|
Posita dubitatione et rationibus hinc inde, hic solvit dubitationem.
Et primo, quasi eligens unam partem, praenuntiat post futurum
adventum suum ad eos quantum ad se; secundo ostendit quid requiratur ex
parte eorum, ibi tantum digne, et cetera. Item prima in tres, quia
primo praemittit futurum adventum; secundo ostendit fructum; tertio
illum fructum exponit. Dicit ergo: postquam supra dictum est quod
permanere in carne necessarium est propter vos, et hoc quod mea vita
est fructuosa vobis, scio, ideo scilicet quia permanebo, sed hoc
quasi confidens de Deo. Prov. c. XVIII: iustus quasi leo
confidens, et cetera. Manebo et permanebo, id est vivam et diu
vivam. Sed contra, statim occisus est a Nerone. Respondeo.
Dicendum est quod epistola est facta vel scripta primo anno
incarcerationis, quod fuit primo anno Neronis. Unde postea vixit
septem annis. Omnibus vobis, id est ad utilitatem omnium vestrum. I
Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis,
ut salvi fiant. Et hoc ad profectum vestrum, id est, ut per meam
exhortationem proficiatis in fide et gaudeatis de mea vita quam
audistis, sed magis gauderetis si essem praesens. Rom. I, 11:
desidero autem videre vos, et cetera. Deinde exponit quod dixerat,
dicens ut gratulatio vestra, etc., id est si detur ut iterum veniam
ad vos, est ut gaudium abundans sim vobis. Eph. III, 20: ei
autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut
intelligimus, et cetera. Et hoc in Christo Iesu, quia hoc ipsum
quod gaudebant de eo, erat propter Christum. Philem. 20: fruar
te in domino, et cetera. Deinde cum dicit tantum digne, etc.,
ostendit quid requiratur ex parte eorum. Et circa hoc tria facit,
quia primo facit hoc; secundo manifestat utilitatem inde consequentem;
tertio explicat. Dicit ergo quod tantum ex parte eorum requiritur quod
in Evangelio Christi digne conversentur, scilicet secundum quod
doctrinae tali congruit. I Thess. II, 12: testificati sumus,
ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam,
et cetera. Col. I, 10: ambuletis digne Deo, et cetera. Ut
sive cum venero ad vos et videro vos, sive absens, audiam de vobis
bona. Et hoc gaudium est mihi. I Io. III: maiorem horum non
habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare, et
cetera. Et nunc in speciali expetit ab eis, primo unitatem, secundo
constantiam, ibi et in nullo, et cetera. Est autem sanctis
necessaria unitas triplex, scilicet amoris; unde dicit audiam de
vobis, quod scilicet statis in uno spiritu, quod est per amorem.
Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo
pacis. Et I Cor. VI, v. 17: qui autem adhaeret domino, unus
spiritus est. Item concordiae; unde dicit unanimes, id est unam
voluntatem, et animum habentes. Act. IV, 32: multitudinis
credentium erat cor unum, et anima una. Ps. LXVII, 7: qui
inhabitare facit unius moris in domo, et cetera. Item,
cooperationis. Unde dicit collaborantes, etc., ut scilicet unus
adiuvet alium. Ad hoc facit quod dicitur I Reg. XXV, 1:
congregatus est Israel universus, et planxerunt eum, scilicet
Samuelem. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre
quasi civitas firma. Secundo expetit constantiam, ibi et in nullo,
et cetera. Et primo inducit ad fortitudinem; secundo ponit rationem.
Dicit ergo et in nullo, etc.; quia nihil possunt, nisi quantum
Deus permittit. Lc. XXI, v. 18: capillus de capite vestro
non peribit. Ps. I, 3: folium eius non defluet, et cetera.
Is. LI, v. 12: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio
hominis, qui quasi foenum ita arescet? Ratio autem est triplex.
Prima sumitur a fructu tribulationis; secunda ex dono duplici Dei;
tertia ab actore. Dicit ergo non terreamini, quia est vobis fructus,
id est ipsa persecutio quae in illis, scilicet persequentibus, est
causa perditionis, sed vobis est causa salutis. Matth. XVI,
25: qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, et cetera.
Io. XII, 25: qui amat animam suam perdet eam. Os. XII:
perditio tua ex te, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum, et
cetera. Et hoc a Deo, a quo pro munere donatum est vobis, quod
sustineatis tribulationes patienter. Secunda ratio, ut in eum
credatis. Eph. II, v. 8: gratia enim estis salvati per fidem,
quod est magnum et primum donum. Et etiam ut pro illo patiamini, quod
est maius donum, ut scilicet curam Christi agatis, quasi athletae
eius. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu
Concilii, et cetera. Si ergo utile est et honorificum, ideo agatis
fortiter. Tertia ratio sumitur ex exemplo, quia ita tractat eosdem,
sicut nos qui sumus primitiae fidelium. Et ideo dicit idem certamen
habentes, quale et vidistis in me, scilicet apud vos, quando nudus
fui verberatus Philippis, propter pythonissam liberatam, Act.
XVI, v. 16 s.: et nunc audistis de me, qui sum in vinculis.
|
|