|
Supra descripsit apostolus ea, quae pertinent ad vetus testamentum
quantum ad dispositionem tabernaculi, hic prosequitur de officio
ministrorum. Et primo de his, quae spectant ad sancta; secundo autem
de his, quae spectant ad sancta sanctorum, ibi in secundo autem. Ad
intellectum autem litterae huius, sciendum est quod, sicut supra
dictum est, in parte anteriori ipsius tabernaculi circa medium erat
altare thymiamatis vel incensi, quod idem est, et candelabrum. Ex
parte vero meridionali, et ex opposito mensa propositionis. Sacerdos
ergo quolibet die, mane et vespere, intrabat sancta propter duo,
scilicet ad parandum lucernas, et adolendum thymiama, ut lumen et
bonus odor iugiter esset in sanctis. Dicit ergo: his vero, scilicet
quae pertinent ad speciem tabernaculi, ita compositis, id est,
ordinatis, semper, id est, quotidie, mane scilicet et sero,
intrabant sacerdotes consummantes officia sacrificiorum, non quod in
sancta sacrificarent, quia sacrificabant super altare holocaustorum,
quod erat ante fores tabernaculi sub divo, sed adoletionem thymiamatis
et devotionem offerentium, vocat sacrificium. Deinde cum dicit in
secundo autem, ponit officium ministrorum quantum ad sancta sanctorum.
Circa quod sciendum est quod, sicut dicitur Lev. XVI, 2 ss.,
summus sacerdos in die expiationis (quae fiebat decima die septimi
mensis, scilicet Septembris, qui septimus est a Martio nostro, qui
apud Hebraeos concurrit pro parte cum Aprili, in quo incipiunt anni,
Ex. XII, 2: mensis iste principium vobis mensium, primus erit
in mensibus anni: ipsi enim incipiunt mensem in lunatione, quae semper
incipit in Martio, nisi impediat embolismus) offerebat pro se et tota
domo sua vitulum, et hircum pro peccato populi, et, istis immolatis,
accipiebat de sanguine ipsorum, et implebat thuribulum prunis altaris
holocaustorum, quod erat in atrio ante fores tabernaculi, et cum
omnibus his intrabat in sancta sanctorum, et cum sanguine expiabat
tabernaculum, aspergendo sanguinem contra velum, et post
egrediebatur. Et cum eodem sanguine liniebat cornua altaris
thymiamatis: hoc autem semel in anno faciebat. Unde dicit in secundo
autem, scilicet tabernaculo, quod dicitur sancta sanctorum, semel in
anno intrabat solus pontifex. Glossa dicit quod pluries poterat sine
sanguine, sed non cum sanguine, nisi semel. De hoc autem non habetur
nisi tantum quando movenda sunt castra, quia tunc intrabant Aaron et
filii eius, et involvebant, et dispensabant onera Levitarum, sicut
patet Num. IV, v. 5 ss.: semel tamen in anno intrabat summus
sacerdos solus cum sanguine, quando offerebat pro sua et populi
ignorantia, id est pro peccatis nostris. Prov. XIV, 22:
errant qui operantur malum. Omnis enim malus ignorat, ut habetur
III Ethic. De hoc habetur Lev. c. XVI, ubi traditur ritus
iste. Mystice vero per primum tabernaculum designatur praesens
Ecclesia, in qua fideles debent seipsos sacrificare. Rom. XII,
1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo
placentem. Ps. l, 18: sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Item debent sacrificare sua in eleemosynis. Infra XIII, 16:
talibus enim hostiis promeretur Deus. Sed in sancta sanctorum, id
est, in patriam caelestem intrat solus pontifex, scilicet Christus,
in anima et corpore. Tamen secundum litteram intentio apostoli est,
quod per sancta intelligatur vetus lex; per sancta sanctorum status
novi testamenti et caelum, quia per novam legem intratur in caelum.
Et ideo subdit hoc significante spiritu sancto, ubi exponit quid
significatur per hoc, et primo quantum ad vetus testamentum; secundo
quantum ad novum, ibi Christus assistens. Item in prima parte primo
ponit officium ministrorum quantum ad primum; secundo subdit positionis
rationem iuxta quam munera. Sciendum autem quod in primo intrabant
sacerdotes quotidie, sed in secundo quod erat ultra velum, non nisi
pontifex solus semel in anno. Unde quantum ad ministros illos erant
ibi duo: unum quod in primo quotidie intrabant, aliud quod ante
secundum erat eis velum. Unde interpositio veli significat quod
caelestia erant eis velata. Item quod non intrabant, significat quod
vetus testamentum non est via intrandi caelum ante adventum Christi.
Dicit ergo: dico quod hoc sic perfectum est, hoc significante spiritu
sancto. II Pet. c. I, 21: non humana voluntate allata est
aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti
Dei homines. Et hoc est contra haereticos, qui dicunt vetus
testamentum non esse a spiritu sancto, sed a Deo malo. Quid
significante? Nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore
tabernaculo, id est, veteri testamento significato per primum
tabernaculum, habente statum. Durante enim veteri testamento, via
sanctorum, scilicet Christus, qui dicit, Io. XIV, 6: ego sum
via, nondum venerat; ipse enim est ostium per quod patet introitus in
sancta sanctorum. Io. X, 7: ego sum ostium. Sed non erat
propalatus, quia adhuc latebat sub figuris litterae obumbratus. Infra
X, 1: umbram habens lex futurorum, et cetera. Quae parabola est
instantis, id est, praesentis, temporis; vel instantis, id est,
ducens nos ad ea, quae contingunt in praesenti tempore. Deinde cum
dicit iuxta quam, ponit rationem quare durante statu veteris legis non
patebat introitus in sancta sanctorum. In illa enim sancta nullus
intrat nisi perfectus. Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non
transibit per eam pollutus. Et ideo ibi non erat mundatio et
perfectio, nec erat introitus in illam. Sed vetus testamentum non
poterat perfectum facere servientem, quia nondum erat oblatum
sacrificium satisfaciens pro peccato totius humani generis. Et ideo
dicit iuxta quam, scilicet vel parabolam vel figuram, offeruntur
munera et hostiae. Quod refertur ad illud quod dicit, sacrificiorum
officia consummantes, quia oblationes et munera, quae sunt de
omnibus; hostiae autem, quae tantum sunt de animalibus, non
offerebantur in sancta sanctorum, sed in sancta vel ad fores
tabernaculi. Ista autem non poterant mundare, quia non possunt facere
perfectum servientem, servitute latriae, quae pertinet ad cultum
divinum. Perfectum, dico, iuxta conscientiam. Est enim duplex
mundatio. Una a macula, et reatu peccati. Et quantum ad
conscientiam, hoc non potest lex. Infra X, 4: impossibile est
sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Is. I, 13: ne
offeratis ultra sacrificium frustra. Mich. VI, 7: numquid
placari potest Deus in millibus arietum aut in millibus hircorum
pinguium? Alia mundatio erat quantum ad culturam, ut scilicet liceret
eis ministrare in illis sacrificiis: et sic mundabat. Sed numquid in
veteri lege fuerunt multi perfecti? Et videtur quod sic. Dictum est
enim Abrahae Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto
perfectus. Moyses etiam et multi alii valde sancti et perfecti
fuerunt. Respondeo. Dicendum est, quod licet tunc multi perfecti et
sancti fuerint, hoc tamen non fuit ex operibus legis. Supra VII,
19: nihil ad perfectum adduxit lex. Sed hoc fuit per fidem
Christi. Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est
illi ad iustitiam. Hoc ergo non erat virtute caeremoniarum aut
legalium. Unde frequenter ibi dicitur orabit pro eo sacerdos et
dimittetur illi, Lev. V, 10, et in multis aliis locis. Quod
ergo mundaret, hoc erat ex fide. Sed in novo testamento dicitur
Marc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
Sine sacramentis enim novae legis non est salus. Io. III, 5:
nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et cetera. Sed
quare non mundabant conscientiam? Quia consistebant in cibis et
potibus, peccatum vero est in conscientia. Illud autem, quod est
pure corporale non mundat animam, quia non agit in animam. In
sacrificiis autem illis erant cibi et potus, etc., quae pertinent ad
corpus, et ideo non poterant mundare conscientiam. Dicit ergo in
cibis et potibus, id est, in discretione ciborum et potuum
interdictorum in veteri lege, quia abstinere ab his non mundat
conscientiam. Vel ut hoc referatur ad usum sacrificiorum, quia
comedebantur a sacerdotibus illa, quae offerebantur pro peccatis, et
ab aliis, quae pro aliis. Ista enim non mundabant conscientiam.
Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias
tuas? Et variis Baptismatibus, id est, lotionibus, quia sicut
dicitur Mc. VII, 3 s.: Iudaei servabant Baptismata calicum et
urceorum, et a foro redeuntes non comedunt nisi baptizentur. Contra
quos dicit dominus Matth. XXIII, 25: vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod de foris est calicis et
paropsidis, intus autem estis pleni rapina et immunditia. Verumtamen
apostolus non loquitur hic de superstitionibus Pharisaeorum, et ideo
oportet currere ad alias lotiones praeceptas in lege, sicut est de aqua
in qua lavabantur sacerdotes, et de aqua purificationis in mundatione
leprosi vel polluti. Unde frequenter dicitur lavabunt vestimenta sua,
et cetera. Et haec dicuntur hic Baptismata. Et iustitiis carnis:
ad hoc addit universaliter de omnibus. Vocat ista caeremonialia
iustitias carnis, id est, carnales, quia pertinebant tantum ad
corporalem munditiam, nec erat in eis aliqua virtus spiritualis. Et
ne aliquis dicat: quare ergo instituta sunt, si non poterant
perficere? Quia iam videretur quod Deus ea inutiliter instituerit.
Hoc removet cum dicit usque ad tempus correctionis impositis, quasi
dicat: hoc verum est quod fuissent inutiliter instituta si semper
deberent durare. Sed sicut puero primo oportet dare paedagogum,
quando autem iam pervenit ad aetatem perfectam, tunc datur ei modus se
habendi secundum iudicium rectoris reipublicae: ita in veteri lege ea,
quae spectant ad imperfectionem instituta fuerunt, sed quando venit
tempus perfectum, tunc debuerunt institui illa quae ducunt ad
perfectionem. Et ideo dicit usque ad tempus correctionis, id est, in
quo corrigeretur, non quidem sicut mala, sed sicut imperfecta. Lex
enim bona est, Rom. VII, 12. Ps. LXXXIX, 10:
supervenit mansuetudo, et corripiemur.
|
|