|
Supra posuit apostolus conditiones novi testamenti ex editione ipsius
nunc ponit tres effectus ipsius. Primus est hominis ad Deum perfecta
coniunctio; secundus est Dei perfecta cognitio, ibi et non docebit;
tertius est peccatorum remissio, ibi quia propitius ero. Circa primum
sciendum est, quod ad hoc quod homo iungatur Deo, requiritur auxilium
divinae gratiae, quia ad hoc non potest propria virtute. Ier.
XXXI, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te
miserans. Primo ergo tangitur illa coniunctio ex parte Dei; secundo
ex parte hominis, ibi et ipsi erunt. Dicit ergo ero illis in Deum.
Nomen Dei significat universalem providentiam. Tunc ergo est nobis
in Deum, quando habet curam de nobis, et corda nostra ad se trahit,
et hoc est respectu iustorum specialiter. Ex hoc ergo quod ero eis in
Deum, sequitur secundum, scilicet quod ipsi erunt mihi in populum,
id est, exhibebunt se mihi in populum. Sicut enim dicit Augustinus,
II de Civit. Dei, c. 21: populus est coetus multitudinis,
iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Quando ergo
consentiunt in ius divinae legis, ut sint adinvicem utiles et tendant
in Deum, tunc est populus Dei. Apoc. XXI, 3: ipsi populus
eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Deinde cum dicit
et non docebit, etc., ponit secundum effectum novi testamenti. Et
circa hoc duo facit. Primo enim ponit signum effectus illius; secundo
effectum ipsum, ibi quia omnes, et cetera. Signum perfectae
cognitionis est, quando quis non indiget doceri, quia doctrina est via
ad acquisitionem scientiae, et ideo cessat doctrina, acquisita
perfecte scientia. Sed numquid in novo testamento unus non docet
alium? Et videtur quod non, per litteram istam. Sed contra, quia
apostolus vocat se doctorem gentium, I Tim. II, 7, et Eph.
IV, 11: alios pastores, et doctores; Rom. XII, 7: sive
qui docet in doctrina. Respondeo. Dicendum est quod hoc quod dicitur
hic, potest dupliciter intelligi. Uno modo de praesenti statu, et
sic non verificatur universaliter de omnibus, sed tantum de primis
fundatoribus novi testamenti, scilicet apostolis, qui immediate
fuerunt instructi a Deo, quando aperuit illis sensum, ut
intelligerent Scripturas. Lc. ult. Apostoli ergo facti sunt
perfecte cognoscentes, et non ab aliis instructi, sed simul a Christo
acceperunt sapientiam infusam. Alio modo, quod referatur ad statum
patriae futurum, ad quam per novum testamentum introducimur, non per
vetus. Et sic universaliter verum est quod dicitur hic. Sed contra:
homines beati sunt aequales Angelis, non maiores, sed secundum
Dionysium unus Angelus docet alium illuminando ipsum: ergo et homo
beatus alium docebit. Respondeo. Dicendum est quod duplex est
cognitio in beatis Angelis. Una quae beatos facit, scilicet cognitio
divinitatis, quae sola beatos facit; sicut dicit Augustinus in libro
Confess.: beatus qui te novit, et cetera. Alia est quae est omnium
quae sunt aliud a Deo, cuiusmodi sunt effectus Dei, et ista non
beatificant. Quantum ergo ad primam unus non docet alium; quia unus
non beatificatur mediante alio, sed a Deo immediate. Ps. XXXV,
9: in lumine tuo videbimus lumen. Sed quantum ad aliam, quae est
aliquorum mysteriorum, unus docet alium. Et hoc forte usque ad finem
mundi, quamdiu durat executio effectuum Dei. Et ideo addit dicens:
cognosce dominum, quasi dicat: non accipit Dei cognitionem. Et
dicit proximum suum et fratrem suum, quia, etsi secundum Augustinum
omnes homines sint ex charitate diligendi, si tamen non possis omnibus
prodesse, tamen illis specialiter debes prodesse, qui tibi
coniunguntur, vel naturaliter, sicut sunt consanguinei, quos hic
vocat fratres, vel alia coniunctione, et sic proximus est. Omnes
enim scient me a minimo usque ad maiorem eorum. Haec est causa quare
unus non docebit alium, quia omnes noscent dominum. I Io. III,
2: videbimus eum sicuti est. In hac vero visione consistit
beatitudo. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te
solum verum Deum, et cetera. Ier. IX, 24: in hoc glorietur
qui gloriatur, scire et nosse me. Et hanc doctrinam habent beati non
ab aliquo alio, sed a solo Deo tantum. Is. LIV, 13: ponam
universos filios tuos doctos a domino. Illud autem, quod dicit a
minimo potest dupliciter intelligi. Uno modo quod dicantur maiores
sancti antiquiores. Et sic maior et minor dicuntur secundum ordinem
temporis. Omnes ergo cognoscent, quia singuli accipient singulos
denarios, Matth. XX, 9 ss. Vel hoc dicit ad ostendendum
differentiam praemiorum, quia licet omnes cognoscant, tamen unus magis
alio cognoscet. Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic
magnus vocabitur in regno caelorum. Praemium enim correspondet
merito; et hoc contra illos, qui dicunt poenas et omnia merita esse
aequalia, et per consequens praemia aequalia. Contra quos dicitur I
Cor. XV, v. 41: stella differt a stella in claritate. Deinde
cum dicit quia propitius, etc., ponit tertium effectum, qui est
culpae remissio, quod non poterat vetus testamentum. Infra X, 4:
impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Dicit
ergo propitius ero. Differunt autem iniquitas et peccatum, quia
iniquitas opponitur iustitiae, quae quidem proprie semper est ad
alium. Ideo iniquitas dicitur, qua quis nocet alteri. Iob
XXXV, 8: homini qui similis tui est, nocebit iniquitas tua.
Peccatum autem dicitur omnis defectus actionis, quia importat
deordinationem. Et sic iniquitas proprie est in proximum, sed
peccatum est in seipsum: et hoc proprie loquendo, large tamen idem est
iniquitas et peccatum. Et quantum ad hoc dicit quia propitius ero
iniquitatibus eorum, scilicet in praesenti poenam relaxando, nec
memorabor peccatorum eorum, scilicet in futuro peccata puniendo. Ez.
XVIII, 22: omnium iniquitatum eius quas operatus est non
recordabor. Ps. LXXVIII, 9: propitius esto peccatis
nostris, etc., item v. 8: ne memineris iniquitatum nostrarum, et
cetera. Rom. XI, 29: sine poenitentia enim sunt dona et vocatio
Dei, etc.; id est, Deus non poenitet, quod hic peccata
remiserit, quasi iterum puniendo. Deinde cum dicit dicendo autem
novum, etc., quasi posita auctoritate arguit ex ipsa, et facit talem
rationem: novum non dicitur nisi in comparatione ad vetus, sed omne
quod dicitur vetus significat quasi sit prope cessationem; ergo dicendo
novum, veteravit prius, id est, dedit intelligere quod prius sit
vetus. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Si
ergo illud est vetus, abiiciendum est. Lev. c. XXVI, 10:
novis supervenientibus, vetera proiicietis. Dicendo ergo novum,
designat cessationem veteris. Proprie autem nihil antiquatur, nisi
quod subiacet tempori, quae autem subiacent tempori cessant in
tempore. Oportet ergo illud vetus cessare. Dicit autem antiquatur,
propter res inanimatas, sed senescit, propter animatas. Sciendum
tamen est, quod ubi habemus peccatorum, alia littera habet peccati;
et tunc refertur ad peccatum originale quod omnibus est commune.
|
|