|
Posita materia gaudii de spe futura, hic ostendit super quo
deprecationem pro eis facit. Et primo praemittit suum desiderium,
quod ostenditur omnino fervens; secundo materiam deprecationis, ibi et
hoc oro, et cetera. Et quia cordis desiderium soli Deo est
manifestum, ideo invocat Deum testem quod pro eis deprecetur cum
desiderio. Iob c. XII: ecce in caelo testis meus est, scilicet
Deus, et cetera. Quomodo cupiam vos, scilicet ego, existens in
visceribus Iesu Christi. Vel quomodo cupiam vos esse in eis; quasi
dicat: quomodo cupiam vestram salutem et participationem viscerosae
charitatis Christi. Lc. I, 78: per viscera misericordiae Dei,
etc.; quasi dicat: quia ad profunda et intima cordis, virtus amoris
pertingit. Vel cupiam ut sitis in visceribus Iesu Christi, id est
ut ipsum intime diligatis, ut et diligamini ab eo; in hoc enim vita
hominis consistit. Deinde cum dicit et hoc oro, etc., ponit
deprecationem, et tria bona optat. Primo quantum ad interioris
charitatis augmentum. Affectus enim interior perficitur per
charitatem, et ideo non habenti charitatem optandum est ut habeat;
habenti vero, ut perficiatur. Unde dicit ut charitas, et cetera.
Pro augmento autem charitatis orandus est Deus, quia solus Deus hoc
in nobis operatur. II Cor. IX, 8: potens est autem Deus omnem
gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem
sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, et cetera. Et
hoc necessarium est ut petamus et nos, quia Matth. V, 20: nisi
abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non
intrabitis in regnum caelorum. Secundo quantum ad intellectum. Unde
dicit in omni scientia. Sed numquid ex charitate provenit scientia?
Sic, quia dicitur I Io. II, 27: et vos unctionem quam
accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis ut aliquis
doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et cetera.
Item, charitas est spiritus, de quo dicitur Io. XVI, 13: cum
venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem, et cetera. Cuius
ratio est, quia qui habet habitum, si rectus est habitus, sequitur
inde rectum iudicium de his quae pertinent ad illum habitum; si vero
corruptus, falsum. Sicut circa venerea temperatus habet bonum
iudicium, intemperatus non sed falsum. Omnia autem quae a nobis
fiunt, sunt informanda charitate, et ideo habens charitatem, habet
rectum iudicium, et quantum ad cognoscibilia. Et sic dicit in omni
scientia, qua scilicet agnoscat veritatem et inhaereat circa ea quae
sunt fidei. Haec est scientia sanctorum, de qua dicitur Sap. X,
10. Et quantum ad operabilia, et sic dicit et in omni sensu, qui
est vis cognoscitiva circa exteriora obiecta. Et proprium eius est ut
statim iudicet de proprio sensibili recte. Et ideo hoc nomen
translatum est ad interius iudicium rationis; unde sensati dicuntur qui
habent rectum iudicium circa agibilia. Sap. I, v. 1: sentite de
domino in bonitate, et cetera. Sap. c. VI, 16: cogitare ergo
de illa, sensus est consummatus, et cetera. Sed hic sensus debet
esse non tantum considerativus sed etiam discretivus inter bonum et
malum, et inter bonum et melius. Unde subdit ut probetis, et
cetera. Nota quod charitas perficit sensum ut probet bona; sed
perfecta charitas ut probet meliora. I Cor. XII, 31:
aemulamini meliora charismata, etc. et infra cap. XIV: sectamini
charitatem, et cetera. Et ideo dicit potiora. Tertio quantum ad
effectum. Et primo ponit immunitatem a malo; secundo perfectionem in
bono. Primum in hoc quod dicit ut sitis sinceri. Est enim duplex
peccatum vitandum, scilicet interioris corruptionis, qua homo
corrumpitur in se, et hoc excluditur per sinceritatem. I Cor. V,
8: in azymis sinceritatis, et cetera. Aliud est in proximum,
scilicet offensa. Et ideo dicit et sine offensa. I Cor. IV,
10: sine offensione estote Iudaeis et gentilibus, et Ecclesiae
Dei, sicut ego, et cetera. Et II Cor. VI, 3: nemini dantes
ullam offensionem, et cetera. In diem Christi Iesu, id est usque
in finem vitae. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit. Quantum ad gratiam dicit repleti fructu
iustitiae, ut opera iustitiae quaedam fructus sint. Rom. VI,
22: habetis fructum vestrum in sanctificatione, et cetera. Vel
fructu iustitiae, id est praemio iustitiae, scilicet corona. II
Tim. IV, 8: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, et
cetera. Sap. IV: bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et
cetera. Et hoc habetur per Christum, quia omnia, quae facimus,
sunt bona per ipsum. Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere,
et cetera. Et haec facienda sunt hoc fine, scilicet in gloriam et
laudem Dei, quia ex operibus sanctorum, Deus clarificatur, cum inde
alii prorumpunt in laudem Dei. Ps. CL, 1: laudate dominum in
sanctis eius, et cetera. Ier. XXXIII, 9: erit mihi in
nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis
gentibus terrae, quae audierint omnia bona, et cetera. Deinde cum
dicit scire autem, etc., admonet ad futura. Et primo ponit exempla
exequenda et vitanda; secundo concludit moralem monitionem in IV
cap., ibi itaque, fratres mei charissimi, et cetera. Circa primum
duo facit, quia primo ostendit quae sunt imitanda; secundo quae sunt
vitanda, III cap., ibi de caetero, et cetera. Item prima
dividitur in duas, quia primo inducit se eis imitandum; secundo
alios, secundo cap. si qua ergo, et cetera. Item prima in tres,
quia primo ponit exemplum profectum suum; secundo gaudium, quod habet
ex profectu, ibi quid enim, etc.; tertio fructum ex profectu suo,
ibi scio enim, et cetera. Item prima in duas. Primo praemittit
profectum; secundo modum, ibi ita ut vincula mea, et cetera. Dicit
ergo: monui vos ad profectum, et ut formam habeatis profectum meum,
scire vos volo, et quae circa me sunt, exterius, quia tribulationes
etsi exterius essent, non immutabant interius, sed magis ad profectum
venerunt, quia ex eis fides praedicata magis profecit. II Cor.
I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute, sive
consolamur, pro vestra consolatione, et cetera. Et ostendit
profectum. Primo quantum ad se; secundo quantum ad alios, ibi ut
plures, et cetera. Quantum ad se quidem manifestum fuerat quod talia
pro Christo pateretur constanter, ita ut vincularetur, unde dicitur
ut vincula, etc., quod est gloriosum pro Christo. I Petr. c.
IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut
alienorum appetitor; si autem ut Christianus, non erubescat, et
cetera. In omni praetorio, sicut in curia Caesaris, et cetera. Ex
parte vero aliorum fides crescebat in communi. Unde dicit ut plures,
et cetera. I Mach. c. IV: de elephantibus. Eccli. X, 2:
secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et cetera. Prov.
XVIII: iustus quasi leo confidens absque terrore erit, et
cetera. Ex parte tamen aliorum est diversitas, quia quidam bene
loquebantur, quidam male. Et qui bene, quidam ex generali charitate
et quidam ex speciali amore ad apostolum. Et qui male, quidam ex
generali malitia, quidam ex speciali odio ad apostolum. Sed ut mihi
videtur, apostolus duplicem ostendit causam propter quam quidam
praedicabant. Primo propter invidiam. Et ideo apostolus eorum pravam
intentionem ostendit, dicens quidam quidem propter invidiam, et
cetera. Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi
inconstantia, et omne opus pravum. I Cor. c. III, 3: cum sit
inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Secundo propter
amorem Christi, et Evangelii. Unde dicit quidam propter bonam, et
cetera. Ps. CL, 20: benigne fac in bona voluntate, et cetera.
Sed apostolus addit dicens quidam vero ex charitate, scilicet quae
facit bonam voluntatem, etc., quia ut supplerent defectum mei
docentis, praedicaverunt. Deinde apostolus exponit quod dixerat,
dicens quod quidam non secundum sanam intentionem, sed ex contentione.
Corrupta eorum intentio dupliciter patuit: uno modo ut publice
praedicando, turbationem facerent in populo gentili contra apostolum,
supra illam quam habuit. Alio modo quia credebant quod Paulus audiens
eos usurpare officium sibi commissum, turbaretur et ex hoc adderetur
afflictio afflicto.
|
|