|
Supra apostolus probavit Christum esse pontificem, et per consequens
ministrum sacramentorum, non tamen secundum veterem legem, hic
ostendit ipsum esse ministrum maiorum et meliorum, quam illa fuerint.
Et circa hoc facit tria. Primo enim praemittit intentum; secundo
assignat causam eius; tertio probat. Secundum, ibi quanto et
melioris. Tertium, ibi nam si illud. Dicit ergo: dico quod non
habet aliquid terrenum offerre, sed nunc, id est tempore gratiae,
sortitus est, id est sorte accepit, melius ministerium, id est
dignius sacerdotium. Dicitur sacerdotium Christi ministerium, quia
non competit nisi inquantum homo fuit minister. Rom. XV, 8: dico
enim Christum Iesum ministrum fuisse, et cetera. Dicit autem
sortitus est, id est, sorte accepit, quia illud quod habetur per
sortem expectatur a domino. Ps. XXX, 15: in manibus tuis
sortes meae. Et ideo omnia quae fiunt secundum distributionem divini
arbitrii, dicuntur sorte dari, et talia sunt effectus gratiae. Eph.
I, 11: sorte vocati sumus, id est, divina electione, quia quando
contingit deficere iudicium humanum, solent se homines conferre ad
electionem et dispositionem divinam, mittentes sortem, sicut patet
Act. I, 26, de electione Matthiae. Unde Prov. XVI,
33: sortes mittuntur in sinum, sed a domino temperantur. Christus
quidem istud ministerium sorte, id est, dispositione divina,
consecutus est. Deinde cum dicit quanto et melioris, etc. assignat
causam quare ministerium hoc maius est. Omnis enim sacerdos mediator
est. Iste autem mediator est melioris foederis, scilicet hominis ad
Deum. Mediatoris enim est extrema conciliare. Iste vero ad nos
divina attulit, quia per ipsum facti sumus divinae consortes naturae,
ut dicitur II Pet. I, 4. Ipse etiam nostra offert Deo. Et
ideo dicit apostolus I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum homo
Christus Iesus. Ibi promittebantur temporalia. Is. I, 19: si
volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hic autem
caelestia, sicut supra dictum est. Sic ergo istud melius est quantum
ad id, quod dominus hominibus promittit. Item in illo dicuntur
quaedam, quae pertinent ad cultum Dei, et ista sunt caeremonialia:
quaedam vero, quae ad rectitudinem vitae, et ista sunt praecepta
moralia, quae manent: alia vero, non. In novo autem adduntur
consilia illis praeceptis, quae dantur perfectis, qui sunt capaces
spiritualium. Et sic manent praecepta eadem, sed promissa diversa.
Item sacramenta sunt diversa; quia ibi erat figura tantum, hic autem
figurae veritas expressa. Per omnia ergo testamentum illud est
melius. Deinde cum dicit num si illud, etc., probat quod illud
testamentum, cuius Christus mediator est, melius est. Et facit
talem rationem: si primum testamentum non habuisset culpam, non
quaereretur aliud ad corrigendum defectum ipsius; sed quaeritur,
ergo, et cetera. Antecedens ponitur, et patet in littera. Sed
contra Rom. VII, 7: lex ergo peccatum est? Absit. Ergo male
dicit, quod non vacabat a culpa. Respondeo. Dicendum est quod
aliquid potest convenire legi dupliciter: vel secundum se, et sic erat
bona, vel ratione illorum quibus data est, et sic dicitur habere
culpam propter duo. Primo quia non dabat virtutem ad purgandum
commissa. Infra X, 4: impossibile est sanguine taurorum aut
hircorum auferri peccata. Secundo, quia non dabat gratiam adiutricem
ad vitandum peccata, sed ad cognoscendum tantum: et sic erat occasio
peccati. Rom. VII, 7: concupiscentiam nesciebam, nisi lex
diceret: non concupisces. Et sic dicitur non vacasse a culpa, quia
homines in ipsa relinquebantur in culpa. Sed dicit non inquireretur
locus. Sicut enim corpus numquam perfecte quiescit, sed semper
movetur, quousque pertingat ad locum suum, sic quamdiu habetur aliquid
imperfecte, non quiescit desiderium, sed semper tendit ultra, usque
dum veniet ad perfectum. Inquirebatur ergo locus istius ab homine qui
desiderabat; sed magis a Deo, qui propter nostrae salutis desiderium
dicitur inquirere. Deinde cum dicit vituperans enim, etc., probat
veritatem consequentis, scilicet quod inquiritur locus testamenti, et
hoc per auctoritatem Ier. XXXI, 31: ecce venient dies, et
cetera. Et circa hoc facit duo. Primo enim praemittit auctoritatem;
secundo arguit ex ipsa, ibi dicendo autem novum. Prima in duas.
Primo enim praemittit prophetiam de novi testamenti datione; secundo
describit ipsum, ibi non secundum testamentum, et cetera. Iterum
prima in tres. Primo enim ostendit temporis dationis opportunitatem;
secundo novi testamenti perfectionem, ibi consummabo testamentum
novum; tertio quibus datum fuit, ibi super domum Iuda. Dicit ergo
vituperans enim dominus, non quidem legem, sed eos, qui scilicet
erant sub lege, dicit: ecce dies veniunt, et cetera. Haec est
auctoritas, quae est Ier. XXXI, v. 31; et non habetur omnino
sub istis verbis, sed mutantur pauca. Ibi enim dicitur sic: ecce
dies veniunt, dicit dominus, et feriam domui Israel, et domui Iuda
foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in
die qua extendi manum meam ut educerem eos de terra Aegypti, pactum
quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum. Sic ergo patet
quod pacta mutantur. Dicit ergo quantum ad temporis opportunitatem
ecce dies veniunt, id est tempus gratiae, quod comparatur diei, quod
illuminatum est a sole iustitiae. Rom. XIII, 12: nox
praecessit, dies autem appropinquavit. Quantum ad perfectionem novi
testamenti dicit consummabo novum testamentum. Et dicit consummabo,
quod sonat ad perfectionem. Apoc. XXI, 5: ecce nova facio
omnia. Istud autem verbum consummabo, non habetur ibi, sed utitur eo
apostolus ad designandum perfectionem novi testamenti. Is. c. X,
23: consummationem et abbreviationem faciet dominus super terram.
Fuit enim novum testamentum perfectum quantum ad eruditionem vitae,
quae non extenditur tantum ad generalem iustitiae eruditionem, sed ad
perfectam. Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra, et
cetera. Item in veteri testamento erant tantum figuralia: in novo
vero, veritas figurarum: et ita novum consummat et perficit vetus.
Quantum ad tertium dicit super domum Israel, et Iuda. Sed numquid
datur tantum Iudaeis? Non. Rom. IX, 6: non omnes, qui sunt
ex Israel, hi sunt Israelitae, et sequitur: non qui filii carnis,
hi sunt filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in
semine. Illi ergo qui sortiti sunt gratiam Dei, sunt Israel per
fidem, et Iuda per confessionem. Rom. X, 10: corde creditur ad
iustitiam, et cetera. Dicitur autem super domum, etc., triplici
ratione. Una, quia Christus in propria persona praedicavit
Iudaeis, non gentibus. Matth. XV, 24: non sum missus nisi ad
oves, quae perierunt domus Israel. Secunda, quia gentiles facti
sunt participes novi testamenti, sicut oleaster insertus in bonam
olivam participat pinguedinem eius, Rom. XI, 24. Alia, quia
tempore Roboam et Ieroboam divisus fuit regnum Iuda a regno decem
tribuum, quae quidem remanserunt in idololatria, sed regnum Iuda
magis adhaesit Deo, licet non ex toto. Et ideo utrosque tetigit.
Deinde cum dicit non secundum testamentum, describit novum testamentum
et primo per differentiam ad vetus; secundo per proprias conditiones,
ibi quia hoc est testamentum. Iterum prima in duas. Primo ostendit
distinctionem novi et veteris testamenti; secundo infirmitatem
veteris, ibi in die in qua. Posset enim aliquis dicere: numquid
istud novum est isti simile? Ideo quasi respondens dicit: non. Quia
non secundum id quod feci cum patribus eorum, in quo ostendit quod non
est servandum vetus cum novo. Gal. V, 1: state et nolite iterum
iugo servitutis contineri. Matth. IX, 17: neque mittunt vinum
novum in utres veteres, et cetera. Et Rom. VII, 6: serviamus
in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quia si aliquid
inveniatur in veteri, quod gentibus indicatur ad servandum, referendum
est ad intellectum spiritualem, sicut dicitur Is. XIX, 21:
colent eum in hostiis et muneribus: quod totum est spiritualiter
intelligendum. Deinde cum dicit in die qua apprehendi, etc.,
ostendit defectum veteris testamenti et primo ex eius traditione;
secundo ex eventu, ibi quoniam ipsi. Vetus enim testamentum traditum
est servis et infirmis. Servis quidem, quia quandoque exierunt de
servitute Aegypti. Et quantum ad hoc dicit ut educerem illos, et
cetera. Gal. IV, 24: unum quidem in servitutem generans, et
cetera. Item quia erat lex timoris servilis. Rom. VIII, 15:
non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et cetera.
Augustinus: brevis differentia veteris et novi testamenti, timor et
amor. Item infirmis, quia per se non poterant se iuvare. Et quantum
ad hoc dicit apprehendi manum eorum, quod est infirmorum. Ps.
LXXII, 23: tenuisti manum dexteram meam. Rom. VIII,
3: quod impossibile erat legi in quo infirmabatur. Dicit autem
patribus eorum, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, cum quibus iniit
foedus speciale. Ps. CIV, 8 s.: memor fuit in saeculum
testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes, quod
disposuit ad Abraham, et cetera. Sed istis in exitu de Aegypto
promisit carnalia. Deinde cum dicit quoniam ipsi non, etc.,
ostendit defectum veteris testamenti ex eventu; et primo quantum ad
culpam, et ideo dicit quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo,
quia scilicet non erat scriptum in cordibus ipsorum. Unde statim post
legem datam fecerunt vitulum conflatilem. Ex. XXXII, 8 et
Ps. CV, 20: fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt
sculptile. Et quantum ad poenam. Ideo dicit et ego neglexi eos.
Illud enim aliquis dicitur negligere, quod permittit perire. Et sic
neglexit eos, quia permisit eos perire ab exterminatore, ut dicitur I
Cor. X, 10; et Ps. CXVIII, v. 118: sprevisti omnes
discedentes a iudiciis tuis. Alia littera: et ego dominatus sum
eorum, id est, puniendo ostendi me esse dominum ipsorum. Deinde cum
dicit quia hoc est testamentum, etc., describit conditiones novi
testamenti. Et circa hoc facit duo. Primo ponit modum editionis
eius; secundo effectum ipsius, ibi et ero eis in Deum. Dicit ergo
quia hoc est, id est tale est, testamentum quod disponam domui
Israel, etc.; dispositio importat congruitatem ordinis. Et ideo
dicit post dies illos, id est, post legem datam. Debuit enim post
legem veterem dari nova lex, sicut primo datur paedagogus, postea
magister, ut prius homo recognoscat infirmitatem suam. In hoc ergo
patet congruitas temporis dandi novum testamentum. Modus autem
tradendi duplex est. Unus per exteriora, sicut proponendo verba ad
cognitionem alicuius. Et hoc potest homo facere, et sic traditum fuit
vetus testamentum. Alio modo interius operando. Et hoc proprium est
Dei. Iob XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat
intelligentiam. Et hoc modo datum est novum testamentum, quia
consistit in infusione spiritus sancti, qui interius instruit. Non
autem sufficit tantum cognoscere, sed requiritur operari. Et ideo
primo illuminat intellectum ad cognoscendum. Et ideo dicit dabo leges
meas, et cetera. Et dicit in plurali, propter diversa praecepta et
consilia. Et hoc facit spiritus sanctus. I Io. II, 27:
unctio eius docet vos. Io. XIV, 26: ille vos docebit omnia,
et cetera. Item ad bene operandum inclinat affectum, unde imprimitur
cordi. Et quantum ad hoc dicit in corde eorum superscribam eas, id
est, super cognitionem scribam charitatem. Super omnia autem
charitatem habete, etc., Col. III, 14, et Rom. V, 5:
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, et cetera. Et haec est
epistola, de qua subdit, II Cor. III, 3: non atramento, sed
spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus.
|
|