|
Supra apostolus ostendit causam quare de istis confidebat, et hoc
propter bona quae fecerunt, hic ostendit idem ex promissione facta
patribus. Unde circa hoc facit duo. Primo enim praemittit
promissionem; secundo assignat rationem dictorum, ibi homines enim.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit cui facta sit
promissio; secundo ostendit promissionis modum esse convenientem, ibi
quoniam neminem, etc.; tertio promissionis effectum, ibi et sic
longanimiter. Promissio facta est Abrahae. Gal. c. III,
16: Abrahae dictae sunt promissiones, et cetera. Et huius est
ratio, quia per fidem inhaeremus Deo, et ideo per fidem consequimur
promissiones. Primum enim exemplum fidei fuit in Abraham, et hoc
quia primus recessit a consortio infidelium. Gen. XII, 1:
egredere de terra tua, et cetera. Secundo, quia primus aliquid
credidit, quod erat supra naturam. Rom. c. IV, 18: qui contra
spem, in spem credidit. Unde Gen. XV, 6: credidit Abraham
Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Primus enim accepit
signaculum fidei, scilicet circumcisionem, Rom. IV, 11. Modus
promissionis est quantum ad duo: primo quantum ad iuramentum
interpositum; secundo quantum ad verba promissionis, ibi nisi
benedicens benedicam tibi, et cetera. Dicit ergo: Deus volens
ostendere promissionem suam firmam et stabilem, quia non habuit maiorem
se, per quem iuraret Ps. CXII, 4: excelsus super omnes gentes
dominus, etc. iuravit per semetipsum. Gen. c. XXII, 16:
per memetipsum iuravi, dicit dominus, et cetera. In quo habes
exemplum, quod iuramentum de se non est illicitum, quia Scriptura
nihil Deo attribuit quod de se sit peccatum. Intendit enim Scriptura
nos ad Deum ordinare et ducere. Eph. V, 1: estote imitatores
Dei sicut filii, et cetera. Tamen interdicitur frequentia
iuramenti. Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum,
et cetera. Item iuramentum in vanum. Ex. XX, 7: non assumes
nomen Dei tui in vanum. Consequenter cum dicit nisi benedicens,
etc., ostendit modum promissionis; quasi dicat non credatur mihi,
nisi benedicam tibi, ut sit modus iurandi quasi per executionem.
Dicit autem benedicens, quod pertinet ad bonorum collationem.
Benedictio enim domini divites facit, sicut dicitur Prov. c. X,
22. Et multiplicans multiplicabo te, quod etiam pertinet ad prolis
numerositatem. Et utrumque fuit Abrahae promissum, sicut patet
Gen. XIV et XXV. Ingeminat autem dicendo benedicens
benedicam, ut designet bona temporalia et spiritualia, et
continuitatem benedictionis. Vel benedicens benedicam in multitudine
prolis sanctae, quae Gen. XV, 5 designatur per stellas caeli,
ubi dicitur suspice caelum, et numera stellas, si potes, et cetera.
Et multiplicans multiplicabo in numerositate prolis malae et
perversae, quae ibidem, scilicet XXII cap., designatur per
arenam maris. Ingeminatur etiam multitudo, quod est propter
numerositatem prolis bonae vel malae; vel propter continuitatem
multitudinis. Vel benedicam in bonis gratiae, et multiplicabo in
bonis gloriae. Ps. XXX, 19: quam magna multitudo dulcedinis
tuae, domine, et cetera. Effectus promissionis fuit, quia
longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Longanimitas est non
solum in faciendo magnum aliquid, sed etiam in expectando in longum.
Abraham autem promissionem habuit, nec unquam passum pedis terrae
possedit, ut dicitur Act. VII, 5. Et usque in senectutem
prolem non suscipit, et tamen a spe non decidit. Iac. V, 10:
accipite exemplum, fratres mei, mali exitus, et longanimitatis, et
laboris, et patientiae prophetas, et cetera. Is. LI, 2:
attendite ad Abraham patrem vestrum, et cetera. Deinde cum dicit
homines enim per maiorem sui iurant, ponit rationem praedictorum, et
circa hoc facit tria. Primo enim ponit humanam consuetudinem; secundo
assignat rationem consuetudinis, ibi in quo abundantius; tertio subdit
fructum rationis, ibi ut per duas res immobiles. Consuetudo enim
humana duplex ponitur una quantum ad id per quod iuratur; alia quantum
ad effectum iuramenti, ibi et omnis controversiae. Illud autem per
quod iuratur, est maius, et hoc rationabiliter. Nihil enim aliud est
iurare, nisi dubium confirmare. Sicut ergo in scientiis nihil
confirmatur, nisi per id quod est magis notum: ita quia nihil certius
est apud homines, quam Deus, ideo per ipsum, tamquam per maius et
certius, iuratur. Sed contra. Quandoque enim iuratur per filium,
qui minor est, ut cum dicitur: per Christum. Aliquando vero per
creaturam, sicut Ioseph iuravit per salutem Pharaonis, Gen.
XLII, 15. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est modus
iurandi per Deum: uno modo per simplicem attestationem; ut cum
absolute dicitur: per Deum ita est quasi dicat: testis est mihi
Deus, quod ita est, sicut dico. Rom. I, 9: testis est mihi
Deus, cui servio in spiritu meo. Aliquando vero per execrationem,
quod fit quando aliquid obligatur ad vindictam Deo, si non sit ita,
puta caput, vel anima, vel aliquid huiusmodi, sicut iuravit
apostolus. II Cor. I, 23: testem Deum invoco in animam meam,
quasi dicat: obligo animam meam pro testimonio, pro quo ipsum nomen
Dei assumo. Et istud est gravissimum. Per creaturam autem iuratur
non inquantum est talis, sed inquantum in ipsa relucet aliquod indicium
divinae potestatis. Quia enim omnis potestas a Deo est, Rom.
XIII, 1, inquantum aliquis exercet potestatem super aliquam
multitudinem: si iuratur per ipsum, iuratur per Deum, cuius potestas
in ipso relucet. Et sic iuravit Ioseph per salutem Pharaonis. Hoc
est ergo, quod dicit homines per maiorem sui jurant. Sciendum est
autem, quod a iuramento sunt excludendi alias periuri, quia debet
iuramento maxima reverentia exhiberi, et ex retro actis praesumitur,
quod debitam reverentiam iuramento non exhibebunt. Item ad ipsum non
sunt cogendi pueri ante annos pubertatis, quia nondum habent perfectum
usum rationis, quo sciant iuramento debitam reverentiam exhibere.
Item personae magnae dignitatis, quia iuramentum requiritur ab eis,
de quarum dicto, vel facto dubitatur. Derogat autem hominibus magnae
auctoritatis, ut dubitetur de veritate eorum quae dicunt. Unde et in
decretis, II quaest. c. IV dicitur, quod sacerdos ex levi causa
iurare non debet. Causae autem in quibus liceat iurare hae sunt: pro
pace firmanda, sicut Laban iuravit, Gen. XXXI, 44 ss.;
secundo pro fama conservanda; tertio pro fidelitate tenenda, sicut
feudatarii iurant dominis; quarto pro obedientia implenda, si
praecipitur a superiori aliquid honestum; quinto pro securitate
facienda; sexto pro veritate attestanda. Sic iuravit apostolus,
Rom. I, 9: testis est mihi Deus, et cetera. Deinde cum dicit
et omnis controversiae, etc., ponit effectum iuramenti qui in hoc
consistit, quod per iuramentum finitur omnis controversia. Sicut enim
in scientiis, quando resolvitur usque ad prima principia
demonstrabilia, quiescitur, ita divina lege introductum est, quod cum
pervenitur ad primam veritatem est status, quod fit quando ipsa in
testimonium invocatur. Ex. XXII, 8: applicabitur ad deos, et
iurabit, et sic sopitur omnis quaestio et controversia. Deinde cum
dicit in quo abundantius, ponit rationem, quare Deus voluit iurare,
scilicet ad ostendendam firmitatem promissionis suae. Unde dicit in
quo, id est, eo ipso Deus interposuit iuramentum, volens abundantius
ostendere, et cetera. Abundans enim fuit, quod promisit, sed
abundantius fuit, quod iuravit. Volens, inquam, ostendere
haeredibus pollicitationem, id est rei pollicitae. Rom. IX, 8:
qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Ostendere,
inquam, immobilitatem. Sciendum est, quod in his quae a Deo
procedunt, duo sunt consideranda, scilicet ipse processus rerum, et
consilium Dei a quo talis processus causatur. Consilium Dei est
omnino immobile. Is. XLVI, 10: consilium meum stabit, et
omnis voluntas mea fiet. Sed dispositio est bene mutabilis. Nam
dominus aliquando pronuntiat aliquid, secundum quod exigit ordo et
processus rerum, sicut patet, Is. XXXI: dispone domui tuae,
quia morieris tu, et non vives. Habebat enim cursus infirmitatis,
quod ex illa moreretur. Et similiter Ion. III, 4: adhuc
quadraginta dies, et Ninive subvertetur, quia ipsa meruerat
subversionem sui ipsius. Ier. XVIII, 7 s.: repente loquar
adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et
disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod
locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod
cogitavi ut facerem ei. Et tunc prophetia est comminationis.
Quandoque vero pronuntiatur aliquid secundum quod respicit consilium
Dei aeternum: et super hoc Deus numquam poenitet, nec illud
retrahit. I Reg. XV, 29: triumphator in Israel non parcet,
et poenitudine non flectetur. Tamen sciendum est, quod quandocumque
dominus promittit aliquid sub iuramento, est prophetia
praedestinationis, quae est ostensiva divini consilii; et ista
promissio penitus immutabilis est. Deinde cum dicit ut per duas res,
etc., ostendit fructum promissionis: et primo ostendit, quis sit
ille fructus; secundo quis consequatur hunc fructum, ibi quam sicut
anchoram. Fructus autem est, ut spes nostra sit certa: unde dicit ut
habeamus fortissimum, id est firmissimum, solatium spei, per duas res
immobiles, quibus impossibile est mentiri, scilicet per Deum, qui
promittit, qui non mentitur, Num. XXIII, 19: non est
Deus, ut filius hominis, ut mentiatur, et per iuramentum, in quo
est maior confirmatio veritatis. Sciendum est autem, quod sicut
delectatio sensibilis est experientia sensibilis, et memoria de
praeterito, ita spes de futuro. I Mach. II, v. 61: omnes qui
sperant in ipso, non infirmantur. Is. XL, 31: qui sperant in
domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas, ut aquilae,
current, et non laborabunt, et cetera. Habeamus, inquam, nos, qui
confugimus a malis, scilicet mundi, et ab impugnatione hostis, ad
tenendam propositam nobis spem. Ps. LXXXIX, 1: domine,
refugium factus es nobis. Prov. XVIII, 10: turris fortissima
nomen domini. Ad ipsam currit iustus, et exaltabitur. Deinde cum
dicit quam sicut anchoram, ostendit quod fideles promissionem istam
consequantur, et utitur quadam similitudine. Comparat enim spem ipsi
anchorae, quae sicut in mari navem immobilitat, ita spes animam firmat
in Deo in hoc mundo, qui est quasi quoddam mare. Ps. CIII,
25: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Ista tamen anchora debet
esse secura, ut scilicet non deficiat. Unde fit de ferro. II
Tim. I, 12: scio enim cui credidi, et certus sum, et cetera.
Item debet esse firma, ut scilicet non cito a navi removeatur: ita
homo debet alligari isti spei, sicut anchora navi alligatur. Est
autem differentia inter anchoram et spem, quia anchora in imo figitur;
sed spes in summo, scilicet in Deo. Nihil enim in praesenti vita est
firmum, ubi posset anima firmari et quiescere. Unde Gen. VIII,
9, dicitur, quod columba non invenit ubi requiesceret pes eius. Et
ideo dicit, quod debet incedere usque ad interiora velaminis.
Apostolus enim per sancta, quae erant in tabernaculo, intelligit
statum praesentem Ecclesiae, sed per sancta sanctorum, quae per velum
distinguebantur a sanctis, intelligit statum futurae gloriae. In illo
ergo vult quod figatur anchora spei nostrae, qui est modo velatus ab
oculis nostris. Is. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque
te, quae praeparasti expectantibus te. Ps. XXX, 19: quam
magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus
te. Hanc ibi fixit praecursor noster, qui ibi ingressus est. Unde
Io. XIV, 2: vado parare vobis locum. Mich. II, 13:
ascendit pandens iter ad eos. Et ideo dicit, quod ipse tamquam
praecursor pro nobis ingressus est interiora velaminis, et ibi fixit
spem nostram, sicut dicitur in collecta, in vigilia, et in die
ascensionis. Tamen quia intra velum non licebat intrare nisi summo
sacerdoti, Lev. XVI, 2, ideo dicit, quod Iesus, qui pro
nobis ingressus est, factus est pontifex in aeternum secundum ordinem
Melchisedech. Ecce quam eleganter redit apostolus ad propositum
suum. Ipse enim coeperat loqui de sacerdotio, et tamen fuerat multum
digressus: sed nunc ad istud redit, sicut patet.
|
|