|
Quia apostolus multa, quae dura videbantur, de statu istorum
dixerat, modo, ne ex illis desperarent, ostendit qua intentione hoc
dixerit, scilicet ut ipsos a periculis retraheret. Unde circa hoc duo
facit. Primo enim ostendit fiduciam, quam de ipsis habebat; secundo
subdit rationem confidentiae, ibi non enim iniustus est Deus. Dicit
ergo: ita dixi, quod terra quae profert spinas et tribulos, et
cetera. Et ne credatis, quod ego tales vos reputem, confidimus de
vobis, dilectissimi, et hoc propter fidem et charitatem, meliora et
viciniora saluti. Ubi commendat statum ipsorum ex duobus, scilicet ex
eo quod iam erant: quia ex eo quod dicit meliora, supponit quod erant
in bono statu, et ex eo quod expectabant in futurum, unde dicit
viciniora saluti. Rom. XIII, v. 11: nunc autem propior est
nostra salus quam cum credidimus. Quanto enim quis proficit in bonis,
tanto magis appropinquat saluti. Sequitur tametsi ita loquimur, id
est, quia etsi sic loquimur, hoc est ut reddamus vos cautos, et hoc
procedit ex charitate. Ps. CXL, 6: corripiet me iustus in
misericordia, et increpabit me, et cetera. Deinde cum dicit non est
enim iniustus Deus, ut obliviscatur, etc., ostendit rationem
confidentiae, quae duplex est. Una ex bonis ipsorum praeteritis;
alia ex promissione Dei, ibi Abrahae namque, et cetera. Quia vero
apostolus duo dixerat: unum scilicet quod de ipsis confidebat; aliud
quod aspere ipsis loquebatur, ideo duo facit: primo enim assignat
rationem primi; secundo rationem secundi, ibi cupimus, et cetera.
Ratio autem quare ipse de his confidat, haec est, quia recordatur
multorum bonorum quae ipsi fecerunt. Unde dicit confidimus autem, et
cetera. Et quare? Quia non est iniustus Deus, ut obliviscatur
operis vestri. Contra Ez. XVIII, 24: si averterit se iustus
a iustitia sua, et cetera. Et paulo post ibidem sequitur: omnes
iustitiae eius non recordabuntur. Et ibi subditur: non est aequa via
domini. Respondeo. Dicendum est, quod homo, qui cadit post
gratiam, dupliciter se potest habere. Uno modo, quod in malo
perseveret, et tunc Deus omnes iustitias eius obliviscitur; alio
modo, quod poeniteat, et tunc bonorum praecedentium recordatur, quia
reputantur sibi ad meritum. Unde dicit Glossa, quod mortificata
reviviscunt. Sed tunc videtur dubium, quia constat quod iustitia
respicit meritum: si ergo iustitia domini exigit quod Deus non
obliviscatur si poeniteat, sicut dicit Glossa, ergo cadit sub merito
quod resurgat a peccato, et sic meretur gratiam, quod est
impossibile. Respondeo. Dicendum est quod duplex est meritum. Unum
quod innititur iustitiae, et istud est meritum condigni; aliud quod
soli misericordiae innititur, quod dicitur meritum congrui. Et de
isto dicit quod iustum est, id est congruum, quod homo, qui multa
bona facit, mereatur. Ista enim misericordia est adiuncta quodammodo
iustitiae, plusquam in illo, qui numquam aliud fecit. Et isto modo
non obliviscitur Deus operis et dilectionis. Soli enim charitati
debetur vita aeterna. Io. c. XIV, 23: si quis diligit me,
sermonem meum servabit. Quicquid enim non est ex charitate, non est
meritorium. I Cor. XIII, 3: si charitatem non habeam, nihil
prodest. Et ideo, hic non dicit tantum operis vestri, sed addit
dilectionis, quia etiam, sicut dicit Gregorius, non est amor Dei
otiosus; operatur enim magna, si est, si operari renuit amor non
est. I Io. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed
opere et veritate. Ideo subdit quam ostendistis in nomine ipsius.
Col. c. III, 17: omne quodcumque facitis in verbo, aut in
opere, omnia in nomine domini nostri Iesu Christi, et cetera. Quid
autem ostenderint et in quo, ostendit, quia ministrastis sanctis,
scilicet subveniendo necessitatibus sanctorum. Matth. c. XX,
26: quicumque voluerit inter vos fieri maior, sit vester minister.
Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Et quia
in omnibus est necessaria continuatio, ideo subdit et ministratis. Et
ideo si peccastis, ex divina misericordia adiuncta iustitiae dabit
veniam. Consequenter cum dicit cupimus autem, assignat rationem quare
ita dure locutus fuerat, scilicet ex desiderio salutis ipsorum. Unde
circa hoc tria facit quia primo ostendit suum desiderium; secundo
subdit imminens periculum, ibi ut non segnes efficiamini; tertio
declarat per exemplum, ibi verum imitatores. Dicit ergo: diximus
ista non quasi desperantes de vobis, sed magis quia cupimus
unumquemque, id est, de unoquoque, vestrum. Phil. I, 8: testis
est mihi Deus quomodo cupiam vos omnes in visceribus Iesu Christi.
Sed quid cupimus? Ostendere eamdem sollicitudinem, id est, ut sitis
solliciti ostendere per exhibitionem operis, hanc sollicitudinem ad
bona, quam semper habuistis. Unde patet, quod ad opera pietatis
requiritur sollicitudo. Lc. X, 41: Martha, Martha, sollicita
es, et cetera. Item ad propriam salutem. II Tim. II, 15:
sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo. Et quare? Ad
expletionem spei, scilicet adimplendo quod coepistis, consequamini
quod speratis. Rom. V, 5: spes non confundit. Et hoc totum
usque in finem. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit. Deinde cum dicit ut non segnes efficiamini, ostendit
periculum, quod est pigritia. Et est segnities timor futurae bonae
operationis propter timorem, scilicet vel ne deficiat, vel ne
poeniteat. Prov. XXII, 13: piger dicit: leo est in via.
Unde pigri semper allegant impedimenta. Deinde cum dicit verum
imitatores, etc., ponit exemplum, quasi dicat: non sitis pigri,
sed magis imitamini, accipiendo exemplum in prophetis. Iac. V,
10: accipite exemplum patientiae, etc., et sequitur: prophetas.
Et in aliis sanctis, scilicet apostolis. I Cor. II: imitatores
mei estote, sicut et ego Christi. Sitis ergo imitatores eorum qui
fide, sine qua impossibile est placere Deo, infra XI, 6; et
patientia contra adversa, haereditabunt promissiones. Per fidem enim
formatam et patientiam acquiritur haereditas promissa. Infra XI,
33: sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt, et cetera.
|
|