|
Supra apostolus descripsit profectum ex ipso subsecutum, hic agit de
gaudio concepto ex hoc profectu. Et ponitur primo materia gaudii;
secundo ipsum gaudium, ibi et in hoc gaudeo, et cetera. Contingit
autem quandoque quod aliquod gaudium provenit ex bona causa, et hoc
directe et per se, et quandoque ex mala causa et hoc indirecte et per
accidens. Quando enim est ex bona causa, gaudendum est de effectu et
de causa, sicut de eleemosyna facta propter Deum. Sed quando est ex
causa mala, tunc est gaudendum de effectu, sed de causa non. Et sic
de redemptione per Christum, licet fuerit ex scelere Iudae et
Iudaeorum. Ita contigit in Ecclesia, ubi provenit utilitas
quandoque per bonos praedicatores quo ad bonam intentionem, quandoque
per malos quo ad malam; et de utraque gaudendum est, sicut dictum
est. Et ideo dicit quid enim, et cetera. Per occasionem annuntiat
Christum, qui non intendit hoc principaliter sed propter aliud, puta
lucrum vel gloriam. Prov. XVIII, v. 1: occasionem quaerit,
qui recedere vult ab amico. Per veritatem autem, quando ex recta
intentione. Is. XXXVIII, 3: obsecro, domine, memento,
quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto,
et cetera. Sed hoc utroque modo fit ad utilitatem Ecclesiae, ideo
dicit si Christus annuntietur, etc., quia si aliud annuntiaret quam
Christum, tunc multum interesset, quod fit quando falsa doctrina
docetur. Augustinus: pastor qui propter veritatem annuntiat, est
amandus; mercenarius qui propter lucrum, est tolerandus; qui falsus,
expellendus. Deinde ponit gaudium consequens, dicens et in hoc,
scilicet quod vincula mea manifesta sunt propter Christum, quod
Christus annuntiatur, gaudeo, in praesenti, Io. XIV, v.
28: si diligeretis me, gauderetis utique, etc., et gaudebo in
futurum, Is. LI, 3: gaudium et laetitiam obtinebunt, et
cetera. Deinde cum dicit scio enim, etc., ponit fructum ex profectu
suo provenientem. Et primo ponit ipsum fructum; secundo movet quamdam
dubitationem, ibi quod si vivere, et cetera. Item primo proponit
fructum; secundo auxilium ipsum consequendi, ibi per vestram
orationem, etc.; tertio assignat materiam fructus, ibi sed non in
omni, et cetera. Dicit ergo: gaudeo de his, et hoc propter fructum
provenientem ex eis in salutem aeternam. Is. XLV, 17: salvatus
est Israel in domino salute aeterna, et cetera. Et hoc ideo, quia
quando nos aliqua bona facimus cooperando saluti aliorum, redundat in
salutem nostram. Si enim, ut dicitur Matth. XVIII, 6, qui
scandalizaverit unum ex his pusillis, etc.; quanta gloria dignus est
qui salutem multorum procurat? Auxilium autem est triplex, scilicet
ex parte aliorum mutua oratio. Unde dicit per vestras orationes,
scilicet ex quibus spero adiuvari a Deo. Iac. ult.: orate pro
invicem, ut salvemini, et cetera. Ex parte Dei, de quo habemus
spem salutis. Is. XXVI, 17 s.: a facie tua, domine,
concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis. Et
ideo dicit et subministrationem spiritus Iesu Christi. Rom.
VIII, v. 26: spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Et
loquitur similitudinarie. Quando enim aliquis est debilis, indiget
relevante ut sustentetur, et hoc est subministrare; et nos debiles
sumus, ideo indigemus subministratione spiritus. Io. XIV, 26:
et suggeret vobis omnia, etc.; quasi vobis subministrando. Ex parte
nostra est spes in Deo, quia, Prov. c. XI, 28: qui confidit
in divitiis, corruet. Oportet ergo quod spes nostra sit in Deo, et
cetera. Ps. CXXIV, 1: qui confidunt in domino sicut mons
Sion, et cetera. Et ideo dicit secundum expectationem, et spem
meam. Sed nonne spes est expectatio futurae beatitudinis? Dicendum
est quod spes est motus appetitus in bonum arduum. Et hoc dupliciter:
quia quando quis sperat adipisci per se, sic spes est sine
expectatione; quando autem per alium, tunc est spes cum expectatione,
et sic nos expectamus, spem habentes aliquid consequi per alium. Ps.
XXXIX, 2: expectans expectavi dominum, et cetera. Rom.
VIII, 24: spe salvi facti sumus. Sed dicit scio, et postea
spero et expecto. Numquid certa est haec spes? Respondet apostolus
dicens: ita, quia in nullo confundar. I Mac. II, 61: omnes
qui sperant in illo, non infirmantur. Rom. V, 5: spes autem non
confundit. Eccli. II, 11: nullus speravit in domino, et
confusus est. Huius primo rationem assignat, secundo exponit eam,
ibi mihi enim vivere, et cetera. Ratio haec sumitur ex hoc, quod
ipse totaliter ordinatur ad servitium Christi, quasi dicat: ideo haec
mihi provenient in salutem, quia totaliter sum ad servitium Christi.
Et primo ponit fiduciam; secundo perseverantiam; tertio certitudinem
intentionis. Dicit ergo sed in omni fiducia, etc., quasi dicat:
multi persequuntur me, sed ego confido in Deum. Is. XII, 2:
fiducialiter agam, et non timebo. Ps. XI, 6: fiducialiter agam
in eo. Sicut semper id est a principio conversionis. Act. IX,
27: quomodo in Damasco fiducialiter egerit, et cetera. Ita et
nunc, Iob XXVII, v. 6: iustificationem meam quam coepi
tenere, non deseram. Tertio, ostendit quod sit eius recta intentio,
quia magnificabitur Christus, qui cum sit verus Deus, non potest in
seipso magnificari vel minorari, sed in nobis, id est in cognitione
aliorum. Tunc ergo quis magnificat Christum, quando eius cognitionem
dilatat. Eccli. c. XLIII, 35: quis magnificabit eum sicuti
est a principio? Et hoc et verbo et facto, quando magnitudo divini
effectus ostendit magnitudinem eius. Et inter effectus mirabiles
iustificatio est haec, quamdiu est in corde hominis latens, non
magnificabitur per eam Christus, nisi quantum ad cor illius, non
quantum ad alios, sed quandocumque prorumpit in exteriora per actus
corporales apparentes; tunc vere et proprie magnificatur. Et ideo ait
in corpore meo. In corpore nostro Christus dupliciter magnificatur.
Uno modo in quantum corpus nostrum deputamus ad obsequium eius,
ministeria eius corporaliter exequendo. I Cor. VI, v. 20:
glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Alio modo corpus
nostrum exponendo pro Christo. I Cor. XIII, 3: si tradidero
corpus meum, ita ut ardeam, et cetera. Sed primus modus fit per
vitam; secundus vero per mortem. Ideo dicit sive per vitam, quia
vivendo operatur, sive per mortem. Rom. XIV, v. 8: sive
vivimus, sive morimur, domini sumus, et cetera. Quod etiam
intelligi potest de morte spirituali. Col. III, 5: mortificate
membra vestra quae sunt super terram, et cetera. Deinde exponit
quomodo mortificabitur per vitam et per mortem, dicens mihi enim
vivere, et cetera. Vita enim importat motionem quamdam. Illa enim
vivere dicuntur, quae ex se moventur. Et inde est quod illud videtur
esse radicaliter vita hominis, quod est principium motus in eo. Hoc
autem est illud, cui affectus unitur sicut fini, quia ex hoc movetur
homo ad omnia. Unde aliqui dicunt illud, ex quo moventur ad
operandum, vitam suam, ut venatores venationem, et amici amicum.
Sic ergo Christus est vita nostra, quoniam totum principium vitae
nostrae et operationis est Christus. Et ideo dicit apostolus mihi
enim vivere, etc., quia solus Christus movebat eum. Et mori
lucrum, hic apostolus proprie loquitur. Quilibet enim sibi ad lucrum
reputat, quando vitam quam habet imperfectam potest perficere. Sic
infirmus ad lucrum reputat sanam vitam. Vita nostra Christus est.
Col. c. III, 3: vita vestra abscondita est cum Christo in
Deo. Sed hic est imperfecta. II Cor. c. V, 6: quamdiu sumus
in corpore, peregrinamur a domino. Et ideo quando morimur corpore,
perficitur nobis vita nostra, scilicet Christus, cui tunc praesentes
sumus. Ps. CXXVI, v. 2: cum dederit dilectis suis somnum,
et cetera. II Tim. IV, 6: ego enim iam delibor, et tempus
meae resolutionis instat, et cetera. Deinde cum dicit quod si
vivere, etc., ponit dubitationem quamdam circa ea quae dicta sunt.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit dubitationem; secundo solvit
eam, ibi et hoc confidens, et cetera. Item prima in duas: quia
primo ponit dubitationem; secundo proponit rationes ad utramque
partem, ibi coarctor autem, et cetera. Dicit ergo: si vivere in
carne hic mihi est fructus, etc.; verum est quod in corpore meo, dum
vivo, magnificatur Christus. Ergo vivere meum in carne, id est vita
mea in carne, est huiusmodi fructus. Unde praedicat effectum de
causa, id est si vita affert mihi hunc fructum, ut Christus
magnificetur, vita in carne est bona et fructuosa. Rom. VI,
22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, et cetera. Si
ergo ita est, ignoro quid eligam, utrum mori, vel vivere. Rom. c.
VIII, 26: nam quid oremus sicut oportet nescimus, et cetera.
Sap. IX, 14: cogitationes enim mortalium sunt timidae, et
incertae providentiae nostrae. Sed quare dubitas? Quia coarctor, et
cetera. Primo ponit rationem ad partem unam; secundo ad aliam. In
homine enim duplex est motus, naturae scilicet et gratiae. Naturae ad
non moriendum. II Cor. V, 4: nolumus expoliari, sed
supervestiri, et cetera. Io. ult.: et alius ducet te quo tu non
vis, et cetera. Et gratiae, quam suggeret charitas, quae movet ad
dilectionem Dei et proximi. Hic affectus ad dilectionem Dei movet,
ut simus cum Christo. Et ideo dicit desiderium habens dissolvi, non
simpliciter, sed esse cum Christo. II Cor. V, 8: audemus
autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et
praesentes esse ad dominum, et cetera. In quo notatur falsitas
opinionis Graecorum, quod animae sanctorum post mortem non statim sunt
cum Christo. Et hoc ideo opto, quia est multo melius esse cum
Christo. Ps. LXXII, 25: quid enim mihi est in caelo, et
cetera. Defecit caro mea, et cor meum, scilicet ad habendum bonum.
Ps. LXXXIII, 11: melior est dies una in atriis tuis super
millia, et cetera. Dilectio autem proximi movet ad profectum
proximi, et ideo dicit permanere autem, etc., id est necessaria est
vita mea propter utilitatem vestram. II Cor. V, 13: sive mente
excedimus, Deo, sive sobrii sumus, vobis, et cetera. Vel aliter
coarctor, etc., id est ex duplici parte insurgit desiderium
dissolvi, etc., melius, et cetera. Sententia non mutatur. Sed
hoc non videtur dubitabile, quinimo videtur etiam apostolus in priorem
partem declinare. Primum enim desiderium excitat in nobis dilectio
Dei, secundum dilectio proximi: maius autem et melius est desiderium
primum, igitur, et cetera. Respondeo. Dicendum est quod duplex est
dilectio Dei, scilicet dilectio concupiscentiae, qua vult frui Deo
et delectari in ipso, et hoc est bonum hominis. Item est dilectio
amicitiae, qua homo praeponit honorem Dei etiam huic delectationi,
qua fruitur Deo, et haec est perfecta charitas. Unde Rom.
VIII, 38: neque mors, neque vita, neque Angeli, et cetera.
Et subdit IX cap., 3: optabam ego anathema fieri pro fratribus
meis, et cetera. Et hoc dixit, ut ostendat se esse perfectioris
charitatis, quasi sit paratus propter amorem Dei et gloriam carere
delectatione visionis Dei; et ideo hoc elegit, et bene, tamquam
magis perfectum.
|
|