|
Epistolae occasio ex hoc est.
Apud enim Colossenses quidam Christianus magnus habuit quemdam
servum, qui furtim fugiens Romam, ab apostolo est baptizatus, pro
quo et scribit. Et primo ponitur salutatio; secundo epistolaris
narratio. In salutatione primo ponit personas salutantes; secundo
salutatas; tertio bona optata. Dicit ergo Paulus, quod est nomen
venerandum omnibus fidelibus, qui sunt docti ab eo. Vinctus. II
Tim. II, 9: laboro usque ad vincula. Nam tunc vinctus erat
Romae. Sed Iesu Christi, ubi ostenditur causa vinculorum.
Laudabile enim valde est vinctum esse propter Christum; in hoc enim
est beatificandus. Matth. V, 10: beati qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam, et cetera. I Pet. c. IV, 15:
nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut
alienorum appetitor; si autem ut Christianus, non erubescat,
glorificet autem Deum in isto nomine. Act. V, 41: ibant
apostoli, et cetera. Et Timotheus frater. Fratres sunt quantum ad
perfectam fidem. Phil. II, 20: neminem habeo tam unanimem, qui
sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Ipsi autem Timotheum
adiungit, ut facilius impetret, quia impossibile est preces multorum
non exaudiri. Deinde ponit personas salutatas. Et primo ponitur
persona principalis salutata; secundo adiuncta. Item primo ponit
maritum et uxorem, qui dominium domus habent, quibus obligatur
servus. Philemoni dilecto nostro adiutori, et Appiae sorori
charissimae. Dilecto dicit propter bona opera. Io. XIII,
34: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Adiutori, quia
subministrabat sanctis. Prov. XVIII, v. 19: frater qui
iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Secundo ponitur persona
adiuncta, cum dicit Archippo commilitoni nostro, qui ita erat potens
Colossis, quod omnes Christiani erant sub umbra eius. Et ideo
inducit totam Ecclesiam ibi, cuius erat episcopus, sic scribens,
Col. ult.: dicite Archippo: vide ministerium, quod accepisti, et
cetera. Et dicit Archippo commilitoni, quia omnes praelati sunt
sicut spirituales milites Ecclesiae. II Cor. c. X, 4: arma
militiae nostrae non sunt carnalia, et cetera. Et addit et
Ecclesiae, et cetera. Hos superinducit, ut moveant eum ad
exaudiendum. Bona optata exponuntur, ut consuetum est. Deinde cum
dicit gratias ago, ponitur epistolaris narratio. Et primo ponitur
gratiarum actio; secundo petitio, ibi propter quod; tertio
conclusio, ibi itaque, fratres. Item primo gratiarum actio ponitur;
secundo materia actionis gratiarum, ibi audiens; tertio causa propter
quam Deo gratias agit, ibi gaudium enim magnum. Dicit ergo gratias
ago Deo meo. Col. III, 15: et grati estote. Phil. IV,
6: cum gratiarum actione. Quasi dicat: ita ago gratias de
praeteritis, ut orem tamen pro futuris. Et ideo dicit semper memoriam
tui faciens, et cetera. Phil. I, 7: eo quod habeam vos in
corde, et in vinculis meis. Is. XLIX, 15: numquid potest
mulier oblivisci infantem suum, et cetera. Ponendo autem materiam
gratiarum actionis et orationis, ostendit quid pro eo petendo orat.
Materia autem huius erat necessaria et bona Philemoni, scilicet et
charitas et fides: sine enim charitate nihil aliorum valet, et per eam
omnia habentur. I Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar,
et cetera. Item, sine fide nullus Deum amare potest, quia non
cognoscit vere Deum. De spe autem mentionem non facit, quia media
est; et in his intelligitur. Sed in quo habes fidem et charitatem?
In domino Iesu. I Cor. ult.: si quis non amat dominum nostrum
Iesum Christum, anathema sit. Et hoc est necessarium, quia ex
Christo dulcius dilecto derivatur dilectio ad membra; quia non diligit
caput, qui non diligit membra. I Io. IV, 20: qui non diligit
fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest
diligere? Et in omnes sanctos; fides innititur doctrinae prout est
manifestata per Christum, quia Deum nemo vidit unquam, Io. I,
18 et XIV, v. 1: creditis in Deum, et in me credite. Et
ideo per fidem habemus Christum. Sed quo ad sanctos pertinet, potest
intelligi dupliciter: uno modo, quia ex fide quam habent ad Christum
procedunt obsequia impensa sanctis. Vel fides consistit in divinitate
principaliter, prout est annuntiata per Christum, sed non solum per
Christum, sed etiam per sanctos. Matth. ult.: euntes ergo docete
omnes gentes, et cetera. Debemus ergo credere non solum dicta per
Christum, sed etiam per sanctos. Hebr. II, 3: quae cum initium
accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata
est. Ut communicatio fidei, hoc continuatur dupliciter. Uno enim
modo, ut sit signum. Et est sensus ut communicatio, etc., id est,
tanta est charitas tua, ut communicatio fidei tuae, et cetera. Vel
aliter: gratias ago, et memoriam, etc., ut scilicet ostendat quid
pro eo petat orando. Et potest intelligi communicatio fidei
dupliciter: vel quia in fide communicabat cum omnibus sanctis, non
habens aliam fidem novam, ut haeretici. I Cor. c. I, 10:
idipsum dicatis omnes, et cetera. Vel communicatio, qua bona
communicas sanctis, procedens ex fide. I Tim. ult.: divitibus
huius saeculi praecipe non altum sapere, nec sperare in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis, et cetera.
Evidens fiat, id est, ut bonum latens in corde evidens fiat per bona
opera. In agnitione omnis boni, scilicet quod a te fit. Et hoc in
Iesu Christo, id est, pro Iesu Christo. Iac. II, 18:
ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus
fidem meam. Vel aliter: multa sunt opera in mundo, quae sunt bona
hominibus, et tamen Deo non sunt bona, quia non recte fiunt. Prov.
c. XIV, 12: est via quae videtur homini recta, novissima autem
eius deducunt ad mortem. Eccle. VIII, 10: vidi impios
sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et
laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Sed hoc manifestatur
per fidem rectam, quando consequitur praemium a Deo, qui non
remunerat nisi recta. Et ideo dicit in agnitione, id est, ut hoc
evidens fiat, quod cognoscas omne bonum. Vel quod cognoscatur in te
omne bonum, quod est fruitio divinitatis. Ex. XXXIII, 19:
ostendam tibi omne bonum. Sap. VII, 11: venerunt mihi omnia
bona pariter cum illa. Causa autem propter quam gratias agit, est
gaudium. Et ideo dicit gaudium enim magnum habui. III Io. cap.
unico: maiorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in
veritate ambulare. Hoc enim gaudium alleviabat pressuras. Unde addit
et consolationem. Ps. XCIII, v. 19: secundum multitudinem
dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam
meam. Cuius rationem assignat, dicens quia viscera sanctorum
requieverunt per te, frater. Col. III, 12: induite vos ergo
sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae,
benignitatem, et cetera. III Io. cap. unico: charissime,
fideliter agis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, et
cetera. Deinde cum dicit propter quod, etc., ponitur petitio, et
primo fiducia petendi; secundo ipsa petitio, ibi obsecro; tertio eius
ratio, ibi forsitan. Dicit ergo propter quod, id est, quia sic
abundas charitate, multam fiduciam habeo in Christo Iesu, quasi
dicat: non ex me, sed ex auctoritate Iesu Christi, in cuius fide te
genui. Et ideo possum tibi imperare ut pater, sed quod ad rem,
scilicet tuam, pertinet, vel communem; alias praelatus non habet
potestatem imperandi sibi quicquam, nisi quod vel est ad eius
utilitatem, vel Ecclesiae, vel bonorum morum Christianae
religionis. Tamen propter charitatem magis obsecro. Prov.
XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Et quare?
Certe cum sis talis, et cetera. Sunt duo propter quae quis debet
obsecrari, scilicet aetas senectutis. I Tim. V, 1: seniorem ne
increpaveris, sed obsecra ut patrem, et cetera. Item honestas
virtutis, ubi enim non delinquimus, pares sumus. Eccli.
XXXII, 1: rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis
quasi unus ex ipsis. Dicit ergo cum sis talis, ut Paulus senex,
quasi dicat: si esses puer, praeciperem tibi hoc, sed tu es senex.
Item si levis, sed talis es vitae quod es mihi similis. Non quod
talis et tantus sit simpliciter, sed aliquo modo similis, quod dicit
ex sua humilitate. Rom. XII, 10: honore invicem
praevenientes. Origenes: Paulus diu vixit in fide. Conversus enim
fuit adolescens, nunc dicit, ut senex. Origenes: raro utilis doctor
invenitur in Ecclesia quin sit longaevus. Exemplum de Petro et
Paulo.
|
|