|
Supra probavit apostolus excellentiam sacerdotii Christi ad
sacerdotium leviticum ex parte personae, hic probat idem ex parte
ipsius sacerdotii, et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit
sacerdotium Christi esse excellentius sacerdotio veteris legis, et
primo hoc in generali; secundo in speciali, ibi habuit quidem et
prius, scilicet IX cap. Prima in duas. Primo enim ponit
intentum; secundo manifestat propositum suum, ibi omnis enim
pontifex. Circa primum duo facit quia primo ponit modum tradendi;
secundo praemittit quae debent dicere, ibi talem habemus pontificem,
et cetera. Dicit ergo capitulum, et cetera. Capitulum est brevis
complexio continens multa, et dicitur a capite; quia, sicut in capite
virtute et quasi summarie continentur omnia quae sunt in corpore, sic
in capitulo illa quae dicenda sunt. Ergo dicemus in quodam capitulo,
et quasi in quadam summa, super ea quae dicuntur. Ly super, potest
dicere appositum, et tunc erit sensus: quae summarie dicenda sunt
superapponentur praemissis. Vel potest designare excessum, et tunc
est sensus: ea quae dicenda sunt in summa et capitulo sunt maiora.
Deinde cum dicit talem habemus pontificem, etc., praemittit quae
debet dicere. Et primo dignitatem huius sacerdotii; secundo officium
eius, ibi sanctorum minister. Dignitas eius est, quia talem habemus
pontificem, qui consedit ad dexteram sedis magnitudinis in excelsis.
Sedes est iudiciaria potestas, quae aliquibus convenit tamquam
ministris Dei, sicut omnibus regibus, quia adorabunt eum omnes reges
terrae, ut dicitur in Ps. LXXI, 11, et omnibus praelatis, I
Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Sedes
ergo magnitudinis est excellentissima potestas iudicandi. Item pars
dextera est potentior in animali, et significat bona spiritualia.
Quia ergo Christus habet iudiciariam potestatem, dicitur sedere.
Pater enim omne iudicium dedit filio, Io. V, 22. Quia vero
post Deum habet hoc, excellentissime, sedet in dextera magnitudinis
in excelsis, id est, in potioribus bonis. Supra I, 3: sedet ad
dexteram maiestatis in excelsis. Hoc autem quod dicitur consedere,
vel consedet, potest referri ad Christum, secundum quod est Deus;
et sic consedet quia habet eamdem auctoritatem iudicandi, quam habet
pater, sed distinctus est in persona. Et sic ly magnitudinis
accipitur pro persona patris. Vel secundum quod homo, et hoc magis
proprie ad intentionem apostoli, quia loquitur de pontificatu
Christi, qui est pontifex inquantum homo. Et sic consedet, quia
humanitas assumpta habet quamdam associationem ad deitatem, et consedet
ad iudicandum. Ps. VIII, 1: elevata est magnificentia tua
super caelos. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere,
quia filius hominis est. Et sic apparet dignitas sacerdotis.
Consequenter cum dicit sanctorum minister, ostendit dignitatem officii
eius. Dicitur autem minister sanctorum, id est, sanctarum aedium,
scilicet sanctuariorum. Ministri enim antiqui accipiebant
ministerium, ut custodirent sacra, et servirent tabernaculo. Hoc
autem excellentius habet Christus, qui est minister, non quidem
inquantum Deus, quia sic est auctor, sed inquantum homo. Lc.
XII, 37: transiens ministrabit illis. Humanitas enim Christi
est sicut organum divinitatis. Est ergo minister sanctorum, quia
ministrat sacramenta gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Item
est minister tabernaculi veri, quod est, vel eius Ecclesia militans.
Ps.: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum. Vel
triumphans. Is. XXXIII, 20: tabernaculum, quod nequaquam
transferri poterit. Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in
tabernaculo tuo, et cetera. Homo autem Christus minister est, quia
omnia bona gloriae per ipsum dispensantur. Dicit autem veri, propter
duo. Primo propter differentiam ad vetus, quod erat figurale istius.
I Cor. X, 11: omnia in figura illis contingebant. Istud autem
est veritas istius. Est ergo verum, id est, veritatem continens
respectu figurae. Secundo quia illud factum est per hominem: istud
autem, scilicet vel gratiae, vel gloriae est a solo Deo. Ps.
LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Rom. VI,
23: gratia Dei, vita aeterna. Et ideo dicit quod fixit Deus, et
non homo. II Cor. V, 1: scimus quoniam si terrestris domus
nostra huius habitationis dissolvatur, quia ex Deo habemus domum non
manufactam aeternam in caelis. Deinde cum dicit omnis enim pontifex,
etc., explicat in speciali. Et circa hoc facit tria. Primo enim
ostendit Christum esse ministrum aliquorum sanctorum; secundo quod non
veteris legis, ibi si ergo esset; tertio quod aliquorum maiorum, ibi
nunc autem melius. Facit autem primo talem rationem: omnis pontifex
ad hoc constituitur, ut offerat munera et hostias, et secundum hoc
dicitur minister sanctorum. Christus autem est pontifex, ut supra
probatum est. Ergo necesse est ipsum habere aliqua, quae offerat.
Supra V, 1: omnis pontifex ex hominibus assumptus, et cetera.
Hostia est de animalibus, munera de quocumque alio. Lev. XXI,
6: incensum et panes Dei sui offerunt. Quia vero necesse fuit
Christum habere quod offerret, ipse seipsum obtulit. Fuit autem
talis oblatio munda, quia caro eius nullam maculam peccati habuit.
Ex. XII, v. 5: erit agnus sine macula, masculus, anniculus.
Item fuit congrua, quia congruum est, quod homo pro homine
satisfaciat. Infra IX, v. 14: obtulit semetipsum immaculatum
Deo. Item apta ad immolandum, quia caro eius mortalis erat. Rom.
VIII, 3: mittens Deus filium suum in similitudinem carnis
peccati. Item est idem ei cui offertur. Io. X, 30: ego et
pater unum sumus. Item unit Deo illos pro quibus offertur. Io.
XVII, 21: ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego
in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Deinde cum dicit si ergo
esset, ostendit quod Christus non est minister legalium. Et circa
hoc facit tria quia primo inducit quamdam consequentiam; secundo
ostendit ipsam rationem, ibi cum essent; tertio probat eam per
auctoritatem, ibi sicut responsum est Moysi. Consequentia vero talis
est: ergo si esset super terram, hoc est antecedens, nec esset
sacerdos, et hoc est consequens. Unde consequentia est una
conditionalis. Et legitur multis modis. Primo sic, et est secundum
Glossam, nec ponitur hic nominativus; et ideo sic intelligitur: si
enim illud quod offertur esset super terram, etc.; quod dupliciter
intelligitur. Uno modo, ut sit sensus: si illud quod offertur esset
aliquod terrenum, Christus non esset sacerdos, quasi dicat: nulla
necessitas esset sacerdotii eius, quia multi essent qui talia
offerrent. Sed numquid caro Christi terrena non erat? Respondeo.
Dicendum est quod materialiter est terrena. Iob IX, 24: terra
data est in manus impii. Sed dicitur non esse terrena: primo ratione
unionis, Io. III, 31: qui de caelo venit, super omnes est,
id est, filius Dei qui illam sibi univit. Item ratione virtutis
activae, scilicet spiritus sancti, qui eam formavit. Item ratione
fructus; quia oblatio eius non ordinatur ad consequendum aliquid
terrenum, sed caeleste. Io. VIII, 23: vos de mundo hoc
estis, ego non sum de hoc mundo. Haec est prima expositio et melior.
Secunda talis est etsi, id est, quamvis illud quod offertur, esset
super terram, quia necessarium est aliquid offerri, non esset
sacerdos, seu alius idoneus: quia nullus posset idoneus inveniri ad
offerendum istud. Tres sunt aliae lecturae, in quibus subintelligitur
offerens: et primo in generali, ut sensus sit: si esset aliquis
sacerdos terrenus, qui posset offerre pro caelestibus, Christus non
esset sacerdos. Alia est de Christo specialiter, sic: si Christus
esset sacerdos terrenus, non competeret ei ius sacerdotii, cum essent
qui secundum legem offerrent munera. Aliter sic: si Christus adhuc
esset super terram, ita scilicet quod nondum ascendisset, non esset
sacerdos, quia non complevisset sacerdotium suum. Sed secundum primam
expositionem continuatur littera sic et probat, quia multi essent, qui
secundum legem offerrent talia munera, scilicet illi, qui deserviunt
exemplari et umbrae caelestium. Sacramenta legalia fuerunt figura
aliorum, quantum ad duo, scilicet quantum ad cognitionem, et quantum
ad rerum expletionem. Quantum ad cognitionem, cum dicit exemplari,
quia in veteri lege, quasi in quodam exemplari poterat legi id ad quod
nostra cognitio debet ferri. Sed videtur, quod loquatur improprie.
Exemplar enim prius est exemplato, quod proprie dicitur exemplum.
Sed caelestia sunt priora, nec facta sunt ad similitudinem veteris
legis, sed magis e converso. Respondeo. Dicendum est, quod prius
dicitur dupliciter: uno modo simpliciter, et sic procedit obiectio.
Vel quo ad nos, et sic verum est quod illa non sunt priora. Quantum
ad secundum dicit umbrae, quia sicut umbra repraesentat corpus, nec
tamen illud attingit: ita et illa repraesentabant novum testamentum.
Infra X, 1: umbram habens lex futurorum, et cetera. Consequenter
probat per auctoritatem rationabilitatem consequentiae, cum dicit sicut
responsum est Moysi, scilicet a domino, Ex. XXV, 40: vide,
scilicet diligenter considerando, et facito omnia secundum exemplar,
et cetera. Quia naturaliter inferiora tendunt in similitudine
superiorum. Dominus enim per sensibilia voluit nos ad intelligibilia
et spiritualia manuduci. Iob XXXVIII, 33: numquid nosti
ordinem caeli, et pones rationem eius in terra, et cetera.
|
|