|
Supra apostolus ex una parte auctoritatis Psalmistae probavit, quod
sacerdotium Christi praefertur levitico, et ipsum evacuat, hic idem
probat ex aliis duabus partibus et primo ex hoc, quod dicit iuravit
dominus; secundo ex hoc quod dicit tu es sacerdos, ibi et alii quidem
plures, et cetera. Facit autem primo talem rationem: illud quod
instituitur sine iuramento, minus validum est, quam quod instituitur
cum iuramento; sacerdotium autem Christi institutum est cum
iuramento, sicut patet, quia dicit iuravit dominus. Sacerdotium vero
Aaron, non, sicut patet Ex. XXVIII, 1: applica ad te
Aaron, et cetera. Ergo, et cetera. Quantum ad maiorem dicit et
quantum est, supple quod, non sine iureiurando, alii quidem sine
iureiurando sacerdotes facti sunt; hic autem, et cetera. Omnia ista
ponuntur ad probandum, quod sacerdotium Christi sit firmius, quia
supra dictum est omnis promissio, facta in veteri testamento per
iuramentum, signum est consilii divini immobilis. Et ideo, quia ad
David et ad Abraham facta fuit ista promissio de Christo cum
iuramento, specialiter dicitur Christus filius ipsorum. Istud autem
iuramentum designat aeternitatem potestatis Christi. Dan. VII,
14: potestas eius, potestas aeterna. Lc. I, 33: et regni
eius non erit finis. Intantum melioris, etc., quia sacerdotium est
firmius, quod patet, quia per iuramentum ordinatum est, ideo oportet
aliquid melius et firmius per ipsum haberi. Unde potest legi
praecedens littera suspensive usque huc: quod, inquantum est non sine
iuramento, intantum melioris, et cetera. Sciendum est autem quod
sacerdos est medius inter Deum et populum. Deut. V, 5: ego
medius et sequester fui. Et ideo, quia sequester est mediator,
sacerdos debet Deum et populum ad concordiam reducere. Et hoc fit,
quasi per pactum de bonis temporalibus, in quibus non conquiescebat
affectus nisi carnalium, secundum illud Ps. XV: quid enim mihi est
in caelo, et cetera. Et ideo oportuit, ut superveniret alius
sacerdos, qui esset sponsor, id est promissor melioris testamenti, et
melioris pacti, quia de bonis spiritualibus et stabilibus. Et hic est
Iesus. Ier. XXXI, 31: feriam domui Iuda foedus novum, non
secundum pactum quod pepigi, et cetera. Matth. IV, v. 17:
poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Deinde cum
dicit et alii quidem plures, etc., utitur alia clausula posita in
auctoritate tu es sacerdos in aeternum. Et circa hoc facit duo.
Primo enim ostendit quare haec clausula in aeternum apponitur; secundo
ex hoc ostendit sacerdotium Christi esse maioris efficaciae, quam
sacerdotium veteris testamenti, ibi unde et salvare. Ostendit autem,
quod iste sit verus sacerdos, quia alii prohibebantur morte permanere,
quia omnes necessitatem habebant moriendi. Unde Aaron mortuo,
successit Eleazar, sicut patet Num. XX, 26, et sic deinceps.
Sicut autem videmus in naturalibus, quae sunt signa spiritualium,
quod incorruptibilia non multiplicantur sub eadem specie, unde non est
nisi unus sol: ita in spiritualibus in veteri testamento, quod fuit
imperfectum, multiplicati fuerunt sacerdotes. Et hoc fuit signum quod
illud sacerdotium erat corruptibile, quia incorruptibilia non
multiplicantur eadem specie, ut dictum est, sed iste sacerdos,
scilicet Christus, est immortalis. Manet enim in aeternum, sicut
verbum patris aeternum, ex cuius aeternitate redundat etiam aeternitas
in corpus eius, quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur,
Rom. VI, v. 9. Et idcirco ex eo quod manet in aeternum, habet
sacerdotium sempiternum. Et ideo solus Christus est verus sacerdos,
alii autem ministri eius. I Cor. IV, 1: sic nos existimet
homo, ut ministros Christi. Deinde cum dicit unde et salvare,
etc., ostendit efficaciam eius. Et circa hoc duo facit, quia primo
ostendit efficaciam eius; secundo modum ipsius efficaciae, ibi
accedens, et cetera. Efficacia eius est, quia causa est semper
potentior suo effectu, et ideo causa temporalis non potest producere
effectum aeternum. Sacerdotium vero Christi est aeternum, non autem
leviticum, ut est probatum. Ergo Christus potest salvare in
perpetuum. Hoc autem non posset fieri, nisi haberet virtutem
divinam. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute
aeterna. Modus autem est quia accedens, et cetera. Et describit
istum modum a tribus, scilicet ab excellentia virtutis, naturae et
pietatis. Virtutis quidem, quia accedit per semetipsum. Sed
contra. Accedens ad aliquem, distat ab ipso, Christus autem non
distat a Deo. Respondeo. Dicendum est, quod apostolus in verbis
istis ostendit duplicem naturam, scilicet humanam, secundum quam
convenit ei accedere, quia in ipsa distat a Deo; non autem accedit a
statu culpae ad statum gratiae, sed per contemplationem intellectus et
affectus, et adeptionem gloriae. Et naturam divinam, per hoc quod
dicit eum per semetipsum accedere ad Deum. Si enim esset purus homo,
non posset per se accedere. Io. VI, v. 44: nemo potest venire
ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Et ideo cum apostolus
dicit quod per semetipsum accedit, ostendit virtutem eius. Is.
LXIII, 1: gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ergo
accedit inquantum homo, sed per semetipsum inquantum Deus.
Excellentiam vero naturae ostendit inquantum dicit semper vivens.
Aliter enim sacerdotium eius finiretur. Apoc. I, 18: fui
mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Excellentiam
pietatis ostendit, quia dicit ad interpellandum pro nobis, quia licet
sit ita potens, ita altus, tamen cum hoc est pius, quia interpellat
pro nobis. I Io. II, 1: advocatum habemus apud patrem Iesum
Christum, et cetera. Interpellat autem pro nobis, primo humanitatem
suam, quam pro nobis assumpsit, repraesentando. Item sanctissimae
animae suae desiderium, quod de salute nostra habuit exprimendo, cum
quo interpellat pro nobis. Alia littera habet: accedentes per ipsum,
et tunc designantur illi quos salvat, quia accedentes per fidem eius ad
Deum. Rom. V, v. 1 s.: iustificati igitur ex fide, pacem
habeamus ad Deum per dominum Iesum Christum, per quem accessum
habemus. Deinde cum dicit talis enim decebat, etc., ostendit ex
excellentia Christi excellentiam eius sacerdotii. Et circa hoc facit
duo. Primo enim ostendit, quod ei conveniunt perfectiones
conditionum, quae requirebantur ad sacerdotium veteris legis; secundo
ostendit, quod sibi desunt imperfectiones eius, ibi qui non habet
necessitatem. Ponit autem quatuor conditiones de ipso, quae debent
esse in sacerdote legali. Primo quod sit sanctus Lev. XXI, 6:
incensum enim domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
Hanc autem perfecte habuit Christus. Sanctitas enim importat
puritatem consecratam Deo. Christus autem a principio conceptionis
suae Deo consecratus fuit. Lc. I, 35: quod enim ex te
nascetur, sanctum vocabitur. Matth. I, 20: quod enim in ea
natum est, de spiritu sancto est, et Dan. IX, 24: ungatur
sanctus sanctorum. Secundo quod sit innocens. Lev. XXII, 9:
custodiant praecepta mea, ut non subiaceant peccato. Proprie autem
dicitur innocentia puritas ad proximum. Ps. XXIII, 4:
innocens manibus, et cetera. Christus autem summe innocens fuit,
utpote qui peccatum non fecit. Ps. XXV, 1: ego in innocentia
mea ingressus sum. Tertio quod esset impollutus, et hoc quo ad se.
Lev. XXI, 17: homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non
offerat panes Dei sui. De Christo autem dicitur in figura. Ex.
c. XII, 5: erit autem agnus sine macula, et cetera. Quarto
quod non commisceretur cum coinquinatis. Lev. XXI, 15: non
commisceat stirpem generis sui, vulgo gentis suae. Christus autem
fuit perfectissime a peccatoribus segregatus. Ps. I, 1: beatus
vir qui non abiit in consilio impiorum, et cetera. Quod quidem verum
est quantum ad similitudinem vitae. Sap. c. II, 15: dissimilis
est aliis vita illius. Non tamen quantum ad conversationem, quia cum
hominibus conversatus est, Bar. III, 38. Et hoc propter
illorum conversationem. Matth. c. IX, 11: quare cum
peccatoribus manducat magister vester? Et intantum segregatus est,
quod etiam factus est excelsior caelis, id est, super omnem caelestem
creaturam, sublimata est humana natura in ipso. Supra I, 3: sedet
ad dexteram maiestatis in excelsis, et cetera. Ergo iste est sacerdos
valde sufficiens. Consequenter cum dicit qui non habet, etc.,
removet ab eo, quod erat imperfectionis in sacerdote legali. Hoc
autem erat, quia ille indigebat sacrificio expiationis, ut patet
Lev. XVI, 5: immolabit vitulum pro se, et hircum pro populo.
Ergo orabat pro se. Item, non tantum semel orabat pro se, sed
frequenter. Et huius ratio est, quia lex instituit homines sacerdotes
habentes infirmitatem. Sap. IX, 5: homo infirmus et exigui
temporis, et cetera. Sed sermo, divinus, qui post legem est,
interposito iureiurando, constituit filium, qui nullam de istis
imperfectionibus habet, sed omnino perfectum, in aeternum, scilicet
sacerdotem duraturum. Non enim obtulit pro peccatis suis, sed tantum
pro nostris. Is. LIII, 5: vulneratus est propter iniquitates
nostras. Item nec frequenter pro nobis, sed tantum semel. I Pet.
III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.
Unica enim eius oblatio sufficit ad exhaurienda peccata totius generis
humani.
|
|