|
Dividitur autem haec epistola in salutationem et epistolarem
narrationem. Secunda, ibi gratias ago, et cetera. Circa primum
tria facit: quia primo describuntur personae salutantes; secundo
personae salutatae, ibi omnibus sanctis, etc.; tertio bona optata,
ibi gratia vobis, et cetera. Circa primum, primo ponuntur personae
salutantes; secundo earum conditio, ibi servi, et cetera. Circa
primum, primo ponitur persona principalis, cum dicit Paulus. Et
interpretatur Paulus quasi modicus, in quo notatur eius humilitas.
Is. LX, 22: minimus erit in mille, et parvus in gentem
fortissimam. Secundo, ibi et Timotheus, ponitur persona adiuncta,
quia fuerat eorum praedicator. Infra II, 20: neminem enim habeo
tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Deinde
cum dicit servi, etc., ponitur conditio eorum. II Cor. IV,
5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum
nostrum: nos autem servos vestros per Iesum, et cetera. Sed contra
Io. XV, 15: iam non dicam vos servos, et cetera. Respondeo.
Duplex est servitus secundum duplicem timorem. Timor enim poenae
causat malam servitutem, et de hac intelligitur dictum praemissum Io.
XV, 6. Timor vero castus causat servitutem reverentiae, et de hac
loquitur apostolus hic. Personae salutatae sunt omnes de Ecclesia
Philippensi. Et, primo, minores. Unde dicit omnibus sanctis qui
sunt Philippis, quae est civitas quam Philippus condidit; et dicit
sanctis, et hoc propter Baptismum. Rom. c. VI, 3: quicumque
baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. Maiores
autem tangit, dicens cum episcopis, et cetera. Quaestio est quare
minores praeponit maioribus? Quia prius est populus, quam praelatus.
Ez. XXXIV, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus? Greges
enim pascendi sunt a pastoribus, non e converso. Item cur intermittit
presbyteros? Respondeo. Dicendum est quod comprehenduntur cum
episcopis, quia in una civitate non sunt plures episcopi. Unde dicens
in plurali, dat intelligere etiam presbyteros. Et tamen est alius
ordo, quia ex ipso Evangelio hoc legitur quod post designationem
duodecim apostolorum (quorum personas gerunt episcopi), designavit
septuaginta duos discipulos, quorum locum sacerdotes tenent.
Dionysius etiam distinguit episcopos et sacerdotes. Sed in
principio, licet ordines fuerint distincti, non tamen nomina ordinum;
unde hic comprehendit presbyteros cum episcopis. Deinde ponit bona
optata, ibi gratia, et cetera. Et sunt duo quae includunt omnia.
Primum est gratia Dei remittens peccata. Eph. II, 8: gratia
salvati estis, et cetera. Ultimum est pax hominis. Ps.
CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Et per
consequens optat bona media, et hoc a Deo patre. Iac. I, 17:
omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens
a patre luminum. Item, per meritum humilitatis Christi, et ideo
addit et domino Iesu Christo. Io. I, v. 17: gratia et veritas
per Iesum Christum facta est. Eph. II, 14: ipse enim est pax
nostra, et cetera. Consequenter ponit epistolarem narrationem. Et
circa hoc duo facit, quia primo agit gratias de praeteritis; secundo
hortatur ad profectum in futurum, ibi scire autem vos volo, et
cetera. Circa primum, primo praemittit gratiarum actionem pro eis;
secundo materiam eius, ibi super communicatione, et cetera. Gratias
autem agit super adiuncto gaudio et deprecatione. Et ideo haec tria
tangens, dicit gratias Deo nostro. Gratias agere, est recognoscere
gratiam sibi factam. I Thess. ult.: in omnibus gratias agite. In
omni memoria vestra, quia in eis nihil occurrit apostolo, quod non
esset dignum gratiarum actione. Et hoc est valde magnum. Prov. X,
7: memoria iusti cum laudibus, et cetera. Pro omnibus. Is.
LX, 21: populus autem tuus, omnes iusti in perpetuum, et
cetera. Agit ergo gratias pro eorum bono, orationem et deprecationem
pro custodia: totum tamen pro gaudio. I Reg. XII, 23: absit
autem a me hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis. Deinde
cum dicit super communicatione, etc., tangit de materia trium
praedictorum. Et primo ponit materiam gratiarum actionis; secundo
gaudii de futuris, ibi confidens, etc.; tertio deprecationis, ibi
testis, et cetera. Dicit ergo: super communicatione, scilicet qua
communicatis doctrinae Evangelii, credendo et opere implendo. Haec
est enim vera communicatio. Hebr. ult.: beneficentiae autem et
communionis nolite oblivisci, et cetera. A prima die, et cetera.
Eccli. XXVII, v. 12: homo sanctus in sapientia manet sicut
sol, et cetera. Et hoc ipsum confidens de vobis gaudeo, quia qui
coepit, et cetera. Ier. XVII, 5 s.: maledictus homo, qui
confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Benedictus vir qui
confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Et hoc in virtute
Dei. Et ideo dicit qui coepit, et cetera. Io. XV, 5: sine me
nihil potestis facere. Quod est contra Pelagianos, qui dicunt
principium boni operis esse ex nobis, sed consummationem ex Deo. Sed
hoc non est verum: quia principium boni operis in nobis est cogitare de
bono, et hoc ipsum est a Deo. II Cor. III, 5: non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, et
cetera. In diem Christi Iesu, quo remunerabit singulos. II
Tim. ult.: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam
reddet mihi dominus, et cetera. I Cor. I, 8: confirmabit vos
usque in finem sine crimine, et cetera. Ratio gaudii ponitur cum
dicit sicut est mihi, etc.; quia scilicet id iustum est quia
congaudetis mihi de bonis meis. Eo quod habeam vos, etc., quasi
dicat: habeo de vobis hanc conscientiam tales vos esse, ut scilicet
gaudeatis de his de quibus et ego ideo gaudeo, quod gaudium est in
vinculis meis, quia tunc pro Christo fuit ligatus, de quo gaudebat.
Iac. I, 2 s.: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in
varias tentationes incideritis, scientes, et cetera. Act. V,
41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni
habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati, et cetera. Et in
defensione, et in confirmatione Evangelii, scilicet audacter
praedicando, contra tyrannos et haereticos, et confirmando Evangelium
in cordibus fidelium. Act. XII: perambulans ex ordine Galatiam
regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. Vel aliter,
secundum Glossam. In corde, id est desiderio ut socii sitis
sempiterni gaudii. Io. XVI, 22: gaudium vestrum nemo tollet a
vobis. Et hoc non potest abstrahi a corde meo, quia etiam in vinculis
existens et intentus confirmationi et defensioni Evangelii,
sollicitudo de vobis non recedit de corde meo.
|
|