enim ostendit culpam tarditatis; secundo adhibet similitudinem,
ibi et facti estis; tertio exponit, ibi omnis enim qui lactis. Culpa
enim alicuius est quando diu audivit, si adhuc sit tardus; secus autem
est, si sit novus auditor. Negligentia enim non est sine culpa.
Ideo dicit cum deberetis esse magistri, scilicet aliorum, propter
tempus, quo scilicet audierant legem et prophetas. Io. V, 39:
scrutamini Scripturas, et cetera. Item ipsum Christum. Item
apostolos et multos ab ipsis conversos. Io. XIV, 9: tanto
tempore, vobiscum sum, et non cognovistis me. Rursum indigetis,
quasi dicat: magis deberetis docere, quam doceri, tamen indigetis ut
vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei. Elementa enim
dicuntur illa quae primo traduntur in grammatica, quando ponuntur ad
litteras: ista vero sunt ipsae litterae. Exordia ergo sermonum Dei
et prima principia et elementa, sunt articuli fidei et praecepta
Decalogi. Qui ergo diu studuisset in theologia et illa nesciret,
tempus curreret contra ipsum. Ideo dicit indigetis ut doceamini quae
sint elementa exordii sermonum Dei, id est prima principia. II
Tim. III, 7: semper discentes, et numquam ad scientiam
veritatis pervenientes. Is. LXV, 20: puer centum annorum
morietur, peccator centum annorum maledictus erit. Deinde cum dicit
et facti estis, ponit ad hoc similitudinem. Sciendum est ergo, quod
doctrina sacra est sicut cibus animae. Eccli. XV, 3: cibavit
illum pane vitae et intellectus. Et XXIV, 29: qui edunt me,
adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Sacra ergo doctrina
est cibus et potus, quia animam potat et satiat. Aliae enim scientiae
tantum illuminant intellectum, haec autem illuminat animam. Ps.
XVIII, 8: praeceptum domini lucidum illuminans oculos. Et
etiam nutrit et roborat animam. In cibo autem corporali est
differentia. Alio enim cibo utuntur pueri, et alio perfecti. Pueri
enim utuntur lacte, quasi magis tenui et connaturali, et de facili
convertibili, sed adulti utuntur cibo solidiori. Sic in sacra
Scriptura, illi qui de novo incipiunt, debent audire levia, quae
sunt quasi lac; sed eruditi debent audire fortiora. Et ideo dicit
facti estis quibus lacte opus sit, scilicet sicut pueri. I Petr.
c. II, 2: sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac
concupiscite, et cetera. I Cor. III, v. 1 s.: tamquam
parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, et hoc est,
quod sequitur non solido cibo, id est alta doctrina, quae est de
arcanis et secretis Dei, quae confirmant et confortant. Deinde cum
dicit omnis enim qui lactis, exponit similitudinem, et primo exponit
illud quod dixit de lacte; secundo illud quod dixit de solido cibo,
ibi perfectorum autem. Circa primum duo facit; primo enim ponit
expositionem; secundo expositionis rationem, ibi parvulus enim.
Dicit ergo: ita dico, quod indigetis lacte sicut pueri, omnis enim
qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, id est
omnis, qui indiget nutriri lacte, expers est, id est non potest
habere partem in sermonibus iustitiae perfecte intelligendis. Matth.
c. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum.
Prov. XV, 5: in abundanti iustitia virtus maxima est. Huiusmodi
autem non sunt participes pueri. Is. XXVIII, 9: quem docebit
scientiam, aut quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte,
avulsos ab uberibus. Sed contra: quia apostolus superius multa valde
difficilia tradidit eis, scilicet de mysterio Trinitatis et de
sacramento incarnationis, et multa alia ardua: ergo vel non erant
parvuli, vel talia tradenda sunt parvulis. Respondeo. Dicendum est
secundum Augustinum, quod non est intelligendum, quod in doctrina
fidei alia sunt tradenda maioribus et perfectis, et alia imperfectis.
Non enim est inter eos ista differentia. Eadem enim utrisque sunt
tradenda, sed parvulis proponenda sunt, sed non exponenda, nec
pertractanda: quia intellectus eorum magis deficeret, quam
elevaretur. Lac secundum Glossam est, sicut: verbum caro factum
est. Contra. Non minoris difficultatis est hoc intelligere, quam
quomodo verbum erat apud Deum. Unde Augustinus dicit, quod istud
invenitur in libris Platonis, non tamen illud. Ipse autem
Augustinus non poterat suspicari quid sacramenti haberet: verbum caro
factum est. Respondeo. Dicendum est quod cognoscere verbum caro
factum est, per simplicem fidem est satis facile, quia potest cadere
in imaginationem et aliqualiter in sensum, sed verbum apud Deum,
omnino excedit omnem sensum, et non nisi per rationem potest et cum
multa et maxima difficultate comprehendi. Consequenter assignat
rationem, cum dicit parvulus enim est, non quidem aetate, sed sensu.
Tripliciter autem aliquis dicitur parvulus. Est enim aliquis parvulus
per humilitatem, Matth. XI, 25: revelasti ea parvulis,
aetate, Gal. IV, 1: quanto tempore haeres parvulus est, etc.,
sensu, I Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed
malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti sitis. Et isto modo
accipitur hic parvulus. Deinde cum dicit perfectorum autem est solidus
cibus, exponit illud quod dixerat de cibo solido. Hoc enim patet in
corporalibus, quod quando homo pervenit ad aetatem perfectam, utitur
fortiori et nobiliori et solidiori cibo. Sic spiritualis, quando
pervenit ad perfectionem spiritualem, debet ei proponi doctrina
solidior. Ista autem perfectio duplex est: una est perfectio secundum
intellectum, quando aliquis habet iudicium intellectus ad recte
discernendum et iudicandum de his quae sibi proponuntur. Alia est
perfectio secundum affectum, quam facit charitas, quae est cum aliquis
totaliter Deo inhaeret. Unde Matth. c. V, 48, post praecepta
charitatis dicitur estote ergo perfecti, et cetera. Est autem
perfectio charitatis, ut dicit Augustinus, ubi nulla est cupiditas.
Quando enim quis magis ascendit in Deum, tanto plus contemnit
temporalia. Ps. LXXII, 24: quid enim mihi est in caelo, et
cetera. Hoc enim habet sacrae Scripturae doctrina, quod in ipsa non
tantum traduntur speculanda, sicut in geometria, sed etiam approbanda
per affectum. Unde Matth. V, 19: qui autem fecerit et
docuerit, et cetera. In aliis ergo scientiis sufficit quod homo sit
perfectus secundum intellectum, in istis vero requiritur quod sit
perfectus secundum intellectum et affectum. Loquenda sunt igitur alta
mysteria perfectis. I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter
perfectos. Unusquisque enim secundum quod est dispositus, sic
iudicat; sicut iratus aliter iudicat durante passione, et aliter ipsa
cessante. Et similiter incontinens aliter iudicat aliquid esse bonum
tempore passionis, aliter post. Et ideo dicit philosophus, quod
unusquisque qualis est, talis sibi finis videtur. Et quia quae in
sacra Scriptura traduntur, pertinent ad affectum, et non tantum ad
intellectum, ideo oportet esse perfectum in utroque. Et ideo
apostolus volens ostendere qui sint perfecti, quibus sit tradendus iste
solidus cibus, dicit quod sunt illi, qui pro sua consuetudine habent
sensus exercitatos. Unde in ista perfectione quatuor sunt attendenda,
scilicet ipsa perfectio in se in quo consistat, et quantum ad hoc dicit
qui habent sensus exercitatos. Et convenienter loquitur. In hoc enim
exprimit utramque perfectionem, quia (ut dicit philosophus)
intellectus prout iudicat de appetendis et agendis dicitur sensus, quia
est relatus ad aliquid particulare: unde non accipitur hic sensus pro
sensu exteriori. Qui ergo sentit quae Dei sunt, perfectus est.
Phil. III, 15: quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus. I
Cor. II, 16: nos autem sensum Christi habemus. Qui vero non
sentiunt nisi carnalia, Deo placere non possunt, ut patet Rom.
VIII, 8. Secundo attendenda est dispositio eius in quo est,
quia debet esse exercitatus. I Tim. c. IV, 7: exerce teipsum
ad pietatem. Qui enim non est exercitatus, non potest habere rectum
iudicium, quod ad hoc requiritur. Eccli. XXXIV, 9: vir in
multis expertus cogitabit multa. Item qui non est expertus, pauca
recognoscit. Tertio causa huius exercitationis est consuetudo, non
scilicet otium, sed frequentia actus. Et ideo dicit pro
consuetudine, scilicet recte agendi. Prov. XXII, 6:
adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Si ergo vis esse perfectus, non des te otio, sed assuesce te bonis a
iuventute. Quarto finis huius exercitii, quia scilicet ad
discretionem boni et mali. Tunc enim perfectus est, quando discernit
inter bonum et malum. Is. VII, 15: sciat eligere bonum, et
reprobare malum. Haec autem sunt tria, scilicet: discretio inter
bonum et malum, inter bonum et melius, inter malum et peius. Multa
enim sunt, quae videntur bona, et tamen sunt mala. Prov. XIV,
12: est via quae videtur homini recta, novissima vero eius deducunt
ad Inferos. In his ergo requiritur rectitudo iudicii.
|
|