|
Supra probavit apostolus praeeminentiam sacerdotii Melchisedech ad
leviticum, hic ab eodem concludit excellentiam sacerdotii Christi,
respectu sacerdotii levitici. Sicut etiam supra dictum est, a
principio huius septimi capitis, apostolus per tria probat ex
auctoritate Psalmistae propositum suum. Primo per illud secundum
ordinem Melchisedech, probavit ergo praeeminentiam Melchisedech ad
levi. Et ideo secundum ordinem sacerdotii Melchisedech, probat
praeeminentiam Christi ad sacerdotium leviticum. Unde facit hic
magnam vim de isto verbo, secundum ordinem. Et facit duas rationes,
quarum una concludit quod sacerdotium Christi praefertur sacerdotio
levitico. Secunda, quod etiam evacuat illud, et illam ponit ibi et
amplius adhuc manifestum est, et cetera. In prima ratione, quae est
conditionalis, ponit duo antecedentia, et per consequens duo
consequentia, ibi quid adhuc, et cetera. Et ratio sua talis est: si
sacerdotium leviticum fuisset perfectum, per cuius ministerium erat
administratio legis, non fuisset necessarium quod surgeret alius
sacerdos secundum alium ordinem, per quem etiam alia lex
ministraretur, sicut per leviticum lex vetus. Sed surgit alius
sacerdos secundum alium ordinem, scilicet secundum ordinem
Melchisedech. Ergo illud imperfectum erat. Sicut ergo surgit aliud
sacerdotium, ita necesse est surgere aliam legem. In ista ratione
manifestum est quod sunt duo antecedentia, unum pertinens ad
sacerdotium, aliud ad legem. Dicit ergo, quantum ad primum
antecedens, quod si esset consummatio per sacerdotium leviticum.
Quantum vero ad secundum dicit, quod si per sacerdotium lex
administraretur, quod probat, quia sub ipso, id est, per eius
administrationem, populus legem accepit, non quod sacerdotium
praecederet legem, sed magis e converso. Unde istud secundum
antecedens ponit ibi, cum dicit sub ipso enim, et cetera. Mal.
II, 7: labia sacerdotis custodient scientiam, et legem de ore eius
requirent. Facit autem mentionem specialiter de sacerdotio, ut
transferat se ad legem, quae per officium sacerdotale administrabatur:
non enim, ut dicit Glossa, potest esse sacerdos sine testamento et
lege et praeceptis. Sacerdotium vero non consummabat, id est,
perficiebat. Tota enim perfectio sua erat per legem quam
administrabat. Sed, ut iam dicetur, nullum ad perfectum adduxit
lex, quia nec ad perfectionem iustitiae. Matth. V, v. 20: nisi
abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum, et cetera. Item non
dabat consummationem patriae, quia non introducebat in vitam. Et in
huius signum ipse legislator non potuit intrare terram promissionis.
Deut. ult. Has autem duas perfectiones habemus per Christum. Is.
X, 22: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Rom. c.
IX, 28: verbum consummans et abbrevians in aequitate. Haec sunt
ergo antecedentia. Consequentia vero ponit, cum dicit quid adhuc, et
cetera. Et hoc quantum ad primum, quasi dicat: si illud fuisset
consummatum et perfectum, quid adhuc fuit necessarium surgere alium,
et cetera. Id est, non dixisset secundum ordinem Melchisedech, sed
secundum ordinem Aaron, quod quia non fecit, ergo erat imperfectum.
Haec est tota prima ratio, per quam patet, quod sacerdotium Christi
praefertur levitico. Secunda ratio probat quod etiam ipsum evacuat,
quia perfectum evacuat imperfectum. I Cor. XIII, 10: cum
venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Ergo
sacerdotium Christi evacuat sacerdotium leviticum. Est ergo primum
consequens, quod sacerdotium Christi evacuat sacerdotium leviticum.
Secundum consequens est quod etiam evacuatur lex quae per illud
administrabatur. Et istud ponit cum dicit quod translato enim
sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat. Erat enim lex sub
administratione sacerdotii; ergo mutato sacerdotio, necesse est quod
lex mutetur. Et huius ratio est, quia mutato fine, necesse est quod
mutentur ea quae sunt ad finem, sicut qui mutat propositum eundi per
aquam, mutat propositum quaerendi navem. Omnis autem lex ordinatur ad
conversationem humanam secundum aliquod regimen. Unde secundum
philosophum in politicis, mutata conversatione, necesse est mutari
legem. Sicut autem lex humana ordinatur ad regimen humanum, ita
spiritualis et divina ad regimen divinum. Hoc autem regimen designatur
per sacerdotium. Translato ergo sacerdotio, necesse est transferri
legem. Signanter autem loquitur, quia non dicit: sacerdote
translato. Lex enim non respicit personam sacerdotis. Unde mortuo
sacerdote, non mutatur lex, nisi forte sit illa introducta propter
personam eius; sed mutato sacerdotio mutatur totus modus, et ordo
regiminis. Et de ista mutatione habetur Ier. III: feriam domui
Israel, et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi
cum patribus vestris, et cetera. Rom. VIII, 2: lex spiritus
vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Lex
enim vetus dicitur lex peccati et mortis, per occasionem acceptam,
quia scilicet gratiam non conferebat ex opere operato; sicut sacramenta
novae legis. Sed obiicit hic Manichaeus: si lex vetus fuit data per
divinam providentiam, cum illa sit immutabilis, etiam ipsa lex esset
immutabilis, et per consequens non debuit mutari. Cum ergo mutata
sit, ergo non est data per divinam providentiam. Respondeo.
Dicendum est, secundum quod dicit Augustinus contra Faustum, sicut
sapiens dispensator una et eadem dispositione et providentia secundum
diversitatem temporum et personarum dat alia et alia praecepta: sicut
et alia hyeme, alia aestate, alia pueris, alia senibus, alia
perfectis, alia imperfectis, et tamen est eadem providentia, ita
divina providentia immobili permanente, mutata est lex propter
mutationem temporum; quia ante adventum debuerunt dari praecepta, quae
figurarent venturum, sed post adventum, quae significent venisse.
Item data sunt illis praecepta sicut pueris: in novo vero sicut
perfectis. Unde lex dicitur paedagogus, quod est proprie puerorum.
Unde si in lege dicitur aliquid, quod sonet perpetuitatem, hoc est
ratione figurati. Item Glossa dicit hic quod ista translatio
sacerdotii fuit figurata I Reg. II, quando sacerdotium fuit
translatum ad Samuelem, qui non fuit de tribu levi. Contra: quia
Samuel non fuit sacerdos, immo magis hoc fuit figuratum in
translatione sacerdotii Abiathar ad Sadoch, qui etiam erat Levita.
Et dicendum est, quod licet Samuel non esset sacerdos, tamen aliquid
sacerdotale egit; quia et sacrificium obtulit, et reges unxit,
scilicet Saul et David. Et quantum ad hoc, translatum est ad ipsum
sacerdotium. Et sic dicitur in Ps. XCVIII, 6: Moyses et
Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen
eius. Item contra illud quod dicit Glossa quod non erat de tribu
levitica, quia Helcana qui fuit pater eius, et ipse numeratur inter
filios levi. Respondeo. Dicendum est, quod Samuel quantum ad
aliquid fuit de tribu Iuda, et hoc quantum ad matrem; sed quantum ad
patrem de tribu levi, non tamen de Aaron; sed quantum ad locum, fuit
de monte Ephraim. Licet enim undecim tribus habuerint certas
provincias, non tamen tribus levi; sed inter ipsas accepit
possessionem, et sic habitabat in monte Ephraim. Deinde cum dicit in
quo enim, etc., manifestat quod dixit, et primo quod sacerdotium sit
translatum; secundo hoc exponit, ibi manifestum est enim. Dicit
ergo: dictum est, quod translatum est sacerdotium, quia ille cui
dixit propheta tu es sacerdos, est de alia tribu, scilicet de Iuda,
non de levi; sicut patet Matth. I. De qua tribu nullus praesto
fuit altari, id est, altaris ministerio, scilicet de Iuda. Sed
contra: rex Ozias ingressus est templum, ut poneret incensum, II
Par. XXVI, 16. Respondeo. Dicendum est, quod licite nullus
praesto fuit altari, vel etiam nullus impune. Ipse enim Ozias
graviter fuit punitus, quia usque ad mortem fuit leprosus. Et si
dicas contra illud quod dicitur nullus, quod beata virgo fuit de tribu
et stirpe Aaron, quia erat cognata Elisabeth, quae fuit de filiabus
Aaron, Lc. I, 5, respondeo: dicendum est quod inter stirpes,
sacerdotalis et regia erant praeclariores, unde et frequenter
coniunctae fuerunt per matrimonium, sicut patet de primo summo
sacerdote, qui accepit uxorem filiam Aminadab sororem Naasson, qui
fuit dux in tribu Iuda, Ex. VI, 23. Et etiam IV Reg.
XI, 2 et II Par. XXII, 11, Ioiada sacerdos duxit in
uxorem Iosabeth filiam regis Ioram. Unde potuit esse, quod aliqua
parte Elisabeth esset de tribu Iuda. Deinde cum dicit manifestum
est, exponit quod dixit, dicens quod manifestum est, quod dominus
ortus est de tribu Iuda, Apoc. V, 5: vicit leo de tribu Iuda,
et cetera. In qua nihil, et cetera. Lex enim mandavit nullum assumi
ad ministerium tabernaculi, nisi tantum de tribu levi; unde in tribu
Iuda nihil de sacerdotibus locutus est Moyses. Deinde cum dicit et
amplius adhuc, et cetera. Quia superius posuit unam rationem ad
probandum quod sacerdotium Christi praefertur levitico, et ipsum
evacuat, et ideo hic ponit aliam, in qua ostendit rationem
evacuationis, et transmutationis illius; et utitur quadam conditionali
in qua primo ponit duo antecedentia; secundo duo consequentia, ibi
reprobatio. Circa primum duo facit quia primo ponit illa
antecedentia; secundo manifestat quod dixit, ibi contestatur enim.
Ratio sua talis: si novus sacerdos surgit, hoc non erit secundum
legem carnalis mandati, sed secundum legem vitae aeternae et
insolubilis. Et huius ratio est quia primus fuit secundum legem
illam, oportet ergo quod novus sit secundum aliam legem, si tamen
surgit aliquis novus. Sed dicendum est, quod surgit alius novus. In
maiori ergo sunt duo, quorum unum pertinet ad vetus testamentum,
scilicet quod est mandatum carnale, et hoc quia habebat quasdam
observantias carnales, sicut circumcisionem, et purificationes
carnales. Item quia promittebat poenas et praemia carnalia. Is. c.
I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis.
Infra IX, 10: iustitiis carnis usque ad tempus correctionis
impositis. Et istud antecedens ponit, cum dicit amplius manifestum
est, et cetera. Et patet, quod pertinet ad novum testamentum, quod
non dispensatur per carnalia, sed consistit in spiritualibus. Est
enim secundum spiritualem virtutem, per quam generatur in nobis vita
perpetua. Et hoc quia promittuntur in ipso bona et poenae perpetuae.
Infra IX, 11: Christus assistens pontifex, et cetera. Matth.
XXV, 46: tunc ibunt hi in supplicium aeternum, iusti vero in
vitam aeternam. Item non consistit in carnalibus observantiis, sed in
spiritualibus. Io. VI, 64: verba quae ego locutus sum vobis,
spiritus et vita sunt. Et dicit, quod est secundum virtutem vitae
insolubilis. Consequenter cum dicit contestatur enim, etc.,
manifestat quod dixerat, et facit vim in hoc, quod dicit in aeternum,
quia si sacerdotium est aeternum, manifestum est quod dicit
perpetuitatem. Deinde cum dicit reprobatio quidem fit, etc., ponit
duo consequentia. Et primo de evacuatione veteris testamenti; secundo
de institutione novi, ibi introductio vero. Primum est quod vetus
testamentum fuit per legem carnalis mandati et introducitur aliud: ergo
primum mutatur. Et hoc est quod dicit, quod fit prioris mandati
reprobatio. Sed contra: non reprobatur nisi malum. Is. VII,
15: ut sciat reprobare malum. Illud autem mandatum non est malum.
Rom. VII, v. 13: lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et
iustum, et bonum. Respondeo. Dicendum est, quod non erat malum
secundum se, sed ut inconveniens tempori. Non enim servanda sunt in
novo sacerdotio, quae fuerunt in antiquo. Ps. XXXIX, v. 6
s.: holocaustum et pro peccato non postulasti, tunc dixi: ecce
venio. Et ideo dicitur, quod illud reprobatur; et hoc propter
infirmitatem et inutilitatem. Illud autem dicitur infirmum, quod non
potest exequi effectum suum: proprius autem effectus legis et
sacerdotii est iustificare. Hoc autem non lex potuit facere. Rom.
VIII, 3: nam quod erat impossibile legi, in quo infirmabatur
secundum carnem. Gal. IV, 9: quomodo convertimini iterum ad
infirma et egena elementa, quibus denuo vultis servire? Item,
inutile dicitur quod non valet ad finem consequendum. Hoc autem non
potest lex, quia non adducebat ad beatitudinem, quae finis est
hominis. Sed tamen suo tempore fuit utilis, inquantum disponebat ad
fidem. Infra c. XI, 13: iuxta fidem omnes defuncti sunt, non
acceptis repromissionibus. Quare autem sit infirmum et inutile,
ostendit cum dicit nil enim ad perfectum, nec scilicet iustitiae, nec
patriae, adduxit. Unde erat imperfecta, sed perfecta fuit per
Christum. Consequenter cum dicit introductio vero, ponit consequens
secundum ex secundo antecedente, dicens introductio vero melioris
spei, supple: fit per novum sacerdotem, per quam proximamus ad
Deum. Si enim novus surgit, est secundum virtutem vitae
indissolubilis: hoc est antecedens; et introductio melioris, etc.:
et hoc est consequens. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem
vivam per resurrectionem Iesu. Item per ipsum proximamus Deo. Per
peccatum enim disiungimur ab ipso. Is. LIX, 2: iniquitates
vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra
absconderunt faciem eius a vobis. Hic est ergo ille, qui hoc
removet, quod facit nos approximare Deo; hic autem est ille novus
sacerdos, scilicet Christus, qui tollit peccata mundi, Io. I,
29. Iustificati ergo ex fide pacem habeamus ad Deum per dominum
nostrum Iesum Christum, per quem accessum habemus in gratiam istam
Rom. V, v. 1 s.
|
|