|
Supra ostendit apostolus difficultatem ad suum propositum exequendum,
provenientem ex eorum culpa, hic adducit ad hoc quamdam similitudinem.
Et primo quantum ad bonam terram; secundo quantum ad malam, ibi
proferens autem. Sciendum est autem, quod secundum unam
expositionem, supra voluit apostolus illos, qui semel baptizati sunt,
non posse iterum baptizari, vel renovari ad poenitentiam. Alia autem
est expositio, quae ibi dimissa fuit, quod impossibile est eos, qui
in hac vita semel illuminati sunt, rursum in alia vita renovari ad
poenitentiam. Eccle. IX, 10: quicquid potest manus tua facere,
instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec
scientia est apud Inferos, et cetera. Io. c. IX, 4: venit
nox, quando nemo potest operari. Rursus ergo exponatur, id est post
hanc vitam. Et huius ratio est. Duo enim causant poenitentiam.
Unum est quod dat efficaciam, scilicet meritum passionis Christi. I
Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Aliud
autem est exemplum poenitendi, quod habemus in Christo per
considerationem, scilicet considerando austeritatem, paupertatem et
tandem passionem. I Pet. II, 21: Christus passus est pro
nobis, vobis relinquens exemplum, et cetera. Sic ergo intelligitur
quod dicit rursus crucifigentes, id est crucis Christi fructum
percipientes, et hoc quantum ad id quod dat efficaciam poenitentiae,
et ostentui habentes, quantum ad exemplum poenitendi. Et sic
accipitur ostentum in bonum. Ista vero similitudo, quae ponitur hic,
de terra potest referri, vel ad id quod supra dictum est feramur ad
perfectionem: et tunc erit sensus, quod si feramur, habebimus
benedictionem sicut terra bona. Vel potest continuari ad dictum
immediate, secundum expositionem utramque sive de Baptismo sive de
alia vita. Illa tamen de Baptismo magis est litteralis; et sic est
sensus: sicut terra culta, si iterato profert spinas, non colitur,
sed comburitur: sic homo peccans post Baptismum, ulterius non
abluitur. Et tangitur circa bonam terram primo beneficium impensum;
secundo fructum quem profert, ibi et generans herbam; tertio
praemium, ibi accipit benedictionem. Terra ista est cor humanum.
Lc. c. VIII, 15: quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt
qui in corde bono et optimo, et cetera. Quod dicitur terra, quia
sicut terra indiget pluvia, ita homo indiget gratia Dei. Ps.
LXIV, 9: visitasti terram, et inebriasti eam. Is. LV,
10: quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non
revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam
facit, et cetera. Sed beneficium, quod percipit, et doctrina
fidei, est quasi imber superveniens, quam pluit in cordibus
auditorum, mediantibus praedicatoribus et doctoribus. Is. V, v.
6: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem. Iob XXXVI,
27 s.: effudit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt,
et cetera. Hunc imbrem bibit quando quod audit, intelligit, et ad
illud afficitur. Is. LV, 1: omnes sitientes venite ad aquas, et
cetera. Ista doctrina est super se, id est desuper veniens, et hoc
quantum ad principium huius doctrinae. Vel super se, quia quaedam
doctrina est de terra, qua scilicet homo inhaeret terrenis; alia est
de caelis, quae scilicet docet caelestia. Iac. III, 15: non
est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis,
diabolica, et post sequitur ibidem: quae autem desursum est sapientia
primum quidem pudica est, et cetera. Vel super se, id est, super
facultatem humanae rationis. Nam aliae scientiae sunt secundum humanam
rationem inventae, haec autem divinitus inspirata. Eccli. III,
25: plurima supra sensum hominum monstrata tibi sunt. Dicit autem
non semper, nec raro, sed saepe, quia, ut dicit Augustinus, et
habetur in Glossa, si semper, vilescit; si raro, non sufficit et
negligitur. Iob XVI, 2: audivi frequenter talia. Fructus est,
quia generat herbam opportunam cultoribus. Ista sunt bona opera, quae
facit homo per doctrinam susceptam. Gen. I, 11: germinet terra
herbam virentem, et cetera. Ista terra colitur primo a Deo. Io.
XV, 1: pater meus agricola est, et cetera. Colitur etiam a
praelato. I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit, et
cetera. Colitur etiam ab homine ipso. Prov. XXIV, 27:
diligenter exerce agrum tuum. Est autem opportuna Deo ad gloriam. I
Cor. X, 31: omnia in gloriam Dei facite. Aliis ad meritum, et
ad gloriam. I Thess. II, 20: vos enim estis gloria nostra et
gaudium. Ipsi vero operanti ad vitam aeternam. Rom. VI, v.
22: habetis fructum vestrum in sanctificationem: finem vero vitam
aeternam. Deinde cum dicit accipit benedictionem a Deo, ostendit
praemium, scilicet benedictionem divinam. Ista autem benedictio nihil
aliud est, quam factio bonitatis in nobis: quae quidem in praesenti
vita fit imperfecta, sed in futuro erit perfecta. I Pet. c.
III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate
possideatis. Deinde cum dicit proferens, etc., agit de mala terra;
ubi tria facit: primo supponit beneficium, quod dictum est; secundo
ponit malum fructum, dicens proferens autem; tertio ostendit poenam,
ibi reproba est. Fructus ergo sunt spinae, id est, minora peccata,
et tribuli, id est, maiora, quae pungunt conscientiam propriam,
quandoque etiam alienam, illa scilicet quae sunt contra proximos.
Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. In poena
vero ponit tria, scilicet divinam reprobationem, iudiciariam
condemnationem, ibi maledicto proxima, et finalem punitionem, ibi
cuius consummatio, et cetera. Quantum ad primum dicit reproba est.
Sicut enim praedestinatio est principium remunerationis, ita
reprobatio signum est condemnationis. Quod ergo aliquis frequenter
rigetur praeceptis salutaribus, signum est reprobationis, si persistat
in peccatis. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate eos, quia
dominus proiecit eos. Condemnatio est, quia proxima maledicto.
Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Punitio
est cuius consummatio in combustionem. Is. IX, 5: vestimentum
mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis.
|
|