|
Posita fiducia apostoli de
bonitate Philemonis, ponit hic suam petitionem. Et primo ostendit
personam pro qua petit; secundo ex hoc petitionem concludit, ibi tu
autem illum. Circa primum duo facit, quia primo describendo
personam, ostendit eam sibi acceptam ex spirituali generatione;
secundo ex morum mutatione. Dicit ergo: vere sum exaudiendus, quia
petitio continet honestatem et pietatem pro meo filio Onesimo, de quo
est praesens mea sollicitudo. Et acquirens filium tempore defectus,
magis eum diligit, ut senex filios in senectute genitos. Gen.
XXXVII, 3: Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios
suos, eo quod in senectute genuisset eum. Hunc autem genuit in
vinculis. Secundo est mutatio in moribus. Si enim in peccato
perseverasset, non fuisset dignus venia. Et nota quod minus dicit,
et plus significat. Docet enim Tullius, quod quis factum suum debet
attenuare quantum potest. Sic apostolus leviter de culpa huius
loquitur, dicens inutilis, id est, nocivus in subtrahendo res tuas,
nunc autem, conversus a malo ad statum virtutis, utilis est ad
servitium Dei et hominum. II Tim. II, 21: si quis ergo
emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum. Prov.
XXV, 4: aufer rubiginem de argento, et egredietur vas
purissimum. Deinde cum dicit tu autem illum, ponit petitionem suam.
Et primo ponitur petitio; secundo respondet quaestioni, ibi quem
ego. Dicit ergo tu ergo illum ut mea viscera suscipe. Et hoc ideo,
quia vidi eum emendatum, cuius signum est, quia eum remisi tibi.
Contra Deut. XXIII, 15: non trades servum domino, qui ad te
confugerit, et cetera. Respondeo. Verum est quando dominus quaerit
eum ad mortem; et ideo dicit tu autem, et cetera. Phil. I, 7:
eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis et in defensione, et
cetera. Et respondet quaestioni, quia posset dicere: si est utilis
tibi, quare non retines eum usque ad mortem? Ideo dicit, quae est
causa mittendi eum. Primo autem ostendit propositum retinendi eum;
secundo quare destitit a proposito, ibi sine consilio autem tuo.
Dicit ergo Philemoni, qui licet esset magnus, tamen apostolo solitus
erat ministrare. Matth. XX, 26: quicumque voluerit inter vos
maior fieri, sit vester minister. Unde ex hac fiducia proposuit eum
tenere, ut loco eius sibi ministraret. Unde dicit quem ego volueram
mecum detinere, ut pro te, et cetera. Quod erat maxime necessarium,
quando erat in vinculis propter Christum. Est enim providendum quando
quis patitur pro domino suo. Ratio autem quare destitit est quia
noluit uti re aliena, ignorante domino. Unde dicit sine consilio,
etc., quasi dicat: si retinuissem eum, iam placeret tibi non valenti
resistere et esset quaedam coactio. Sed sic nolui, imo magis volui
quod voluntarie fieret. Ex. XXV, 2: ab omni homine qui offert
ultroneus, accipietis eas, scilicet primitias. II Cor. IX,
7: non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem
diligit Deus. Deinde cum dicit forsitan enim, ponit rationem quare
debet eum recipere benigne. Et primo ex parte Dei; secundo ex parte
ipsius apostoli, ibi si ergo habes; tertio ex parte ipsius
Philemonis, ibi confidens. Ex parte Dei, quia saepe Dei
providentia id quod videtur malum permittit fieri, ut exinde sequatur
bonum, ut patet de Ioseph vendito, ut liberaret Aegyptum et familiam
patris. Gen. XLV, 5: pro salute enim vestra misit me Deus ante
vos. Et dicit forsitan, quia incomprehensibilia sunt Dei iudicia,
Rom. XI, 33. Et dicit pro servo, id est, loco servi.
Matth. XXIII, 8: omnes autem vos fratres estis. Et non solum
tibi, sed mihi in comparatione ad Deum, licet sit filius ministerio.
Quanto magis tibi, et in carne et in domino? Quod dupliciter potest
exponi: uno modo, quod referatur ad primam originem divinae
creationis, et sic est frater. Deut. c. XXXII, 6: nonne est
ipse pater tuus, qui possedit, et fecit, et creavit te? Mal.
II, 10: numquid non pater unus omnium nostrum, numquid non Deus
unus creavit nos? Item in Deo per fidem. Vel magis erat in bonum
Philemoni, quia affinis eius secundum carnem, quia secundum eam erat
servus eius, quia hoc totum quod erat ei carnaliter, erat suum. Unde
duplici ratione quis movetur ex charitate, scilicet ex amore secundum
carnis originem, et ex amore spirituali. Ex parte autem apostoli
primo allegat suam amicitiam, sub cuius obtentu vult eum suscipi;
secundo fideiubet pro eo de damno; tertio ostendit receptionis
officium. Secundum, ibi si autem. Tertium, ibi itaque, frater.
Dicit ergo si ergo habes me socium, suscipe illum. I Io. I, 7:
si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem
habemus ad invicem. Et dicit sicut et me, quia iunctus est mihi.
Matth. X, v. 40: qui vos recipit, me recipit. Secundo autem
obligat se pro eo satisfacturum pro damno. Dicit ergo si aliquid
nocuit, scilicet dimittens servitium tuum, hoc mihi imputa, quasi
dicat: ego satisfaciam. Gal. ult.: alter alterius onera portate.
Et plus: quia primo promittit se soluturum; secundo ostendit eum esse
debitorem ad hoc, non necessitatis sed voluntatis. Dicit ergo ego
Paulus, quasi dicat: ut certus sis de restitutione, scripsi manu.
Et hoc non est necessitas, quia tu debes mihi teipsum, quem erui a
morte aeterna. Et talis debet se liberatori. Tob. IX, 2: si
meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae. Et
subiungit dicens itaque, frater, ego te fruar, quasi dicat: si vis
me habere socium, suscipe eum, et ego ita fruar te, frater; id est,
si feceris, implebis voluntatem meam gaudiis. Nam frui est uti
fructu, et sicut est uti ad utile, sic frui ad fructum. Importat
autem fructus dulcedinem. Cant. II, v. 3: et fructus eius
dulcis gutturi meo. Item finem, quia ultimum de arbore est fructus.
Et ideo proprie est habere aliquid ut delectabile et finale. Et inde
est quod dicit Augustinus fruimur cognitis, in quibus voluntas
delectatur propter dulcedinem. Item frui est alicui inhaerere propter
se. Aliquando ergo accipiuntur frui et uti communiter, prout
important delectationem absque contrario. Eccli. c. VIII,
10: fruere magnatis sine querela. Dicit ergo: sic fruar, quia in
nullo mihi contrarius es. Etsi in hoc mihi satisfacies, nihil erit in
corde meo de te, quod contristet me, et sic delectabis me. Si autem
accipitur frui prout finale quid est, sic non est fruendum homine, sed
solo Deo. Contra quod est illud Sap. cap. II, 6: fruamur
bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter, et
cetera. Unde iste addit in domino, id est, fruar te in delectatione
Dei, gaudens de bono divino in te, quia eius actus est dilectio, et
fruitio effectus, scilicet charitatis. Ideo additur in hoc refice
viscera mea. Reficitur enim homo spiritualiter, quando satisfit
desideriis animae suae. Ac si dicat: imple desideria intima cordis
mei. Et non in malis, sed in Christo, et ideo bona est impletio
desiderii. Deinde cum dicit confidens, sumitur ratio ex parte
Philemonis, et commendatio obedientiae eius. Et primo ostendit
quomodo confidit de obedientia eius; secundo iniungit ei aliud simile.
Dicit ergo confidens, et cetera. II Cor. VII, 16: gaudeo,
quod in omnibus confido in vobis. I Reg. XV, 22: melior est
obedientia quam victimae. Sed plus caute scribit, quia homo magis
exaudit aliquem, quando sperat iterum ipsum visurum, quam si
desperat. Et ideo dicit simul et para mihi hospitium. Solitus enim
erat cum esset Colossis hospitari in domo sua. Chrysostomus:
iucundum verbum, ut homo pauper diviti mandet ultra tot terrarum spatia
per epistolam praeparationem hospitii. Quid enim pro eo parandum
erat, qui pane et vili pulmento contentus erat? Dicendum ergo, quod
non propter hospitii praeparationem, sed ad insinuandum familiaritatem
et dilectionem hoc dicit; et magis per hoc provocat eum ad obediendum.
Haec ille. Non ergo hoc apostolus dixit propter apparatum
exteriorem, sed ad devotionem eius. Nam spero per orationes vestras,
et cetera. Contra: numquam fuit eis redditus, sed Romae est
mortuus, ergo spes eius defecit. Respondeo. Duplex est spes iusti,
scilicet principalis ad proprium bonum, et in hoc numquam deficit pro
se; alia est secundaria, scilicet probatio aliorum, et in hoc
quandoque deficit, quia merita illorum contrariantur, sicut iusti
quandoque non exaudiuntur pro aliis. Sed numquid fuit deceptus de sua
fiducia? Dicendum est, quod futura scire est solius Dei, non autem
in cognitione humana, nisi prophetica. Et nullus prophetarum scivit
omnia futura de seipso, nisi solus Christus, qui non habuit spiritum
sanctum ad mensuram. Sic Isaac magnus propheta fuit deceptus in
Iacob. Unde non est mirum de apostolo, si nesciret. Tunc terminat
epistolam in salutationem; et primo ex parte aliorum; secundo ex parte
sua. Dicit ergo salutant, et cetera. De his omnibus habetur Col.
IV, 12. Sed dubitatur de hoc quod dicit demas. Quomodo potest
hoc esse, quia dicitur II Tim. ult.: demas dereliquit me,
diligens hoc saeculum? Quomodo ergo utitur nomine eius? Dicendum
est, quod iam redierat ad eum. Sed nec hoc videtur, quia haec
epistola praecesserat secundam epistolam ad Timotheum, quia hic
dicitur spero, etc., ibi praenuntiat mortem suam, dicens: et tempus
meae resolutionis instat. Et ideo dicendum est, quod Paulus fuit
Romae fere novem annis, et haec epistola fuit facta in principio.
Secunda vero ad Timotheum in fine vitae suae, et tunc demas
attaediatus ex longis vinculis, dimisit eum. Et epistolae Pauli non
ordinantur secundum tempus, quia epistolae ad Corinthios fuerunt ante
epistolam ad Romanos, et haec fuit ante ultimam ad Timotheum. Et
praemittitur illa propter materiam, quia de digniori. Salutatio sua
eadem est cum secunda ad Timotheum. Deo gratias. Amen.
|
|