|
Supra praebuit se in exemplum patientiae et sanctitatis, hic ad idem
adducit exempla aliorum. Et primo ponit exemplum Christi; secundo
exempla suorum discipulorum, quos ad eorum confirmationem mittere
promittit, ibi spero autem in domino, et cetera. Circa primum tria
facit, quia primo praemittit exhortationem; secundo inducit exemplum,
ibi hoc enim sentite, etc.; tertio concludit propositum ex exemplo
Christi, ibi itaque, charissimi mei, et cetera. Circa primum,
primo est considerandum medium quo eos inducit; secundo ad quod
inducit, ibi implete gaudium, et cetera. Utitur autem, circa
primum, quadruplici medio. Primo ex devotione ad ipsum Christum;
secundo ex charitate proximi; tertio ex speciali societate; quarto ex
miseratione. Dicit ergo si qua ergo consolatio, et cetera. Haec
quatuor media quae hic consequenter ponuntur, omnia referuntur ad hoc
quod subdit implete, et cetera. Et est sensus, quasi dicat:
consolari volo in vobis. Si qua ergo consolatio, id est si quam
consolationem mihi afferre vultis in Christo, implete meum gaudium.
Is. LXI, 3: ut ponerem fortitudinem lugentibus Sion, et
cetera. II Cor. I, 4: consolatur nos in omni tribulatione, ut
et ipsi possimus consolari, et cetera. Ex parte vero charitatis
fraternae, dicit si quod solatium charitatis, scilicet est, implete
gaudium meum. Gal. III: fructus autem spiritus est charitas,
gaudium, pax, et cetera. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum,
et cetera. Item ex speciali societate, et haec est inter homines,
qui communicant in rebus. Sicut socii in bellicis armis, ita boni
spirituales, quae sibi communicant in spiritualibus bonis. Et ideo
dicit si qua societas spiritus, scilicet est mihi ad vos, implete meum
gaudium. Quasi dicat: exhibui ego vobis multam consolationem
vestram; si ergo socii mei estis, exhibete idem et vos mihi. Eph.
IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et
cetera. Prov. XVIII, 24: vir amicabilis ad societatem magis
amicus erit quam frater. Item ex miseratione, cum dicit si qua
viscera miserationis. Col. III, 12: induite vos sicut electi
Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, et cetera. Deinde ponit
ea ad quae inducit. Et primo in generali, dicens implete, etc.,
quasi dicat: gaudeo in vobis, propter bona quae vidi et audivi de
vobis; sed quando haec perficientur, tunc gaudium meum crescet et
tandem perficietur. Unde illud implete, scilicet proficiendo in
bonum. Secundo in speciali monet ad mutuam charitatem, cuius unitas
in duobus consistit, scilicet interius in affectu et exterius in
effectu. I Io. III, 18: non diligamus verbo, neque lingua,
sed opere et veritate. Prima designatur in obiecto charitatis, cum
dicit idem sapite. Sapientia enim est cognitio altissimarum causarum,
quia eius est iudicare; quod nullus potest sine causa altissima. Et
ideo sapientia est cognitio de divinis. Idem ergo sapite, etc.,
quasi dicat: idem sapiatis circa ea quae sunt fidei. Rom. XV, 5
s.: Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in
alterutrum secundum Iesum Christum, ut uno ore glorificetis Deum.
Sed hoc fit per charitatem eamdem; ideo sequitur eamdem charitatem
habentes. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes, quod
est vinculum perfectionis. Item, quantum ad effectum, sunt duo
necessaria, scilicet consensus duorum in idem ex parte affectus, et
iudicium rationis concors in eodem. Quantum ad primum dicit unanimes,
scilicet in agendis. Ps. LXVII, 7: qui habitare facit unius
moris in domo. Rom. c. XV, 6: uno ore honorificetis Deum.
Quantum ad secundum dicit idipsum sentientes. Quod ita differt ab hoc
quod dicit idem sapite, sicut hoc quod dicit unanimes, ab eo quod
dicit eamdem charitatem habentes. Secundo, monet ad humilitatem;
circa quam primo excludit contraria humilitati; secundo monet ad eam.
Contraria autem humilitati sunt quae oriuntur ex superbia. Haec autem
sunt proprie exterior contentio, quia humiles sibi cedunt. Prov.
XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt, et cetera. Iac.
III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus
pravum. Ideo dicit nihil per contentionem. Aliud est inanis gloria.
Superbus enim inordinate appetit suam excellentiam, etiam in opinione
aliorum. Gal. V, 26: non efficiamur inanis gloriae cupidi,
invicem provocantes, invicem invidentes, et cetera. Io. VIII,
50: ego autem non quaero gloriam meam, et cetera. Ideo hic dicit
neque per inanem gloriam. Et sequitur monitio sed in humilitate
superiores invicem arbitrantes. Sicut enim pertinet ad superbiam quod
homo se extollat supra se, ita ad humilitatem quod homo se subiiciat
secundum suam mensuram. Sed quomodo superior poterit hoc implere?
Aut enim non cognoscit se esse superiorem, et virtutem suam, et sic
non est virtuosus, quia non est prudens. Aut scit, et sic non potest
alium existimare superiorem se. Respondeo. Dicendum est, quod
nullus est sic bonus, quin in eo sit aliquis defectus, et nullus est
sic malus, quin habeat aliquid boni. Unde non oportet quod eum
praeponat sibi simpliciter, sed quantum ad hoc dicat in mente sua sic:
forte in me est aliquis defectus, qui non est in illo. Et hoc
ostendit Augustinus in libro de virginitate, quomodo virgo praeferat
sibi coniugatam, quia forte ferventior. Sed, detur quod quantum ad
omnia sit ille bonus, et ille malus, nihilominus tu et ille geritis
duplicem personam, scilicet tui, et Christi. Si ergo illum non
praeponas, ratione suae personae, praeponas ratione imaginis divinae.
Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes. Tertio monet ad
mutuam sollicitudinem, dicens non quae sua, et cetera. I Cor.
XII, v. 25: pro se invicem sollicita sunt membra, et cetera.
I Cor. XIII, 5: charitas non quaerit quae sua sunt.
|
|