|
Supra ostendit apostolus, quid sit commune novo et veteri testamento,
inquantum vetus et novum conveniunt, hic ostendit differentiam
utriusque. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod in
novo est melior mundatio; secundo quod perfectior, ibi neque ut
saepe. Iterum prima in duas. Primo enim ostendit, quod quantum ad
illud quod mundatur, et quantum ad id quo mundatio efficitur, sit
melior mundatio in novo; secundo manifestat quod dixit, ibi non enim
in manufacta. Dicit ergo necesse est ergo exemplaria caelestium,
scilicet ipsum tabernaculum, quod, quoad nos, est exemplar, licet
simpliciter sit exemplatum et figura illius, et ideo minoris
dignitatis, quia figuratum nobilius est quam figura, sicut corpus quam
umbra. His, scilicet sacrificiis, mundari, ipsa autem caelestia,
scilicet novum testamentum, melioribus hostiis quam istis; melioribus
quidem, quia alia mundabantur sanguine animalium, sed in novo
testamento fit mundatio sanguine Christi. Semper autem meliora
melioribus mundantur. Ista autem erant caelestia, id est, figura
caelestium. Si ergo illa mundabantur sanguine, oportet ista caelestia
mundari meliori sanguine. Sed contra. In caelo nulla est
immunditia. Respondeo. Dicendum est, quod caelestia intelliguntur
secundum Glossam ea quae pertinent ad statum praesentis Ecclesiae,
quae dicuntur caelestia. Item homines fideles gerunt imaginem
caelestium, inquantum mente conversantur in caelis. Vel aliter et
melius, quod per caelestia intelligatur caelestis patria. Et loquitur
hic apostolus eo modo quo in veteri testamento dicebatur emundari
tabernaculum, non quod haberet in se aliquam immunditiam, sed quia
mundabantur quaedam irregularitates, quibus impediebantur accedere ad
sanctuarium. Et dicuntur mundari caelestia, inquantum per sacramentum
novae legis purgantur peccata, quae impediunt ab ingressu caelestium.
Item dicit hostiis, in plurali. Contra: quia tantum est una hostia
Christi. Infra X, 14: una enim oblatione consummavit in aeternum
sanctificatos. Respondeo. Licet una sit in se, tamen pluribus
hostiis veteris legis figurabatur. Ex loco habetur, quod hostiae
veteris legis erant bonae. Melius enim non dicitur, nisi respectu
boni. Deinde cum dicit non enim in manufactis, etc., ostendit,
quod caelestia mundantur melioribus hostiis. Pontifex enim expiabat
sanctuarium, quod erat manufactum, sed Christus intravit non in
manufacta sancta, quae erant quo ad nos exemplaria verorum, sed in
ipsum caelum, quod non in se, sed quo ad nos expiavit, ut dictum
est, sed non expiavit carnalibus hostiis, quia Christus non venit ad
offerendum talia. Ps. XXXIX, v. 6: holocaustum et pro
peccato non postulasti. Item: holocaustis non delectaberis. Item
supra VII, 14: manifestum, quod de tribu Iuda ortus est
dominus, de qua nullus praesto fuit altario, sed introivit in ipsum
caelum. Mc. ult.: dominus quidem Iesus assumptus est in caelum.
Act. I, 11: hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum. Sed
quare? Ut appareat pro nobis vultui Dei. Et loquitur apostolus
alludendo ritui veteris legis, secundum quam pontifex qui intrabat
sancta sanctorum, stabat coram propitiatorio ut oraret pro populo: ita
et Christus intravit caelum, secundum quod homo, ut astaret Deo pro
salute nostra. Sed ista differenter, quia sacerdos, impediente fumo
qui ascendebat de thuribulo, non videbat sancta sanctorum, nec videbat
aliquem vultum; sed Christus apparet vultui Dei, non quod sit ibi
facies corporalis, nec aliqua nebula, sed cognitio manifesta. Sed
numquid Christus existens in terra, non poterat apparere vultui Dei,
cum Deus omnia videat? Respondeo. Dicendum quod, sicut Augustinus
loquens Deo dicit: mecum eras, et tecum non eram, quia scilicet
Deus est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam, mali
autem non sunt cum Deo per gratiam: ita dicitur Christus introisse ut
appareat vultui Dei, quia, licet semper videret eum clara visione,
ut perfecte beatus, tamen status viatoris inquantum huiusmodi non habet
hoc, sed tantum status caelestis. Et ideo quando ascendit perfecte
beatus in corpore et anima intravit, ut appareat vultui Dei, id est,
intravit locum ubi Deus manifeste videtur. Et hoc pro nobis. Ad hoc
enim ascendit ut pararet nobis viam. Io. XIV, 2 s.: vado
parare vobis locum. Iterum autem veniam et assumam vos ad meipsum.
Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante vos. Corpus enim
debet sequi caput suum. Matth. XXIV, 28: ubicumque fuerit
corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Deinde cum dicit neque ut
saepe, ostendit quod mundatio novi testamenti est perfectior quam
veteris. Hoc autem ostendit per duo. Primo per hoc quod illa
reiterabatur quolibet anno, haec autem tantum semel. Item quantum ad
effectum, quia illa non poterat auferre peccata, quod ista potest.
Circa hoc ergo duo facit. Primo enim ostendit primum; secundo
secundum, ibi umbram habens. Sciendum est autem quod apostolus supra
dixerat tria de Christo. Primo scilicet quod est pontifex; secundo
quae sit dignitas loci quem intravit; tertio quomodo introivit,
scilicet cum sanguine; ista autem tria iam declaravit: hic declarat
quando intravit, quia sicut pontifex legalis semel in anno, Christus
semel tantum. Et hoc erat quartum. Unde circa hoc tria facit.
Primo enim ostendit quid fiebat in veteri testamento; secundo quod
esset inconveniens istud fieri in novo testamento, ibi alioquin;
tertio ostendit quid fiat in novo testamento, ibi nunc autem semel.
In veteri enim testamento pontifex, licet non intraret nisi tantum
semel in anno, tamen quolibet anno ex praecepto legis oportebat ipsum
intrare cum sanguine alieno, sicut dicitur Lev. XVI, 14.
Christus autem intravit non in manu facta, et cetera. Nec ut saepe
offerat seipsum, quemadmodum pontifex intrabat in sancta per singulos
annos cum sanguine alieno. Deinde cum dicit alioquin oportebat,
etc., probat quod esset inconveniens istud fieri in novo testamento,
quia sequeretur maximum inconveniens, quia cum Christus intraret per
proprium sanguinem, sequeretur quod oportuisset eum frequenter pati ab
origine mundi. Non sic autem est de veteri hostia, quia illa
offerebatur pro peccatis filiorum Israel. Ille autem populus incepit
spiritualiter quando data fuit lex, et ideo non oportet eam offerri ab
origine mundi. Christus autem seipsum obtulit pro peccatis totius
mundi, quia ipse propitiatio nostra factus est pro peccatis nostris et
totius mundi, I Io. II, 2. Et sic, si saepe offerretur,
oportuisset ipsum nasci, et pati ab origine mundi, quod fuisset
maximum inconveniens. Sed contra Apoc. XIII, 8: agnus, qui
occisus est ab origine mundi. Respondeo. Verum est occisus, id
est, praefiguratus ab origine mundi occidi, sicut in occisione Abel.
Deinde cum dicit nunc autem, ostendit quid fiat in novo, et circa hoc
facit duo. Primo quare non iteratur hostia in novo testamento, dat
duas causas; secundo explicat eas, ibi et quemadmodum, et cetera.
Dicit ergo nunc ergo Christus semel apparuit in consummatione
saeculorum. I Cor. X, 11: nos sumus in quos fines saeculorum
devenerunt. Et hoc dicit propter numerum annorum, quia iam sunt plus
quam mille anni ex quo hoc dixit. Aetates enim mundi accipiuntur
secundum aetates hominis, quae principaliter distinguuntur secundum
statum proficiendi, non secundum numerum annorum. Ita prima aetas
fuit ante diluvium, in qua nec lex scripta, nec punitio, sicut
infantia. Alia a Noe usque ad Abraham, et sic de aliis, ita quod
ultima aetas est status praesens, post quem non est alius status
salutis, sicut nec post senium. Sicut autem in aliis aetatibus
hominis est numerus annorum determinatus, non autem in senio, quia
senium incipit a sexagesimo anno, et aliqui vivunt per centum et
viginti annos, ita non est determinatum, quantum iste status mundi
debeat durare, tamen est consummatio saeculorum, quia non restat alius
ad salutem. In isto autem Christus semel apparuit, cuius ponit duas
rationes, quia scilicet semel tantum offerebatur. Prima est, quia in
veteri testamento non auferebantur peccata, quod fit per hostiam
Christi. Alia est, quia sacerdos legalis non offerebat proprium
sanguinem, sicut Christus. Unde dicit, quod apparuit ad
destitutionem peccati per hostiam, scilicet sui ipsius, et ideo illa
reiteratur, non autem ista. I Pet. III, 18: Christus semel
pro peccatis nostris mortuus est. Deinde cum dicit et quemadmodum,
explicat istas rationes. Et primo secundam, secundo primam, ibi
umbram habens lex. Secundam explicat per similitudinem aliorum
hominum, unde circa hoc facit duo. Primo enim ostendit, quid accidit
aliis hominibus; secundo ostendit, quid accidit in Christo, ibi sic
et Christus semel. In quolibet enim homine duo invenimus, scilicet
necessitatem moriendi; item quod resurgat, non ut emundetur, sed ut
iudicetur de factis eius. Primum tangit cum dicit et quemadmodum
statutum est hominibus semel mori. Sed contra. Videtur quod hoc non
sit statutum, sed magis homo peccando hoc fecerit, quia Sap. I,
13, dicitur, quod Deus mortem non fecit, nec laetatur in
perditione vivorum. Et paulo post: impii autem manibus et verbis
accersierunt sibi illam. Respondeo. Dicendum est, quod in morte
tria sunt consideranda, scilicet causa naturalis, et quantum ad hoc ex
conditione naturae statutum est hominem semel mori, inquantum
componitur ex contrariis. Secundo donum inditum: et quantum ad hoc in
conditionem datum est homini beneficium originalis iustitiae, per quam
anima continebat corpus, ut posset non mori. Tertio meritum mortis,
et sic homo peccando meruit illud beneficium amittere, et sic mortem
incurrit. Unde dicit, quod impii manibus, scilicet pomum vetitum
contrectando, accersierunt mortem. Homo ergo demerendo causa est
mortis, sed Deus, ut iudex. Stipendia enim peccati mors, Rom.
VI, 23. Semel; quod quidem verum est de communi consuetudine,
licet aliqui fuerint resuscitati, sicut Lazarus et filius viduae, qui
postea mortui sunt. Quantum autem ad secundum dicit post hoc autem
iudicium, quia postquam resurgent, non iterum morientur, sed statim
iudicium sequetur. Omnes enim manifestari oportet ante tribunal
Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, ut
dicitur II Cor. V, 10. Deinde cum dicit sic et Christus,
etc., ostendit quomodo haec conveniunt Christo. Et quantum ad
primum dicit, quod sic et Christus semel oblatus est. Et in hoc
convenit cum aliis. Sed differt in duobus: primo, quia cum Christus
non descenderit ab Adam per rationem seminalem, sed quantum ad
corpulentam substantiam, non contraxit peccatum originale, et ideo non
fuit debitor illius status. Gen. II, 17: in quacumque die
comederis ex eo, morte morieris. Sed propria voluntate mortem
assumpsit. Io. X, 18: nemo tollit a me animam meam, et cetera.
Ideo dicit, quod oblatus est. Is. LIII, 7: oblatus est quia
ipse voluit. Et I Pet. III, 18: Christus semel pro peccatis
nostris mortuus est. Secundo differt, quia mors nostra est effectus
peccati. Rom. VI, 23: stipendia peccati mors. Sed mors
Christi est destructiva peccati. Ideo dicit ad multorum exhaurienda
peccata, id est, removenda. Nec dicit omnium, quia mors Christi,
etsi sit sufficiens pro omnibus, non tamen habet efficaciam, nisi
quantum ad salvandos. Non enim omnes subiiciuntur ei per fidem et bona
opera. Quantum ad secundum dicit: secundo autem sine peccato
apparebit. De secundo adventu dicit duo. Primo ponit differentiam
eius ad primum, quia secundus erit sine peccato. In primo enim, etsi
peccatum non habuerit, tamen venit in similitudinem carnis peccati,
Rom. VIII, 3. Item in primo factus est hostia pro peccato.
II Cor. V, 21: eum qui peccatum non noverat, pro nobis
peccatum fecit. In secundo vero ista non erunt, ideo dicit, quod
apparebit sine peccato. Secundo ponit illud, quod est proprium
secundo adventui, quia non apparebit ut iudicetur, sed ut iudicet,
remunerans pro meritis. Unde dicit, quod apparebit. Et quidem licet
omnibus, etiam his qui eum pupugerunt secundum carnem, tamen secundum
divinitatem solum electis, expectantibus se per fidem, in salutem
eorum. Is. XXX, 18: beati omnes, qui expectant eum. Phil.
III, 20 s.: salvatorem expectamus dominum Iesum Christum, qui
reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis
suae.
|
|