|
Servus si est tibi fidelis, sit tibi quasi anima tua, et cetera.
Eccli. XXXIII, 31. Ostendit sapiens tria circa dominum et
servum, scilicet quid requiratur ex parte servi; item qualis debet
esse affectus domini ad servum; item qualis usus servi. Ex parte
servi requiritur fidelitas, in qua est bonum servi, quia et quod est
et omnia sua debet dare domino. Matth. XXIV, 45: fidelis
servus et prudens, et cetera. Et dicit si est fidelis, quia
fidelitas apud paucos est. Prov. c. XX, 6: virum fidelem quis
inveniet? Talis ergo servus debet haberi a domino, sicut amicus in
affectu. Unde dicit sit tibi sicut anima tua. Hoc enim est proprium
amicorum, ut eorum anima una sit in nolendo et volendo. Act. IV,
32: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. In quo
datur intelligi, quod est quidam consensus inter dominum et servum,
quia servus fidelis transit in amicum. Usus eius est, ut tractetur ut
frater; nam frater est, et quantum ad generationem naturae, quia
eodem auctore. Iob XXXI, 24: si contempsi subire iudicium cum
servo meo. Mal. II, 10: numquid non unus pater omnium nostrum?
Numquid non Deus unus? Et quantum ad generationem gratiae, quae est
eadem. Gal. III, 27 s.: quicumque enim in Christo baptizati
estis, Christum induistis; non est Iudaeus, neque Graecus, non
est servus, neque liber, non est masculus, neque foemina, omnes enim
vos unum estis in Christo Iesu. Matth. XXIII, 8: omnes vos
fratres estis. Haec autem verba conveniunt materiae huius epistolae.
Sicut enim supra ostendit qualiter spirituales praelati habeant se ad
subditos: sic hic qualiter temporales domini ad temporales servos, et
quomodo servus fidelis quoad dominum eius.
|
|