|
Supra posuit apostolus significationem eorum, quae pertinent ad vetus
testamentum et primum tabernaculum, hic ponit conditiones eorum, quae
pertinent ad secundum tabernaculum, quod repraesentabat novum
testamentum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit illam
significationem; secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi si enim
sanguis hircorum. Sciendum est autem quod si considerentur
supradicta, quinque dicta sunt de secundo tabernaculo, scilicet quis
intrabat, quia solus pontifex; secundo, dignitas et conditio loci quo
intrabat, quia dicebatur sancta sanctorum; tertio, quomodo intrabat,
quia cum sanguine; quarto, quando intrabat, quia semel in anno;
quinto, quare intrabat, quia pro expiatione peccatorum. Hic autem
apostolus illa quinque explicat. Et primo quis sit ille qui intrat,
quia Christus. Pontifex enim est princeps sacerdotum. Talis autem
est Christus. I Pet. V, 4: cum apparuerit princeps pastorum,
et cetera. Supra IV, 14: habentes ergo pontificem magnum qui
penetravit caelos Iesum, et cetera. Sed quilibet pontifex
dispensator est alicuius testamenti. In quolibet autem testamento duo
consideranda sunt, scilicet finis repromissus in illo testamento, et
ea quae traduntur in illo. Bona autem repromissa in veteri testamento
erant bona temporalia. Is. c. I, 19: si volueritis et
audieritis me, bona terrae comedetis. Ille ergo pontifex erat bonorum
temporalium. Sed Christus est pontifex bonorum caelestium. Matth.
V, 12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in
caelis. Est ergo pontifex futurorum bonorum, quia per pontificatum
eius introducimur in bona futura. Ps. LXIV, 5: replebimur in
bonis domus tuae. Item in veteri dispensabantur figuralia; sed
Christus dispensat spiritualia, quae per illa figurabantur. Lc.
XI, 13: pater vester de caelis dabit spiritum bonum petentibus
se. Sic ergo per bona futura possunt intelligi vel bona caelestia, et
hoc respectu novi testamenti; vel bona spiritualia respectu veteris,
quod eorum figura erat. Iste pontifex non est negligens, sed
assistens. Pontifex enim mediator est inter Deum et populum:
Christus vero mediator est: I Tim. II, 5: mediator Dei et
hominum homo Christus Iesus. Deut. V, 5: ego medius et
sequester fui inter dominum et vos. Et ideo ipse assistit patri ad
interpellandum pro nobis, supra VII, 25; Rom. VIII,
34: Christus Iesus qui etiam interpellat pro nobis. Item
assistens nobis ad auxiliandum. Ps. XV, 8: a dextris est mihi ne
commovear. Act. VII, 55: ecce video caelos apertos et Iesum
stantem a dextris Dei. Sic ergo patet quis intrabat. Secundo
ostendit dignitatem interioris tabernaculi, quia dicit per amplius, et
conditionem, quia et perfectius, utpote quia est immobile. Is.
XXXIII, 20: oculi tui videbunt tabernaculum quod nequaquam
ultra transferri poterit. Hoc autem est tabernaculum caelestis
gloriae. Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo
tuo? Dicitur autem tabernaculum, quia est locus peregrinorum. Non
enim debetur nobis ex conditione naturae; sed tantum per gratiam.
Is. XXXII, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine
pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Est ergo
peramplius propter multitudinem bonorum immensam, quod designatur in
auctoritate praedicta: sedebit, et cetera. Bar. c. III, 24:
o Israel, quam magna est domus Dei. Illud autem quod dicitur per
amplius, dupliciter legitur: uno modo, quod sit una dictio, quasi
valde peramplius, et sic construitur littera: Christus assistens
pontifex futurorum bonorum intravit in sancta sanctorum, dico quae sunt
tabernaculum peramplius. Alio modo, quod ly per sit praepositio,
quod magis exprimitur in Graeco, et tunc construitur sic: Christus
introivit in sancta per tabernaculum amplius, id est, magis amplum et
perfectum. Item perfectius, quia ibi cessabit omnis imperfectio. I
Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur
quod ex parte est. Item est alterius conditionis, quia istud factum
fuit manu hominis, hoc autem non; sed manu Dei. Ex. XV, 17:
sanctuarium tuum, domine, quod fundaverunt manus tuae, et cetera.
II Cor. V, 1: scimus enim, quia si terrestris domus nostra
huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo
domum non manufactam sed aeternam in caelis. Infra XI, 10:
expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex est et
conditor Deus. Et ideo dicit non manufactum, id est, non huius
creationis, quia non est manufactum, sicut vetus; nec est huius
creationis, id est, in bonis sensibilibus creatis, sed est in bonis
spiritualibus. Vel per tabernaculum potest Christi corpus intelligi,
in quo contra Diabolum pugnavit. Ps. XVIII, 5: in sole
posuit tabernaculum suum. Quod est peramplius, quia in ipso habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter, Col. II, 9. Item
perfectius est, quia vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a
patre plenum gratiae et veritatis, Io. I, 14. Item non
manufactum, quia non ex virili semine. Dan. II, 45: abscissus
est lapis de monte sine manibus. Tertio ostendit quomodo intrabat,
quia non sine sanguine, sed ille cum sanguine vitulorum et hircorum,
sicut dicitur Lev. XVI, Christus vero non sic, scilicet sanguine
alieno. Ideo dicit neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed
per proprium sanguinem, quem pro salute nostra immolavit in cruce.
Matth. c. XXVI, 28: hic est sanguis meus novi testamenti qui
pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dicit
autem pluraliter vitulorum et hircorum, non quod simul essent plures,
sed quia per diversos annos pluries intrabat. Christus autem
significatur per hircum propter similitudinem carnis peccati, Rom.
VIII, 3. Item per vitulum propter fortitudinem, et quia utitur
duobus testamentis tamquam duobus cornibus. Hab. III, 4: cornua
in manibus eius. Quarto quando intrabat, quia semel in anno:
Christus autem per totum tempus, quod est quasi annus. Introivit
semel in sancta, et semel etiam fudit sanguinem suum. I Pet.
III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.
Rom. VI, 10: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel.
Item semel intravit, nam ex quo intravit caelestia, semper est ibi.
Et ideo dicit quod intravit semel in sancta. Quinto ostendit quare
intravit, quia ad offerendum pro populi ignorantia, non pro sua, quia
non habebat. Sanguis enim Christi magis quam ille valet ad hoc, quia
per ipsum inventa est aeterna redemptio, quasi dicat: per istum
sanguinem redempti sumus, et hoc in perpetuum, quia virtus eius est
infinita. Infra X, 14: una oblatione consummavit in sempiternum
sanctificatos. Ps. CX, 8: redemptionem misit dominus populo
suo. Hoc autem quod dicit inventa, ad duo potest referri, scilicet
et ad desiderium Dei, quod habebat de salute nostra. Iob
XXXIII, v. 24: inveni in quo ei propitier. Ez.
XVIII, v. 32: nolo mortem peccatoris. Item ad desiderium
patrum, quo desiderabant redimi. Nullus autem invenit modum ita
congruum sicut Christus. Et ideo signanter dicit inventa. Deinde
cum dicit si enim sanguis, etc., probat unum quod supposuit,
scilicet istud ultimum: aeterna redemptione inventa; quasi dicat: ita
dixi, quod per proprium sanguinem fecit aeternam redemptionem, in quo
apparet eius maxima efficacia. Quod autem ita sit probo per locum a
minori, quia si sanguis brutorum animalium faciebat quod minus est,
sanguis Christi poterit facere quod maius est. Unde circa hoc facit
duo. Primo enim ponit antecedens; secundo consequens, ibi quanto
magis sanguis Christi? Circa primum sciendum est, quod in veteri
lege erat duplex mundatio. Una quae fiebat in die expiationis, de qua
habetur Lev. XVI, 29; et de ista iam dictum est, et ista
videbatur directe ordinari ad emundationem a peccato. Alia erat contra
irregularitatem legis, de qua dicitur Num. XIX, 2 ss., quod
praecepit dominus quod Eleazar acciperet vaccam rufam a Moyse sine
macula, aetatis integrae, quae non traxisset iugum, et eductam extra
castra immolaret in conspectu populi, et tingeret digitum in sanguine
eius, et aspergeret septies contra tabernaculum, et quod combureret
totam, scilicet carnem, pellem, et etiam fimum eius cum hyssopo,
ligno cedrino et cocco bis tincto, quo facto vir mundus colligebat
cineres, et in loco mundo effundebat extra castra. Et de ipsis
ponebantur in aqua, qua immundus, qui scilicet tetigisset cadaver
mortui, aspergebatur die tertio et septimo cum hyssopo, et ita
mundabatur, nec aliter poterat mundari. Ista est sententia apostoli.
Itaque quantum ad primum dicit si enim sanguis hircorum aut taurorum.
Quantum vero ad secundum dicit et cinis vitulae aspersus sanctificat
inquinatos, non gratiam conferendo, sed ad emundationem carnis, id
est, ab irregularitate, quia carnaliter impediebantur, quasi immundi
a cultu divino, non tamen auferebant peccata. Sed tantum, ut dicit
Augustinus, aliquando virtute illius aspersionis mundabantur a lepra
corporali. Et ideo dicit ad emundationem carnis. Deinde cum dicit
quanto magis, etc., ponit consequens; quasi dicat: si sanguis et
cinis hoc possunt, quid poterit sanguis Christi? Certe multo plus.
Et ponit apostolus tria, quae ostendunt efficaciam sanguinis
Christi. Primo quis est ille cuius est sanguis ille, qui scilicet
est Christus. Ex quo patet quod eius sanguis mundat. Matth. I,
21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Secundo
causam quare Christus sanguinem suum fudit, quia hoc fuit spiritus
sanctus, cuius motu et instinctu, scilicet charitate Dei, et
proximi, hoc fecit. Is. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius
violentus quem spiritus domini cogit. Spiritus autem mundat. Is.
IV, 4: si abluerit dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem
Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris.
Et ideo dicit per spiritum sanctum obtulit semetipsum. Eph. V,
2: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem
et hostiam Deo in odorem suavitatis. Tertio conditionem eius, quia
est immaculatus. Ex. XII, 5: erit agnus absque macula masculus
anniculus. Eccli. XXXIV, 4: ab immundo quis mundabitur? Sed
numquid sacerdos immundus potest mundare? Respondeo. Dicendum est
quod non, si ageret in propria virtute; sed agit virtute sanguinis
Christi, qui est sicut causa prima. Et ideo non egisset, nisi
fuisset immaculatus. Sciendum tamen quod sanguis illorum animalium
mundabat tantum ab exteriori macula, scilicet a contactu mortui; sed
sanguis Christi mundat interius conscientiam, quod fit per fidem
Act. XV, 9: fide purificans corda eorum inquantum scilicet facit
credere quod omnes qui Christo adhaerent, per sanguinem eius
mundantur. Ergo iste emundat conscientiam. Item ille emundabat a
tactu mortui, sed iste ab operibus mortuis, scilicet peccatis, quae
tollunt Deum ab anima, cuius vita est per unionem charitatis. Item
ille mundabat ut possent accedere ad figurale ministerium, sed sanguis
Christi ad spirituale obsequium Dei. Ps. c, 6: ambulans in via
immaculata hic mihi ministrabat. Et ideo dicit ad serviendum Deo.
Item Deus est vita. Io. XIV, 6: ego sum vita. Et Deut.
XXXII, 40: vivo ego in aeternum. Conveniens ergo est ut
serviens ei sit vivens. Ideo dicit vivent. Et secundum rectorem vel
iudicem populi, sic et ministri eius, ut dicitur Eccli. X, 2.
Qui ergo vult Deo digne servire debet esse vivens sicut et ipse.
Totam istam figuram diligenter exponit Glossa, et est Augustini, de
quaestionibus numerorum.
|
|