|
Supra apostolus fecit mentionem de pontificatu Christi secundum
ordinem Melchisedech, et ostendit tarditatem eorum quibus scribebat,
hic redit ad suum propositum. Et circa hoc tria facit quia primo
aperit intentionem suam; secundo ostendit eius difficultatem, ibi et
hoc faciemus; tertio declarat intentionem, ibi confidimus. Circa
primum duo facit quia primo manifestat suum propositum; secundo exponit
quod dicit, ibi non rursum. Propositum suum est quod, praetermissis
his quae pertinent ad inchoationem doctrinae Christianae, vult
prosequi alia altiora. Unde dicit: iam dictum est, quod perfectis
opus est solido cibo, quapropter intermittentes sermonem inchoationis
doctrinae Christi, per quam Christus inchoat esse in nobis, quod est
per doctrinam fidei. Eph. c. III, 17: habitare Christum per
fidem in cordibus nostris. Feramur ad perfectionem, id est, ad ea
quae spectant ad perfectionem doctrinae Christi. I Cor. XIII,
11: quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Hoc autem
secundum Glossam ad duo referri potest, scilicet vel ad intellectum,
ut scilicet ex quo homo provectus est, debet intermittere puerilia et
vacare perfectis. I Cor. c. II, 6: sapientiam loquimur inter
perfectos. Vel ad effectum. Et est sensus, quod non semper est
standum in sensu incipientium, sed oportet tendere ad statum
perfectorum. Gen. c. XVII, 1: ambula coram me, et esto
perfectus. Hic est duplex obiectio. Et primo, de hoc quod dicit
intermittentes inchoationem, quia numquam debet intermitti inchoatio.
Ps. LXXVI, 10: et dixi: nunc coepi. Iob c. XXVII,
6: iustificationem quam coepi tenere non deseram. Respondeo.
Dicendum est, quod contingit dupliciter intermittere inchoationem.
Vel quantum ad aestimationem, et sic semper debet homo esse sicut
incedens et tendens ad maiora. Phil. III, 12: non quod iam
coeperim, aut quod iam perfectus sim. Vel quantum ad progressum ad
perfectionem, et sic semper debet niti homo transire ad statum
perfectum. Phil. III, 13: quae retro sunt obliviscens, ad ea
quae priora sunt me extendens. In via enim Dei non progredi, ait
Bernardus, est regredi. Alia obiectio est de hoc quod dicit feramur
ad perfectionem. Perfectio enim consistit in consiliis. Matth.
XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, et
cetera. Non omnes autem tenentur ad consilia; igitur. Respondeo.
Dicendum est, quod duplex est perfectio. Una, scilicet exterior,
quae consistit in actibus exterioribus, qui sunt signa interiorum,
sicut virginitas, voluntaria paupertas. Et ad hanc non omnes
tenentur. Alia est interior, quae consistit in dilectione Dei et
proximi. Col. III, 14: charitatem habete, quod est vinculum
perfectionis. Et ad perfectionem huiusmodi non omnes tenentur, sed
omnes tenentur ad eam tendere, quia si quis nollet plus diligere
Deum, non faceret quod exigit charitas. Dicit autem feramur, et hoc
secundum impulsionem a spiritu sancto. Rom. VIII, 14: qui
spiritu aguntur, hi filii Dei sunt. Vel sicut portati a Deo, qui
portat infirmitatem nostram. Is. XLVI, 3: audite me, domus
Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero.
Vel sicut portati ab invicem. Gal. VI, 2: alter alterius onera
portate. Deinde cum dicit non rursum, exponit quod dixit, et
intendit ostendere quae sunt illa quae faciunt ad inchoationem doctrinae
Christi. Et utitur similitudine. Per fidem enim anima aedificatur
in spirituali aedificio. Sicut ergo in corporali aedificio, primo
ponitur fundamentum, ita hic prima rudimenta doctrinae Christi sunt
quasi fundamenta. Sed contra: quia infra XI, 1, ponitur fides
esse fundamentum; fides autem una est. Eph. c. IV, 5: unus
dominus, una fides, unum Baptisma. Hic autem ponit sex fundamenta;
ergo videtur quod male. Respondeo. Dicendum est, quod fides
fundamentum est virtutum. Ista autem, quae ponit hic, sunt
fundamenta doctrinae Christi. Et dicit non rursum iacientes
fundamentum, etc., quasi ita firmiter ponamus quod non oporteat
iterato ponere. Vel quia dudum posuistis, et non oportet iterare.
Multum autem signanter ordinat ista apostolus. Sicut enim in via
generationis et cuiuscumque motus, prius est recessus a termino a quo
et post accessus ad terminum ad quem, ita dicit hic, quia poenitentia
est recessus a peccato, et sic est quasi quoddam fundamentum in ista
vita. Nemo enim, secundum Augustinum, suae voluntatis arbiter,
potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat eum praeteritae. Unde
dominus in principio praedicationis dicit: poenitentiam agite,
Matth. IV, 17. Et ideo dicit poenitentiae ab operibus mortuis.
Opera enim mortua dicuntur, vel quae secundum se sunt mortua, vel
quae sunt mortificata. Res dicitur viva, quando habet officium
propriae virtutis, a quo cum deficit, dicitur mortua. Opera enim
nostra sunt ordinata ad beatitudinem, quae est finis hominis. Et ideo
quando non ducunt ad beatitudinem, nec ordinari possunt, dicuntur
mortua: et haec sunt opera facta in peccato mortali. Infra IX,
14: sanguis Christi, qui per spiritum sanctum obtulit seipsum
immaculatum Deo, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis.
Opera vero facta in charitate per peccatum mortificantur; unde non
habent virtutem, ut mereantur vitam aeternam. Ez. XVIII,
24: omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur.
Poenitentia vero facit, quod ista reviviscunt: unde tunc iterum
reputantur ad vitam aeternam. In accessu vero ad terminum primo est
fides, et ideo dicit fundamentum fidei ad Deum. Proprium autem fidei
est, quod credat homo et assentiat non visis a se, sed testimonio
alterius. Hoc autem testimonium vel est hominis tantum: et istud non
facit virtutem fidei, quia homo et fallere et falli potest. Vel istud
testimonium est ex iudicio divino: et istud verissimum et firmissimum
est, quia est ab ipsa veritate, quae nec fallere, nec falli potest.
Et ideo dicit, ad Deum, ut scilicet assentiat his quae Deus dicit.
Io. c. XIV, 1: creditis in Deum, et in me credite.
Secundo, in isto processu sunt sacramenta fidei. Haec autem sunt duo
sacramenta intrantium; de his enim tantum agit hic apostolus. Et ista
sunt Baptismus primum, per quem regeneramur, et secundum est
confirmatio, per quam confirmamur. Quantum ad primum dicit
Baptismatum. Sed contra Eph. IV, 5: una fides, unum
Baptisma. Non ergo plura sunt Baptismata. Respondeo. Dicendum
est, quod triplex est Baptismus, scilicet fluminis, flaminis, et
sanguinis; sed duo ultima non habent vim, nisi referantur ad primum,
quia illa oportet habere in proposito, si non adsit facultas, in
habentibus usum liberi arbitrii. Et ideo non sunt tria sacramenta;
sed unum sacramentum, per quod regeneramur ad salutem. Io. III,
5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et cetera.
Inter ista vero Baptismus sanguinis plus habet de effectu Baptismi,
si tamen primum fuerit in proposito, vel contrarium non teneatur in
mente, sicut patet de innocentibus, qui non erant in opposita
dispositione. Baptismus enim virtutem habet ex merito passionis
Christi. Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in Christo
Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sicut ergo qui baptizatur,
conformatur morti Christi sacramentaliter, ita martyr realiter. Et
ideo istud Baptisma habet totum effectum Baptismi, quantum ad hoc
quod purgat omnem culpam et poenam peccati, non tamen imprimit
characterem aliquem. Et ideo si recipiens martyrium sine Baptismo
aquae resurgeret, esset baptizandus. Poenitentia vero non tantum
habet de effectu Baptismi, quia non tollit omnem poenam, licet tollat
culpam. Sicut autem martyr conformat se morti Christi per exteriorem
passionem, ita poenitens per interiorem. Gal. c. V, 24: qui
Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis. Ideo potest esse tanta, quod tolleret omnem culpam
et poenam, sicut patet in latrone et Magdalena. Unde poenitentia
dicitur Baptismus, inquantum supplet Baptismi vicem. Et quia non
licet illud iterari, ideo instituta est poenitentia. Ista ergo
dicuntur Baptismata, quia habent effectum Baptismi; sed tantum unum
Baptisma, quia non agunt nisi illud habeatur in proposito. Secundum
sacramentum intrantium est in ipsa manuum impositione. Ideo dicit
impositionis quoque manuum. Haec autem est duplex. Una est miracula
faciens, sicut quando Christus per manus impositionem curabat infirmos
Lc. IV, 40: singulis manus imponens curabat eos et haec non est
sacramentalis. Alia est sacramentalis, et haec est duplex. Una in
sacramento ordinis. I Tim. V, 22: manus nemini cito
imposueris. Alia est in sacramento confirmationis ad renovationem.
Tit. III, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis
spiritus sancti, et cetera. In confirmatione enim datur spiritus ad
robur, ut scilicet audacter homo confiteatur nomen Christi coram
hominibus. Sicut enim in esse naturae prius generatur homo, et postea
augetur et roboratur, ita in esse gratiae. Tertio sequitur terminus
motus, ad quem motus terminatur, et ille est duplex. Duo enim
expectamus: primum est resurrectio corporum et ista est fidei
fundamentum, quia sine hac inanis est fides nostra, I Cor. c.
XV, 14. Ideo dicit de resurrectione mortuorum. Item expectamus
remunerationem, quae fiet per iudicem. Eccle. XII, 14: cuncta
quae fiunt adducet Deus in iudicium. Et ideo dicit iudicii aeterni,
non quod illud iudicium duret per mille annos, sicut voluit
Lactantius, sed totum erit in momento. Sed dicitur aeternum, quia
sententia quae ibi dabitur, in aeternum durabit. Matth. XXV,
46: ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.
Et sciendum est, quod omnia ista, quae dicit se velle hic tractare,
sunt quasi quaedam rudimenta fidei. Unde praedicat ea novitiis Act.
XVII, 18 ss. et in multis aliis locis. Deinde cum dicit et hoc
faciemus, ostendit difficultatem propositi sui exequendi: difficile
enim est, et in se, et respectu auditorum. Unde tria facit. Primo
innuit, quod in hoc potissime indigeat divino auxilio; secundo subdit
quorumdam imbecillitatem, ibi impossibile est enim; tertio adducit
quamdam similitudinem, ibi terra enim. Dicit ergo: feramur ad
perfectum, et hoc faciemus, siquidem permiserit Deus. Minus autem
dicit, et plus significat. Nam non est tantum necessarium quod
dominus permittat, sed oportet quod omnia faciat. Sap. VII,
16: in manu Dei nos et sermones nostri. Et ideo debet omnia ponere
sub confidentia divini auxilii. Io. XV, 15: sine me nihil
potestis facere. Iac. IV, 15: pro ut dicatis, si Deus
voluerit, et si vixerimus faciemus. Deinde cum dicit impossibile
est, ostendit imbecillitatem eorum: erant enim imbecilles ad
audiendum. Sicut in corporalibus nullus status est ita periculosus,
sicut recidivantium, ita in spiritualibus, qui post gratiam cadit in
peccatum, difficilius surgit ad bonum. Et circa hoc facit tria:
primo proponit bona quae perceperant; secundo difficultatem causatam in
eis ex recidivo, ibi et prolapsi sunt; tertio assignat rationem, ibi
rursus crucifigentes. Bona autem quaedam sunt praesentia, quaedam
vero futura. Ipsi vero in praesenti habuerunt spiritualem
regenerationem, et quantum ad hoc dicit illuminati, scilicet per
Baptismum. Et congrue dicitur Baptismus illuminatio, quia
Baptismus est principium regenerationis spiritualis, in qua
intellectus illuminatur per fidem. Eph. V, v. 8: eratis
aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Habent etiam bonorum
Dei participationem, et quantum ad hoc dicit et gustaverunt donum
caeleste. Donum istud est gratia, et dicitur caeleste, quia a caelis
Deus eam dat. Ps. LXVII, 19: dedit dona hominibus, et
Iac. c. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum
desursum est, descendens a patre luminum. Est etiam in eis
participatio divinae bonitatis. II Pet. I, 4: per quem,
scilicet Christum, maxima nobis et pretiosa promissa donavit. Ideo
dicit participes facti spiritus sancti. Omnia enim dona dantur ex
amore: et ideo istam participationem attribuit spiritui sancto. Est
autem participare, partem capere. Solum autem Christus spiritum
sanctum habuit ad plenitudinem. Io. III, 34: non enim ad
mensuram dat Deus spiritum. Alii enim sancti de eius plenitudine
receperunt, et participes facti sunt, non quidem substantiae, sed
distributionum eius. Supra II, 4: et variis spiritus sancti
distributionibus. I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt,
idem autem spiritus, et cetera. Item in praesenti habuerunt doctrinae
eruditionem. Et quantum ad hoc dicit gustaverunt nihilominus bonum
Dei verbum. Verbum istud dicitur bonum, quia est verbum vitae
aeternae. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae
aeternae habes. Ps. CXVIII, v. 103: quam dulcia faucibus
meis eloquia tua. Dicit autem gustaverunt, quia non solum illuminat
intellectum, sed etiam reficit affectum, in quo est quaedam
saporatio. Ps. XXXIII, 8: gustate et videte, quoniam suavis
est dominus. Bona autem futura habuerunt in spe. Rom. VIII,
24: spe salvi facti sumus. Et ideo dicit virtutesque saeculi
venturi. Horum autem quaedam habent non solum in spe, sed etiam in
quadam inchoatione, et illae sunt dotes animae, scilicet visio,
tentio et fruitio, et illa habentur in quadam inchoatione, inquantum
fides, spes et charitas, quae istis respondent, habentur in
praesenti. Alia autem sunt bona, quae solum habentur in spe, ut
dotes corporis, scilicet subtilitas, agilitas, impassibilitas,
claritas. Consequenter cum dicit et prolapsi sunt, ostendit
difficultatem ad resurgendum, causatam ex casu. Ubi notandum est,
quod non dicit lapsi simpliciter, sed prolapsi, id est, totaliter
lapsi: quia si lapsi tantum essent, non ita difficile foret
resurgere. Prov. XXIV, 16: septies in die cadit iustus, et
resurgit. Quod si diceret apostolus illos qui prolapsi sunt
impossibile esse resurgere, tunc posset dici, quod in hoc notat
maximam difficultatem resurgendi, scilicet et propter peccatum, et
propter superbiam, sicut patet in Daemonibus. Sed quia dicit illos,
qui semel prolapsi sunt non posse rursus renovari ad poenitentiam, nec
est aliquod peccatum in hoc mundo, a quo non possit homo poenitere,
ideo aliter est intelligendum. Unde sciendum est, quod ex hoc loco
sumpsit Novatus quidam, qui fuit presbyter Ecclesiae Romanae,
occasionem errandi. Voluit enim, quod nullus post Baptismum posset
ad poenitentiam resurgere. Sed ista positio falsa est, sicut dicit
Athanasius in epistola ad Serapionem, quia ipse Paulus recepit
incaestuosum Corinthium, sicut patet II Cor. II, 5 ss., et
similiter Gal. IV, 19, quia dicit: filioli mei, quos iterum
parturio, et cetera. Est ergo intelligendum, sicut dicit
Augustinus, quod non dicit quod impossibile est poenitere, sed quod
impossibile est rursus renovari, id est baptizari. Tit. III,
5: per lavacrum regenerationis et renovationis, et cetera. Numquam
enim posset homo sic poenitere, quod posset iterum baptizari. Et hoc
dicit apostolus, quia secundum legem Iudaei multoties baptizantur,
sicut patet Mc. VII, 3 s. Et ideo ad istum errorem removendum,
dicit hoc apostolus. Deinde cum dicit rursus crucifigentes, etc.,
assignat rationem quare Baptismus non iteratur, quia scilicet
Baptismus est quaedam configuratio mortis Christi, sicut patet Rom.
VI, 3: quicumque in Christo baptizati sumus. Haec autem non
iteratur, quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, Rom.
VI, 9. Qui ergo iterato baptizantur, rursum Christum
crucifigunt. Vel aliter, quod denotetur repugnantia gratiae
Christi, ut scilicet velint frequenter peccare et post iterum
baptizari, ut scilicet non referatur ad iterationem Baptismi, sed ad
lapsum eorum, qui peccant. Qui scilicet quantum in ipsis est, rursus
crucifigunt Christum, quia Christus pro peccatis nostris mortuus est
semel, I Pet. III, 18. Cum ergo peccas baptizatus, quantum
in te est, das occasionem, ut iterum Christus crucifigatur, et sic
contumelia fit Christo, in cuius sanguine te lotum maculas. Apoc.
I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine
suo.
|
|