|
Iustorum semita quasi lux splendens, et cetera. Prov. IV, 18.
In hac auctoritate describitur vita sanctorum ex tribus. Ex eorum
arctitudine, ibi semita, quia Matth. VII, 14: arcta est via,
etc.; Iob XXVIII, 7: semitam ignoravit avis, et cetera.
Ex claritate, ibi lux splendens. Eph. V, 8: eratis aliquando
tenebrae, et cetera. Iusti enim sunt lucentes, et ideo eorum via est
lucida. Ex profectu, quia semper crescit. I Petr. II, 2: in
eo crescatis, et cetera. Et hoc usque ad perfectum diem, scilicet
gloriae. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est,
evacuabitur, et cetera. E converso malorum via est lata; obscura,
tenebrosa, et deficiens. Unde Prov. IV, 19 subditur via
impiorum tenebrosa, et cetera. Et Matth. VII, 13: lata
porta, et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et cetera. Ex
his verbis trahi potest materia huius epistolae. Erant enim
Philippenses in Christi recta semita, tribulationes multas pro
Christo sustinentes. Item, illuminati per fidem, infra II,
15: inter quos lucetis, et cetera. Item, proficiebant, ut patet
per totam epistolam. Item, convenienter post epistolam ad Ephesios,
in qua fit instructio qualiter servanda sit ecclesiastica unitas, hi
proponuntur in exemplum servandae ecclesiasticae unitatis, qui optime
eam servaverunt.
|
|