|
Supra ostendit apostolus dignitatem novi testamenti respectu veteris in
generali, hic ostendit idem in speciali, descendendo ad singula, quae
erant in utroque testamento. Et circa hoc facit duo. Primo enim
comparat ea, quae sunt veteris testamenti ad ea quae sunt novi, ut
super hoc ostendat dignitatem novi; secundo manifestat quaedam, quae
supposuerat, X cap., ibi umbram enim habens. Circa primum tria
facit, quia primo exponit illud, quod fuit in veteri testamento;
secundo ostendit significatum suum, ibi hoc significante spiritu;
tertio ex his arguit ad propositum, ibi et ideo novi testamenti.
Iterum prima in duas. Primo enim describit conditionem veteris
testamenti; secundo prosequitur, ibi tabernaculum enim factum. Circa
primum sciendum est quod tam vetus quam novum testamentum ad hoc
instituta sunt, ut per ipsa anima accedat ad Deum. Ad hoc autem duo
sunt necessaria, scilicet recessus a peccato, et unio ad Deum.
Primum fit per iustificationem; secundum per sanctificationem, et in
utroque testamento fit iustificatio et sanctificatio. Unde dicit: sic
dictum est, quod prius veteravit. Sed quale fuit illud vetus? Tale
quod habuit quidem et prius iustificationes culturae, scilicet
latriae, secundum Graecum. In veteri enim fuerunt quaedam ablutiones
per quas mundabantur, non quidem a macula peccati, sed a quibusdam
irregularitatibus quibus impediebantur a cultu Dei, sicut ex tactu
mortui vel alicuius immundi, non poterant intrare tabernaculum, nisi
expiati per aliquas ablutiones. Et ideo dicebantur iustificationes
culturae, quia scilicet per ea fiebat idoneus ad cultum divinum. Et
de hoc habetur Lev. c. XXII. Hieronymus: iustificationes, id
est, ablutiones, quibus purificatis licebat accedere. Sed
sanctificatio eorum erat. Et sanctum saeculare. Saeculum quandoque
sumitur pro quacumque duratione. Ps. CX, 3: in saeculum
saeculi. Quandoque significat mundum istum. II Tim. IV, 9:
demas me dereliquit diligens hoc saeculum. Illa ergo sanctificatio
potest dici saecularis, quia temporalis erat, et non perpetua. Sed
littera Graeca non sic accipit, quia dicit sanctum mundanum. Unde
est differentia inter novum testamentum et vetus, quia licet utrumque
sit corporale, tamen novum continet gratiam, et sacrum est, in quo
sub tegumento rerum visibilium divina virtus salutem secretius
operatur, quod non erat in veteri testamento, quoniam in se nullam
continebat gratiam. Gal. IV, 9: quomodo iterum convertimini ad
infirma et egena elementa? Deinde cum dicit tabernaculum, etc.,
exponit illud quod dixit. Et primo quantum ad dispositionem
tabernaculi; secundo quantum ad ministerium sacerdotum, ibi his vero
ita, et cetera. Circa primum propter intellectum litterae, sciendum
est quod dominus in deserto praecepit fieri tabernaculum, quod haberet
triginta cubitos vel passus in longitudine, et decem in latitudine,
ita quod ostium erat ad orientem, ante quod dependebat velum super
quatuor columnas, et quoddam tentorium, in quo erat altare
holocaustorum. Sed de hoc nihil ad propositum, quia apostolus de hoc
non facit aliquam mentionem, sed in tabernaculo versus occidentem
spatio decem cubitorum longitudinis, et decem latitudinis appendebatur
velum super quatuor columnas; et istud dividebat partem unam decem
cubitorum ab alia viginti cubitorum. Pars autem viginti cubitorum
dicitur sancta, et tabernaculum primum; sed illa decem dicitur sancta
sanctorum et tabernaculum secundum. Ista distinctio dupliciter potest
exponi. Uno modo, quia ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt
figura novi testamenti. Novum etiam est figura caelestis patriae.
Sic ergo per primum tabernaculum, vetus testamentum; et per
secundum, novum. Alio modo per primum tabernaculum, praesens
Ecclesia; per secundum, caelestis gloria. Inquantum ergo significat
vetus testamentum, est figura figurae; sed inquantum significat
praesentem Ecclesiam, quae adhuc significat futuram gloriam, est
figura veritatis, quantum ad utrumque. Circa hoc ergo duo facit,
quia primo describit illud quod erat in primo; secundo illud, quod
erat in secundo, ibi post velamentum. In primo autem tria erant,
scilicet candelabrum aureum ad meridiem, quod ita erat factum. Ex uno
enim longo hastili procedebant sex calami, quasi sex brachia, scilicet
tres a dextris et tres a sinistris. Et sic in summitate erant septem
rami et in quolibet erat una lucerna, quae ardebat. Item in quolibet
calamo erant quatuor, scilicet calamus, qui erat ex tribus partibus
quasi tribus petiis, scilicet cyphi, spherulae, et lilia: quia ibi
duae partes iungebantur. In fine cuiuslibet partis erat quasi quidam
cyphus, in quo duo cyphi iunguntur in nucis modum, et duae spherulae
volubiles, et duo quasi folia lilii hinc et inde. Item in parte
aquilonari erat mensa aurea in modum altaris, super quam ponebantur in
sabbato duodecim panes calidi, et super quemlibet thus lucidum in
patena aurea. Et stabant illi panes, qui dicebantur propositionis,
usque ad diem sabbati, ubi oportebat illos amoveri, et reponebantur
alii loco illorum. Item in medio erat altare aureum ad adolendum
thymiama boni odoris, et hoc ad litteram, ne domus foeteret propter
multitudinem immolatitii sanguinis. Per candelabrum autem quod
illuminat, et per mensam designatur ad litteram, quod qui altari
servit de altari vivat. Dicit ergo tabernaculum prius, id est,
anterior pars tabernaculi, factum est in quo erant candelabra, quae
unum erant quantum ad substantiam, sed plura quantum ad ramos, et hoc
ad meridiem, et mensa ad Aquilonem, et propositio panum, id est,
panes propositionis per hypallagen, sicut perflavit fistula buccas, et
ista pars dicitur sancta. De hoc habetur diffuse Ex. XXV,
XXVI et XXVII. Deinde cum dicit post velamentum, etc.,
describit ea, quae erant in secundo tabernaculo, scilicet arca
testamenti, de lignis sethin imputribilibus, circumtecta ex omni
parte, id est, tam intus quam extra, auro. In arca autem erant
tria, scilicet urna aurea habens manna, et hoc in memoriam illius
beneficii eis praestiti, Ex. XVI, 32 ss., et virga Aaron
quae fronduerat, Num. XVII, v. 8, in memoriam sacerdotii
Aaron ne alius extraneus praesumeret accedere; et tabulae testamenti,
Ex. XXV, 21, in memoriam legis. Item super arcam duo
Cherubim qui tangebant se duabus alis, et tangebant alis duabus latera
tabernaculi. Inter duas autem alas quibus tangebant se, erat tabula
aurea eiusdem longitudinis et latitudinis, et arca, scilicet duorum
cubitorum in longitudine, cubiti et semis in latitudine, et erat
supereminens, quae dicebatur propitiatorium. Unde erat quasi sedes,
de qua Deus exaudiret ad repropitiandum populo. Ps. LXXIX,
2: qui sedes super Cherubim, et cetera. Arca vero erat quasi
scabellum pedum. Illi duo Cherubim versis vultibus ad seipsos
respiciebant in propitiatorium. Hic autem addit apostolus quartum,
scilicet thuribulum aureum, de quo dicunt aliqui, quod erat altare
inter sancta, ut dictum est. In sancta quod erat exterius introibant
sacerdotes omni die ad expletionem mysteriorum; sed in sancta sanctorum
sacerdos summus semel in anno cum sanguine, et tunc implebat thuribulum
illud thymiamate, ita quod ex fumo ascenderet nebula, quae operiret
sancta sanctorum, ne posset videri ab his qui extra erant. Ista ergo
sunt illa, quae erant post velamentum, quod erat secundum, quod
dicitur sancta sanctorum pro dignitate, sicut dicitur virgo virginum
antonomastice, aureum habens thuribulum, et arca in qua erat urna,
etc. super quam, scilicet arcam, non quod haberent super eam pedes,
sed alas tantum, Cherubim gloriae, id est, gloriose facta,
obumbrantia propitiatorium, scilicet alis suis, de quibus non est modo
dicendum, id est, prosequendum, per singula. Sed contra, quia
III Reg. VIII, 9 dicitur, quod in arca non est aliud nisi
duae tabulae. Respondeo. Dicendum est, quod verum est ex principali
intentione, quia ad hoc fuit arca principaliter facta, sicut patet
Ex. XXV. Quid autem ista significent, sciendum est, quod omnes
caeremoniae legis ordinabantur ad usum, secundum statum illum; ad
aliud vero secundum quod erant figurativa, prout scilicet
repraesentabant Christum. Quo ad primum omnia instituta fuerunt ad
repraesentandum magnificentiam Dei. Illa autem non
repraesentabantur, nisi in effectibus. Isti autem effectus habent
quasi duplex saeculum: unum superius, scilicet substantiarum
incorporearum, et istud repraesentatur per sancta sanctorum. Aliud
est istius mundi inferioris sensibilis, et istud repraesentatur per
sancta. In mundo autem superiori sunt tria, scilicet Deus, rationes
rerum, et Angeli. Deus autem omnino est incomprehensibilis, et ideo
erat sedes sine sedente, quia non potest comprehendi a creatura nisi ex
effectibus. Illa autem sedes erat propitiatorium, ut dictum est.
Angeli autem significantur per Cherubim propter sapientiam. Unde et
philosophi Angelos dicunt substantias intellectuales. Erant duo ad
designandum quod non erant ibi positi ad colendum, quia dictum erat
eis, Deut. c. IV: audi, Israel, dominus Deus tuus unus est.
Quod respiciunt in propitiatorium designat, quod non recedunt a
contemplatione Dei. Matth. XVIII, 10: Angeli eorum in
caelis semper vident faciem patris, et cetera. Rationes rerum
signantur per arcam. Illa vero, quae sunt in hoc mundo, vel
pertinent ad sapientiam, quae per tabulas significatur, vel ad
potentiam, quae per virgam, vel ad bonitatem, quae per manna, quod
erat dulce, quia quicquid est dulcedinis in creatura, totum est ex
bonitate Dei. Quia vero ratione rerum, quae sunt intelligibiliter in
Deo, sunt sensibiliter in creaturis corporalibus, ideo sicut in
tabulis erat lumen intellectuale, ita in sanctis erat lumen corporale.
Ibi manna, hic panes; ibi virga, hic altare, quod pertinet ad
officium sacerdotis. Sed inquantum per ista figurabatur Christus,
omnia ista inveniuntur in ipso. Et primo quantum ad sancta. Ipse
enim est candelabrum luminis. Io. VIII, 12: ego sum lux
mundi. In isto sunt sex ordines, tres a sinistris, scilicet perfecti
veteris testamenti, et tres a dextris, scilicet novi testamenti.
Isti designantur Ez. XIV, 14: per Noe, praelati; per
Daniel, contemplativi; per Iob, activi. Isti calami lumen
accipiunt, et infunduntur, quia, sicut dicitur I Petr. IV,
10: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam
administrantes. Cyphi sunt propinantes potum sapientiae. Sphaerulae
propter promptitudinem obedientiae. Lilia propter finem vitae
aeternae. Septem lucernae sunt septem dona spiritus sancti. Item
Christus est mensa refectionis. Duodecim panes sunt doctrina duodecim
apostolorum et successorum suorum, qui ponuntur in sabbato spei usque
ad sabbatum spei, etsi interim unus removetur per mortem, alter
substituitur. Sed in magno sabbato removebuntur omnes. In inferiori
erat propitiatorium, et Christus est propitiatio pro peccatis
nostris, I Io. II, v. 2. Duo Angeli sunt duo testamenta
concorditer Christum respicientia. Vel omnes Angeli Christo
servientes concorditer et unanimiter. Matth. IV, 11:
accesserunt Angeli et ministrabant ei. Dan. VII, 10: millia
millium ministrabant ei. Supra I, 14: omnes sunt administratorii
spiritus. Ipsi desiderant in Christum prospicere, I Pet. I,
12. Item obumbrant propitiatorium, id est, Christi Ecclesiam
custodiunt. Vel quia ipsorum ministerio fiebant visiones et
apparitiones in quibus obumbratorie figurabatur Christus. Arca aurata
de lignis sethin est caro Christi pura et pretiosissima, quae et
dicitur urna aurea propter sapientiam, plena dulcedine divinitatis.
Tabulae sunt eius sapientia; virga est sacerdotium eius aeternum; vel
virga est potestas Christi; manna dulcedo gratiae, quae datur per
sacerdotium Christi, vel per obedientiam mandatorum, sicut homo
obedit potestati. Sed quia nullus habet sic gratiam quin peccet,
excepto Christo et matre eius, ideo necesse est habere
propitiatorium. Sciendum est autem quod Glossa super locum istum
multum diffuse ista exponit.
|
|