|
Supra apostolus, V cap., probavit Christum esse sacerdotem. In
VI autem capite interposuit quaedam ad praeparandos animos auditorum;
hic redit ad suum propositum. Intendit enim probare excellentiam
sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum. Et circa hoc facit duo
primo enim ostendit excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium
veteris testamenti; secundo ostendit quod fideles debent sacerdoti
Christo reverenter subdi. Et hoc in medio decimi capitis, ibi
habentes itaque, fratres, fiduciam. Circa primum duo facit. Primo
enim ostendit praerogativam sacerdotii Christi super leviticum ex parte
personae ipsius sacerdotis; secundo ex parte ministerii, VIII
cap. ibi capitulum autem. Circa primum duo facit quia primo ostendit
existentiam sacerdotii Christi ex promissione divina; secundo ostendit
necessitatem sacerdotii eius, ibi talis enim decebat. Promissionem
vero ostendit per illud Ps. CIX, 5: iuravit dominus, et non
poenitebit eum, et cetera. Unde tria ostendit ad propositum suum
probandum. Primo illud quod dicitur secundum ordinem Melchisedech;
secundo illud quod dicitur iuravit, ibi et quantum est non sine
iureiurando; tertio illud quod dicitur tu es sacerdos, ibi et alii
quidem plures. Circa primum duo facit quia primo ostendit
similitudinem Christi ad Melchisedech; secundo ex hac similitudine
praefert sacerdotium Christi levitico, ibi intuemini autem. Circa
primum duo facit quia primo describit conditiones Melchisedech;
secundo ostendit, quomodo conveniunt Christo, ibi primum quidem.
Describit autem Melchisedech primo ex nomine, cum dicit hic autem
Melchisedech. Sic enim nominat eum Scriptura, Gen. XIV, v.
18, ubi habetur historia, quam apostolus hic supponit. Et secundum
Glossam, Hebraei dicunt ipsum fuisse Sem primogenitum Noe, et tunc
quando Abraham habuit victoriam, erat annorum 390, alias 309.
Et occurrit Abrahae nepoti suo. Secundo describit eum a dignitate.
Erat enim rex et sacerdos. Quantum ad primum dicitur rex Salem. Et
secundum aliquos, Salem dicitur Ierusalem. Sed contra est
Hieronymus in quadam epistola, quia, ut ipse dicit, non poterat esse
quod ei occurreret a Ierusalem, quod probat ex situ. Alii autem
dicunt, quod Salem dicitur ille locus, de quo dicitur Io. III,
23, quod iuxta illum Ioannes baptizabat, et moenia illius loci
erant adhuc tempore Hieronymi. Quantum ad secundum dicit sacerdos
Dei summi. Antiquitus enim ille, qui inter filios erat antiquior,
erat sacerdos. Sed verum est, quod tempore Abrahae multum invaluerat
cultus idolorum. Et ideo ne credant, quod esset sacerdos idolorum,
additur Dei summi, scilicet per essentiam, non per participationem,
vel nuncupationem. Deus enim est creator omnium eorum, qui dicuntur
dii, sive per participationem, sive per errorem. Ps. XCIV,
3: rex magnus super omnes deos. Is. LXI, 6: vos sacerdotes
domini vocabimini, et cetera. Tertio describit eum ab officio, ibi
qui obviavit, et cetera. Sacerdos enim medius est inter Deum et
populum. Debet enim aliquid populo conferre, scilicet spiritualia,
et aliquid ab eo accipere, scilicet temporalia. I Cor. IX, v.
11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia
vestra metamus. Primo ergo debet exhibere confortationem per bona
monita. Unde dicitur Gen. XIV, quod quatuor reges vicerunt
quinque reges, et captivum duxerunt Lot nepotem Abrahae. Isti
quatuor reges sunt quatuor vitia principalia, opposita quatuor
cardinalibus virtutibus, quae captivum detinent affectum nepotem
rationis, victis quinque sensibus corporis. Qui enim superat et
liberat affectum, debet confortari a sacerdote. Is. XXI, 14:
occurrentes sitienti ferte aquam; et Is. XXXV, 3: confortate
manus dissolutas, et cetera. Secundo sacerdos debet confortare per
sacramentorum administrationem benedicendo. Unde benedixit ei. Ps.
CXVII, 25: benediximus vobis in nomine domini. Hoc autem fit
impendendo sacramenta, per quae confortatur homo in gratia. Num.
VI, 27: invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego
benedicam eis, nam Deus benedicit auctoritate, sed sacerdos
ministerio. Et decimas, scilicet ad sustentationem, divisit,
scilicet Abraham, id est, divisit, scilicet Abraham, id est,
recte distribuit. Sed contra: quia, ut patet Num. c. XVIII,
ex lege est datio decimarum, non ergo sunt ante legem. Respondeo.
Dicendum est, quod caeremonialia veteris testamenti sunt quaedam
determinationes praeceptorum iuris naturalis et praeceptorum moralium.
Et ideo quantum ad hoc, quod habebant de iure naturali, servabantur
ante legem tantum pro voto observantium, et sine aliquo praecepto.
Quod enim aliquid offeratur Deo in recognitionem creationis et
dominii, hoc est naturale; sed quod offeratur vitulus et hoedus, hoc
est caeremoniale. Similiter de iure naturali est, quod ministri
servientes Deo, sustententur a populo, sicut enim patet Gen.
XLVII, 22, hoc servabatur etiam apud gentiles. Unde
sacerdotes, quia pascebantur de horreis publicis, non sunt compulsi
vendere possessiones suas; et ideo fuerunt ante legem. Sed
determinatio huius partis est per legem. Lev. XXVII, 30:
omnes decimae domini sunt. Et in huius signum Iacob ante legem, in
loco in quo postea fuit aedificatum templum, vovit se daturum decimas.
Et hoc specialiter, quia ad hoc Dei cultus proprie exhibetur, ut
significetur, quod homo quicquid habet, a Deo accepit: et totam
perfectionem suam ab ipso expectat. Numerus enim denarius est
perfectus, quia consurgit ex partibus suis aliquotis: quia unum,
duo, tria, quatuor faciunt decem. Usque etiam ad ipsum ascendit
numerus, et omnes alii non sunt nisi quaedam repetitio et additio super
denarium. Omnes ergo sunt imperfecti usque dum pervenitur ad ipsum.
Et similiter a Deo est omnis perfectio. Ut ergo significaret, quod
a Deo est complementum omnis perfectionis, ideo dedit decimas.
Deinde cum dicit primum quidem, ostendit similitudinem Christi et
Melchisedech. Et circa hoc facit duo primo enim inducit similitudinem
quantum ad conditionem personae; secundo quantum ad sacerdotium, ibi
assimilatus autem filio Dei. Prima in duas quia primo ponit
similitudinem quantum ad ea, quae in Scriptura commemorantur; secundo
quantum ad ea quae in ipsa tacentur, ibi sine patre. In Scriptura
autem duo dicuntur de ipso. Primum quidem, nomen, scilicet
Melchisedech, qui interpretatur rex iustitiae: et significat
Christum, qui fuit rex. Ier. XXIII, 5: et regnabit rex, et
sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. Nec solum
dicitur iustus, sed etiam rex iustitiae: quia factus est nobis
sapientia et iustitia, I Cor. I, 30. Aliud quod dicitur de
ipso, est conditio. Unde dicitur rex Salem, quod est rex pacis.
Hoc autem convenit Christo. Ipse enim est pax nostra, Eph. II,
14; Ps. LXXI, 7: orietur in diebus eius iustitia et
abundantia pacis. Et in hoc docet apostolus uti interpretatione
nominum in praedicationibus. Et bene coniungit iustitiam et pacem,
quia nullus facit pacem, qui non servat iustitiam. Is. XXXII,
17: erit opus iustitiae, pax. In mundo isto gubernantur in
iustitia, sed in futuro in pace. Is. XXXII, 18: sedebit
populus meus in pulchritudine pacis. Deinde cum dicit sine patre,
ponit similitudinem quantum ad ea, quae tacentur de ipso, quia in
Scriptura non fit mentio de patre, vel matre eius, nec de genealogia
ipsius. Unde ex hoc aliqui antiqui assumpserunt materiam erroris: ut
quia solus Deus est sine principio et sine fine, dicerent istum
Melchisedech fuisse filium Dei. Istud autem damnatum est sicut
haereticum. Unde sciendum est, quod in veteri testamento,
quandocumque fit mentio de aliqua solemni persona, narrantur pater et
mater, et tempus nativitatis et mortis, sicut de Isaac et multis
aliis. Hic autem subito introducitur Melchisedech, nulla penitus
facta mentione de generatione sua, et pertinentibus ad ipsam. Et hoc
utique rationabiliter. Inquantum enim dicitur sine patre,
significatur nativitas Christi de virgine, quae fuit sine patre.
Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est.
Illud autem, quod est proprium Dei, non debet attribui creaturae.
Solius vero Dei patris est esse patrem Christi. Ergo in nativitate
illius, qui ipsum praefigurabat, non debuit fieri mentio de patre
carnali. Item quantum ad generationem aeternam dicit sine matre. Et
hoc ne intelligas istam generationem esse materialem, sicut mater dat
materiam genito, sed est spiritualis; sicut splendor a sole. Supra
I, 3: qui cum sit splendor, et cetera. Item quando fit generatio
a patre et matre, non totum est a patre, sed materia administratur a
matre. Ad excludendum ergo imperfectionem a Christo, et ad
designandum, quod totum quod habet, est a patre, non fit aliqua
mentio de matre. Unde versus est sine matre Deus, est sine patre
caro. Ps. CIX, 4: ex utero ante Luciferum genui te, scilicet
ego solus. Sine genealogia. Et duplici de causa non ponitur
genealogia eius in Scriptura: una ad designandum, quod generatio
Christi est ineffabilis. Is. LIII, 8: generationem eius quis
enarrabit? Alia ad designandum, quod Christus, qui introducitur ut
sacerdos, non pertinet ad genus leviticum, nec ad genealogiam veteris
legis. Et haec est intentio apostoli. Unde subdit neque initium
dierum habens, neque finem vitae. Hoc autem dicit, non quia
Christus non sit natus in tempore neque mortuus, sed propter aeternam
eius generationem, in qua natus est sine initio cuiuscumque temporis.
Unde Io. I, 1: in principio erat verbum, id est, tempore
quocumque dato ante erat verbum, ut exponit Basilius. Est enim ante
omnes dies, quia per ipsum factus est mundus, cum quo incoeperunt
dies. Item nec finem vitae: verum est quantum ad divinitatem, quae
est aeterna. Quantum etiam ad humanitatem, iam non habet finem
vitae, quia Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, Rom.
VI, 9. Et infra XIII, 8: Christus Iesus heri et hodie,
ipse et in saecula. Deinde cum dicit assimilatus autem filio Dei,
etc., ostendit similitudinem quantum ad sacerdotium. Sciendum est
tamen, quod solet dici, quod posteriora assimilantur prioribus, et
non e converso. Et ideo ne credatur, quod sacerdotium Christi sit
posterius sacerdotio Melchisedech, hoc removet apostolus, quia et si
Christus inquantum homo natus sit post eum et ex tempore, tamen
inquantum Deus et filius Dei est ab aeterno. Et ideo Melchisedech
secundum omnia ista assimilatus est illi, qui est filius Dei, et hoc
inquantum manet sacerdos in perpetuum, quod potest dupliciter exponi.
Uno modo, quia non fit mentio de fine sacerdotii eius, nec successore
ipsius. Os. XII, 10: in manibus prophetarum assimilatus sum.
Item est sacerdos in perpetuum, quia figuratum eius, scilicet
sacerdotium Christi, in perpetuum est. Unde et in Scriptura pluries
repetitur, ritu perpetuo. Ex. XXVII, 21: cultus perpetuus
erit. Lev. c. XXIV, 3: cultu, rituque perpetuo, quia illud
quod figurabatur per istud, perpetuum erat. Per hoc enim apostolus
continuat sequentia ad praecedentia.
|
|