|
Supra ostendit apostolus quomodo Melchisedech assimilatus est filio
Dei, hic ostendit praeeminentiam sacerdotii Melchisedech ad
sacerdotium leviticum. Et circa hoc facit duo. Primo enim excitat
attentionem; secundo ostendit propositum, ibi et quidem de filiis.
Excitat autem ipsos, quia grandia et maxima dicturus erat. Prov.
VIII, 6: audite me, quia de rebus magnis locutura sum. Et ideo
dicit intuemini, id est diligenter considerate, quantus, id est,
quam magnae dignitatis sit hic cui Abraham patriarcha decimas solvit,
et hoc de praecipuis. Mal. I, 14: maledictus dolosus, qui habet
in grege suo masculum: et votum faciens, immolat domino debile.
Dicitur autem Abraham patriarcha, id est, princeps patrum, non quia
non habuerit patrem, sed quia sibi facta est promissio de paternitate
gentium. Gen. XVII, 4: eris pater multarum gentium. Eccli.
XLIV, 20: Abraham magnus pater multitudinis gentium. Rom.
c. IV, 17: patrem multarum gentium posui te ante Deum cui
credidisti. Deinde cum dicit et quidem de filiis, ostendit
praeeminentiam sacerdotii Melchisedech ad leviticum. Et circa hoc
facit duo. Primo enim ostendit propositum; secundo ex hoc concludit
intentum, scilicet quod sacerdotium Christi praefertur sacerdotio
levitico, ibi si ergo consummatio. Iterum prima in duas quia primo
ostendit propositum; secundo removet quamdam responsionem, ibi et ut
ita dictum. Prima iterum in duas. Primo ostendit praeeminentiam
quantum ad id, in quo ipse usus est sacerdotio suo; secundo quantum ad
conditionem sacerdotii, ibi et hic quidem decimas. Ad sacerdotem vero
duo pertinent, ut dictum est supra, scilicet accipere, et
benedicere. Duo ergo facit quia primo ostendit excellentiam quantum ad
acceptionem decimarum; secundo quantum ad benedictionem, ibi et hunc
qui habebat. Circa primum adhuc duo facit quia primo ostendit de
quibus competit accipere decimas; secundo quomodo hoc excellentius
faciebat Melchisedech, ibi cuius autem generatio. Dicit ergo et
quidem accipientes sacerdotium de filiis levi. In hoc ostendit quibus
competit accipere decimas, quia sacerdotibus. Sciendum est autem,
quod illi de tribu levi erant deputati divino cultui. Inter ipsos
autem soli illi de stirpe Aaron erant sacerdotes. Ex. XXVIII,
1: applica Aaron, et cetera. Et isti quia per Aaron erant de
tribu levi, sumebant decimas. Sed contra. Ergo secundum hoc soli
sacerdotes accipiebant decimas, quod est contra illud Num.
XVIII, 21: filiis levi dedi omnes decimas Israelis, et
cetera. Respondeo. Dicendum est, quod Levitae non accipiebant
eas, nisi quia ministrabant sacerdotibus. Et ita non propter se, sed
propter sacerdotes dabantur eis. Item, Levitae accipiebant decimas
decimatas, sic Num. XVIII, v. 26. Et ita soli sacerdotes
accipiebant, et non solvebant. Secundo ostendit quo iure
accipiebant, quia ex mandato legis. Unde dicit mandatum habent
decimas sumere. Contra. Si hoc est mandatum legis, cum servare
mandata legis modo sit peccatum, videtur illicitum modo dare, vel
accipere decimas. Respondeo. Dicendum est, quod in lege fuerunt
quaedam pure caeremonialia, sicut circumcisio, immolare agnum, et
huiusmodi. Et ista quia erant figurativa tantum, non licet modo
servare. Erant enim figura futuri. Unde qui modo servaret
significaret Christum adhuc futurum. Quaedam vero erant pure
moralia, et ista modo servanda sunt, et de talibus fuit datio
decimarum, sicut supra dictum est. Unde decimatio et in lege data
est, et in novo testamento. Matth. X, 10: dignus est operarius
cibo suo. Lc. X, 7: dignus est operarius mercede sua. Sed
determinatio talis portionis modo est ab Ecclesia, sicut et in veteri
testamento fuit ex lege. Alia vero fuerunt partim caeremonialia, et
partim moralia, sicut iudicialia: et ista quantum ad id quod
caeremonialia sunt, non licet servare; sed quantum ad morale,
debent, tamen non est necesse in propria forma servari. Alia
obiectio: quia si esset mandatum, et adhuc est, ergo peccat qui non
accipit, et peccant ubi non accipiuntur. Respondeo. Dicendum est
quod aliqui dicunt quod nulli licet abrenunciare iuri accipiendarum
decimarum, sed bene licet dimittere usum accipiendi propter scandalum,
et hoc exemplo apostoli, qui sumptus non accipiebat ab aliquibus. Et
sic dicunt mandatum esse, quod iuri non renuntient. Melius tamen dici
potest, quod non est intelligendum quod eis praeceptum sit sumere, sed
pro se habent introductum hoc mandatum, quod accipere possint, et alii
teneantur reddere. Tertio ostendit a quibus accipiebant, quia a
populo, scilicet a fratribus suis secundum legem, quamquam ipsi,
Levitae, exierint de lumbis Abrahae. Quia enim aliquis posset
dicere, quod sicut Melchisedech accepit decimas ab Abraham, ita
Levitae a filiis eius, ergo non praefertur illud sacerdotium isti.
Ideo hoc excludit, et dicit quod ipsimet Levitae erant de semine
Abrahae, et sic erant inferiores eo cui decimas solverunt, scilicet
Abraham. Deinde cum dicit cuius autem, ostendit quomodo excellentius
conveniebat Melchisedech accipere decimas, quia nec ipse erat de
genere Abraham; unde generatio eius non annumeratur cum eis, scilicet
Levitis. Item ex mandato legis licebat eis sumere decimas, et sic
eorum sacerdotium erat subiectum observantiis legis. Sed ille non ex
mandato cuiuscumque legis, sed per se sumpsit decimas. Ideo
sacerdotium eius erat figura sacerdotii Christi, quod non est subditum
legi. Item ipsi accipiebant a populo infimo, scilicet a fratribus,
ille autem a summo, scilicet ab Abraham. Deinde cum dicit et hunc
qui habebat, etc., ostendit excellentiam eius ex parte
benedictionis, et est sua ratio talis: Gen. XIV, v. 19,
dicitur, quod Melchisedech benedixit Abrahae; sed maior est qui
benedicit, illo cui benedicitur: ergo, et cetera. Et ideo dicit,
quod Melchisedech ipse benedixit Abraham, qui habebat
repromissionem. Contra infra XI, 39: non acceperunt
repromissionem, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod non
accepit Abraham repromissionem, id est, rem promissam, quia non fuit
eam consecutus, habuit tamen ipsam in fide et spe, et ad ipsum
specialiter facta est repromissio. Deinde cum dicit sine ulla autem
contradictione, quod minus est a meliore benedicitur, ponit maiorem
suae rationis. Sed hic sunt tres obiectiones. Prima est de hoc quod
dicit quod minor a maiore benedicitur. Et ex isto loco pauperes
Lugdunenses dicunt quod quicumque iustus maior est peccatore, et sic
iustus laicus non benedicitur a malo sacerdote, sed e converso. Unde
volunt, quod omnis iustus est sacerdos, et nullus peccator est
sacerdos. Respondeo. Dicendum est, quod iste error nimis
perniciosus est: quia si bonitas ministri requiratur ad collationem
sacramenti, in quo est ipsa salus, sequitur quod nullus sit certus
suae salutis, nec sciret se recte baptizatum, quia non potest scire,
si sacerdos sit iustus. Nullus etiam poterit esse minister, quia nemo
scit utrum odio, vel amore dignus sit, Eccle. IX, 1. Et ideo
dicendum est quod aliquis potest aliquid facere dupliciter: aut
auctoritate propria, aut auctoritate alterius. Quando autem
auctoritate propria, tunc requiritur quod sit iustus. Sacerdos autem
tantum est minister. Unde non agit nisi in virtute Christi. I
Cor. c. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros Christi,
et dispensatores ministeriorum Dei. Et ideo non nocet sive bonus,
sive malus fuerit; quia Christus est, qui in ipso benedicit, et sic
sine ulla contradictione, qui benedicit, maior est. Secunda obiectio
est, quia cum Christus sit maior omni sacerdote, quomodo potest
corpus Christi a sacerdote consecrari? Respondeo. Dicendum est,
quod sacerdos benedicit materiam, non autem corpus Christi. Item non
agit auctoritate propria, sed auctoritate Christi, qui, inquantum
Deus, maior est corpore suo. Item tertia obiectio est, quia non
videtur verum, quod maior benedicat semper minorem, quia Papa
consecratur ab episcopo, et archiepiscopus a suffraganeo, qui tamen
sunt minores. Respondeo. Dicendum est: nec episcopus consecrat
Papam, nec suffraganei archiepiscopum, sed hunc hominem, ut sit
Papa, vel archiepiscopus. Item facit hoc ut minister Dei, qui
maior est, quam Papa. Deinde cum dicit et hic quidem, etc.,
ostendit praeeminentiam sacerdotii ex parte sacerdotis ex conditione
ipsius. Et facit talem rationem: illud est excellentius, quod non
corrumpitur, sed in sacerdotio levitico homines morientes, id est,
per mortem succedentes, accipiunt decimas, sed ibi, id est, in
sacerdotio Melchisedech, contestatur, Scriptura, quia vivit, id
est, non facit mentionem de morte eius: non quia non mortuus sit, sed
quia significat sacerdotium, quod manet in aeternum. Christus enim
resurgens a mortuis, iam non moritur, Rom. VI, 9, et Apoc.
I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivus, et cetera. Consequenter
cum dicit et, ut ita dictum sit, etc., respondet cuidam obiectioni.
Posset enim dici: verum est quod Melchisedech maior est quam
Abraham, qui ei dedit decimas, sed levi maior est quam
Melchisedech. Et ideo dicit apostolus, quod hoc non valet, quia,
ut ita dictum sit, per Abraham, id est, mediante Abraham, et levi
decimatus est, ab eo supple, qui decimas accepit, id est, a
Melchisedech. Et sic adhuc est ipse maior quam levi. Sed contra.
Si alicuius episcopi pater dat decimas, non tamen propter hoc oportet
quod episcopus sit minor illo, qui decimas recipit. Ergo nec
similiter in proposito. Respondeo. Dicendum est, quod non est
simile, quia tota dignitas illius generis etiam sacerdotum, erat ex
Abraham; non autem sic est de episcopo, quia tota dignitas eius ex
Christo est, non ex patre suo. Deinde cum dicit adhuc enim in
lumbis, etc., manifestat quod dixerat, et dicit, quod levi adhuc
erat in lumbis patris Abraham quando dedit decimas Melchisedech, qui
occurrit sibi, et sic Abraham decimato, decimatus est etiam levi.
Sed contra: quia sic etiam erat Christus in lumbis eius, sicut et
levi. Matth. I, 1: filii David, filii Abraham. Et ideo si
propter hoc maior est Melchisedech quam levi, quia levi fuit
decimatus, non videtur ratio quare Christus non fuerit decimatus: et
sic adhuc Melchisedech maior Christo erit. Et eadem difficultas est
de peccato originali: quia, ut dicitur Rom. V, 12: in quo omnes
peccaverunt, id est, in Adam, et ideo videtur quod Christus, qui
eodem modo fuit in ipso sicut nos, ipsum peccatum originale
contraxerit. Respondeo. Dicendum est, quod totum hoc intelligitur
in his, qui in Abraham sive in Adam fuerunt, secundum rationem
seminalem et corpulentam substantiam, quo modo Christus non fuit ibi,
sed tantum secundum corpulentam substantiam: Christus enim fuit
conceptus quo ad corpus de materia purissima et sanctissima beatae
virginis: ut habetur declaratum tertio sententiarum, tertia
distinctione.
|
|