|
Supra exposuit apostolus illa, quae agebantur in veteri testamento,
et aperuit illorum mysticam expositionem, hic ex his arguit ad
propositum, scilicet quod novum testamentum praefertur veteri; quia
potest quod non poterat vetus. Et circa hoc facit duo. Primo enim
proponit conclusionem intentam; secundo probat quoddam quod
supposuerat, ibi ubi enim testamentum. Iterum prima in duas. Primo
enim concludit ex dictis, quod Christus est mediator; secundo hoc
ostendit, non potuisse vetus testamentum, ibi quae erant sub priori.
Dicit ergo: et ideo, quia scilicet Christus intravit in sancta,
aeterna redemptione inventa, id est, perducens ad aeterna, quod vetus
non poterat facere, unde oportet quod istud testamentum sit aliud ab
illo, sicut novum a veteri. Ier. XXXI, 31: feriam domui
Israel et domui Iuda, et cetera. Apoc. XXI, v. 5: ecce nova
facio omnia. Ideo huius novi testamenti mediator est Christus inter
Deum et hominem. I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum, homo
Christus Iesus. In omni autem testamento est aliquid quod
promittitur, et aliquid per quod testamentum confirmatur. In novo
autem testamento promittuntur caelestia et spiritualia. Item ista
promissio per mortem Christi confirmata est. Et ideo Christus
mediator est novi testamenti, ut repromissionem aeternae beatitudinis
ac haereditatis aeternae, recipiant qui vocati sunt. Et dicit
vocati, quia hoc munus non est ex operibus, sed ex vocatione Dei.
Rom. VIII, 30: quos autem praedestinavit, hos et vocavit. I
Thess. II, 12: contestati sumus ut ambularetis digne Deo, qui
vocavit vos in suum regnum et gloriam. Unde dicit aeternae
haereditatis, id est, aeternae gloriae, quae est haereditas nostra.
I Pet. I, 3 s.: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem
Iesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et
incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in caelis. Ps.
CXXVI, 4: ecce haereditas domini. Item: dominus pars
haereditatis meae. Istam autem haereditatem habemus per mortem
Christi. Unde dicit ut morte intercedente. I Pet. III, 9:
in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Huius
mortis effectus est redemptio a praevaricatione peccati. I Petr.
I, 18 s.: non corruptibilibus auro et argento redempti estis de
vestra vana conversatione, sed pretioso sanguine agni immaculati. Sed
numquid in veteri testamento poterat fieri ista redemptio a peccatis?
Et respondet, quod non, quia illae praevaricationes erant sub priori
testamento; quasi dicat: quia virtute sacramentorum prioris testamenti
removeri non poterant. Rom. III, 9: causati sumus Iudaeos et
Graecos omnes sub peccato esse. Sed contra, quia David et multi
alii sancti habuerunt remissionem peccatorum. Respondeo. Dicendum
est, quod quantum ad istum effectum, qui est introitus caeli, non,
quia per mortem Christi aperta est ianua vitae. Nullus enim ante
mortem Christi intravit. Zach. IX, 11: tu vero in sanguine
testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
Sed quantum ad maculam, sic ipsi consecuti sunt; sed non virtute
sacramentorum veteris legis, sed in fide Christi. Sic ergo novum
testamentum est excellentius quam vetus, quia confirmatum est morte
Christi, per quam remittuntur peccata, et quia exhibet promissionem.
Deinde cum dicit ubi enim testamentum, probat illud quod supposuit,
scilicet quod novum testamentum sit confirmatum per mortem Christi.
Et primo probat hoc per auctoritatem legis humanae; secundo per
auctoritatem legis divinae, ibi unde nec primum. Dicit ergo: dictum
est, quod novum testamentum confirmatur per mortem Christi
intercedentem, quia ad hoc quod testamentum valeat, oportet quod mors
testatoris interveniat; et ideo novum testamentum non haberet robur,
nisi intervenisset mors Christi. Unde dicitur Io. XI, 50:
expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo. Mors autem
testatoris ad duo necessaria est. Primo ut testamentum habeat
firmitatem, quia cum sit expressivum ultimae voluntatis, potest semper
mutari ante mortem. Unde dicit, quod testamentum confirmatum est in
mortuis, id est, per mortem. Et isto modo confirmatum est novum
testamentum per mortem Christi. Matth. XXVI, 28: hic est
sanguis meus novi testamenti, scilicet confirmator et dedicator.
Secundo necessaria est mors testatoris ad hoc ut testamentum valeat et
habeat efficaciam. Unde dicit alioquin nondum valet, quia nullus
potest petere aliquid, nec etiam haeredes haereditatem ex vi
testamenti, nisi post mortem testatoris. Ideo Christus voluit mortem
suam pro nobis interponere. Deinde cum dicit unde nec primum. Hoc
idem probat per auctoritatem legis divinae, scilicet per illud quod
habetur in veteri testamento. Et circa hoc duo facit. Primo enim
ostendit convenientiam inter utrumque testamentum; secundo ostendit
differentiam, ibi necesse est ergo. Circa primum duo facit, quia
primo proponit; secundo manifestat, ibi lecto enim. Dicit ergo: ita
dictum est, quod ad hoc quod testamentum valeat, necesse est, quod
mors testatoris interveniat. Nec hoc debet videri mirum, quia nec
primum testamentum dedicatum, id est, confirmatum, est sine
sanguine. Ille autem sanguis figurabat sanguinem Christi. Omnia
enim in figura contingebant illis, I Cor. X, 11. Deinde cum
dicit lecto enim, probat propositum, scilicet quod illud testamentum
non est confirmatum sine sanguine. Et probat hoc quantum ad tria, in
quibus fuit usus sanguinis. Primo quantum ad legis editionem; secundo
quantum ad tabernaculi consecrationem, ibi etiam tabernaculum; tertio
quantum ad vasorum expiationem, ibi et omnia pene in sanguine. Circa
primum sciendum est, quod apostolus tangit hic historiam, quae habetur
Ex. XXIV, 7, ubi dicitur, quod postquam Moyses legerat coram
populo mandata domini, ipsisque respondentibus: omnia quae locutus est
dominus faciemus, et erimus obedientes, accepit Moyses sanguinem quem
praeceperat servare de duodecim vitulis, et aspersit librum legis et
populum quasi in confirmationem testamenti. Et ideo dicit lecto enim
omni mandato, etc., quia necessarium fuit ut legeretur. Illa enim
lectio fuit legis promulgatio. Oportebat enim legem promulgari.
Accipiens, et cetera. Hic est duplex obiectio litteralis. Una,
quia Ex. XXIV nulla fit mentio de hirco, sed de duodecim
vitulis. Secunda, quia ibi etiam non fit mentio de aqua et cocco et
hyssopo. Responsio ad ista duo est duplex. Una, scilicet quia
apostolus nutritus erat in lege; unde sciebat, quod ille usus erat in
emundationibus secundum legem, quod aspersio fiebat de sanguine
hircorum et vitulorum et aqua admixta cum hyssopo et lana coccinea,
tamquam aspersorio, et ideo licet non agatur de his in Exodo, tamen
apostolus hoc accepit ex consuetudine ritus legalis. Vel potest dici,
quod ista fuit prima consecratio. Et ideo quasi virtute continebantur
in ipsa aliae sanctificationes futurae, inter quas potissime fuit illa
quae fiebat in die expiationis, de qua Lev. XVI, et alia de
vitula rufa, Num. XVI. In prima autem erat sanguis vituli et
hirci; in secunda vero aqua et lana coccinea et hyssopus. Quia ergo
illa in prima continebat istas duas, ideo apostolus totum retulit ad
istam. Dicit ergo accipiens sanguinem, etc., librum et omnem
populum aspersit, dicens: hic est sanguis testamenti, quod mandavit
ad vos Deus, scilicet confirmator testamenti. Eccli. XXIV,
33: legem mandavit nobis Moyses in praeceptis iustitiarum. Iste
enim sanguis fuit figura sanguinis Christi, per quem novum testamentum
confirmatum est. Et ideo Christus verbis istis usus est. Matth.
XXVI, 28: hic est sanguis novi testamenti, scilicet
confirmativus. Figurabatur autem per sanguinem hirci propter
similitudinem carnis peccati, et vituli propter fortitudinem.
Miscetur autem cum aqua, quia Baptismus a sanguine Christi
efficaciam habet; aspergitur autem cum hyssopo, qui mundat pectus,
per quod significatur fides. Act. c. XV, 9: fide purificans
corda eorum. Et lana coccinea, quae est rubei coloris, per quam
significatur charitas. Cant. V, 10: dilectus meus candidus et
rubicundus. Quia per fidem et dilectionem passionis Christi mundatur
populus. Aspergitur et liber legis, quia passio Christi adimplevit
legem. Io. XIX, 30: consummatum est. Matth. V, 17: non
veni solvere legem, sed adimplere. Deinde cum dicit etiam
tabernaculum, ponit consecrationem tabernaculi, quia tabernaculum et
omnia vasa ministerii similiter aspersit sanguine. Sed contra, quia
nondum factum erat tabernaculum, sed XXV cap. mandatur de
consecratione tabernaculi. Respondeo. Dicendum est, quod licet non
sit idem sanguis quo aspersus est populus et tabernaculum, tamen etiam
tabernaculum mundatum est sanguine. Unde potest sic construi: usus
est sanguine, etiam quando sanctificavit tabernaculum. Sed contra,
quia Num. et Lev. VIII dicitur, quod unxit tabernaculum oleo.
Dicitur, quod unxit tabernaculum oleo. Respondeo. Dicendum est,
quod non loquitur de illa sanctificatione, qua primo consecratum est
tabernaculum et vasa eius, sed de illa, quae fiebat in die
expiationis. Vel melius dicendum est, quod etiam in prima usus est
sanguine, quia ibi dicitur quod unxit illud oleo, et postea quod
aspersit. Oleum autem non est aspersivum, unde intelligitur quod
primo unxit illud, et postea aspersit sanguine. Et ista duo sunt
necessaria ad sanctificationem, scilicet virtus sanguinis Christi, et
oleum misericordiae, quibus sanctificatur tabernaculum, id est
Ecclesia, et vasa, id est ministri. Deinde cum dicit et omnia pene
in sanguine secundum legem mundantur, exequitur de caeteris
mundationibus legalibus. Erat autem duplex mundatio: una a corporali
macula, sicut lepra; alia a spirituali, scilicet peccato. Prima
poterat pertinere ad res inanimatas, sicut patet de lepra domorum. Et
mundatio ab ista immunditia fiebat cum sanguine animalis immolati, vel
aqua expiationis, quae erat confecta cum sanguine vitulae rufae. Et
ideo dicit pene omnia, et non omnia simpliciter. Vel pene omnia, ita
quod ly pene sit determinativum de ly mundantur, id est, pene
mundantur, quia non perfecte mundabantur: hoc tantum fit per
sacramentum novae legis. Vel potest determinare ly omnia. Non enim
omnia mundabantur sanguine, quia, ut dicitur Num. XXXI, v.
23, quicquid potest ignem sustinere purgatur per ignem: quae vero
non poterant, purgantur aqua expiationis. Sed ad mundationem a macula
peccati, necessaria est sanguinis effusio, quia requirebatur ad
sacrificium. Et ideo dicit, quod sine sanguinis effusione non fit
peccatorum remissio. Per quod figurabatur quod remissio peccati erat
fienda per sanguinem Christi. Unde in veteri lege non virtute
sacramenti, sed virtute fidei Christi fiebat remissio peccatorum.
Unde frequenter ibi dicitur rogabit pro eo sacerdos, et remittetur.
|
|