|
Postquam apostolus posuit exhortationem suam, hic hortatur ad virtutem
humilitatis, exemplo Christi. Et primo inducit ad imitandum Christi
exemplum; secundo ponit eius exemplum, ibi qui cum in forma, et
cetera. Dicit ergo: sitis humiles, ut dixi, ideo hoc sentite, id
est experimento tenete quod fuit in Christo Iesu. Notandum quod
quinque modis debemus hoc sentire, scilicet quinque sensibus. Primo
videre eius charitatem, ut ei conformemur illuminati. Is.
XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt, et cetera. II
Cor. III, 18: nos autem omnes revelata facie gloriam Dei
speculantes, et cetera. Secundo audire eius sapientiam, ut
beatificemur. III Reg. X, 8: beati viri tui, et beati servi
tui, hi qui stant coram te, et audiunt sapientiam tuam. Ps.
XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi. Tertio odorare
gratias suae mansuetudinis, ut ad eum curramus. Cant. I, 3:
trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Quarto
gustare dulcedinem eius pietatis, ut in Deo semper dilecti simus.
Ps. XXXIII, 9: gustate et videte quoniam suavis est dominus.
Quinto tangere eius virtutem, ut salvemur. Matth. IX, 21: si
tetigero tantum fimbriam vestimenti eius, salva ero. Et sic sentite
quasi tangendo per operis imitationem. Deinde cum dicit qui cum in
forma Dei, etc., proponit exemplum Christi. Et primo praemittit
Christi maiestatem; secundo ponit eius humilitatem, ibi semetipsum,
etc.; tertio exaltationem, ibi propter quod, et cetera. Et primo
maiestatem Christi praemittit, ut magis humilitas commendetur. Et
duo proponit pertinentia ad Christi dignitatem, scilicet divinae
naturae veritatem; secundo aequalitatem, ibi non rapinam. Dicit ergo
qui, scilicet Christus, cum in forma, et cetera. Unumquodque enim
dicitur in natura generis vel speciei per suam formam, unde forma
dicitur natura rei. Et sic esse in forma Dei est esse in natura
Dei, per quod intelligitur quod sit verus Deus. I Io. ult.: ut
simus in vero filio eius Iesu Christo. Sed non est intelligendum
quod aliud sit forma Dei et aliud ipse Deus: quia in simplicibus et
materialibus idem est forma et id cuius est, maxime in Deo. Sed
quare potius dicit in forma, quam in natura? Quia hoc competit
nominibus propriis filii tripliciter. Dicitur enim et filius, et
verbum, et imago. Filius enim est qui generatur, et finis
generationis est forma. Et ideo, ut ostendatur perfectus Dei
filius, dicit in forma, quasi habens perfecte formam patris.
Similiter verbum non est perfectum nisi quando ducit in cognitionem
naturae rei; et sic verbum Dei in forma Dei dicitur, quia habet
totam naturam patris. Similiter nec imago dicitur perfecta, nisi
habeat formam cuius est imago. Hebr. I, 3: cum sit splendor
gloriae, et figura substantiae eius, et cetera. Sed numquid habet
eam perfecte? Sic, quia non rapinam, et cetera. Quod posset
dupliciter intelligi. Uno modo de humanitate, et ita non intelligebat
Paulus, quia hoc esset haereticum; quia hoc esset rapina, si
referretur ad humanitatem. Ideo exponendum est alio modo, scilicet de
divinitate, secundum quam dicitur de Christo. Repugnat etiam rationi
aliter dicere, quia natura Dei non est receptibilis in materia; quod
autem aliquis existens in natura aliqua magis vel minus participet eam,
est ex materia, sed ibi non est; ergo dicendum est, quod arbitratus
est non esse rapinam, scilicet se esse aequalem Deo, quia est in
forma Dei, et cognoscit bene naturam suam. Et quia cognoscit hoc,
ideo dicitur Io. V, 18: aequalem se Deo facit; sed hoc non fuit
rapina: sicut quando Diabolus et homo volebat ei aequari. Is.
XIV, 14: ero similis altissimo, etc., et Gen. c. III,
5: eritis sicut dii. Haec autem fuit rapina; ideo pro hac Christus
venit satisfacere. Ps. LXVIII, 5: quae non rapui, tunc
exsolvebam. Deinde cum dicit sed semetipsum, etc., humilitatem
Christi commendat. Primo quantum ad mysterium incarnationis; secundo
quantum ad mysterium passionis, ibi humiliavit se, et cetera. Circa
primum ponit humilitatem; secundo eius modum et formam. Dicit ergo
sed semetipsum, et cetera. Sed quia erat plenus divinitate, numquid
ergo evacuavit se divinitate? Non, quia quod erat permansit et quod
non erat, assumpsit. Sed hoc est intelligendum secundum assumptionem
eius quod non habuit, sed non secundum assumptionem eius quod habuit.
Sicut enim descendit de caelo, non quod desineret esse in caelo, sed
quia incepit esse novo modo in terris, sic etiam se exinanivit, non
deponendo divinam naturam, sed assumendo naturam humanam. Pulchre
autem dicit exinanivit. Inane enim opponitur pleno. Natura autem
divina satis plena est, quia ibi est omnis bonitatis perfectio. Ex.
XXXIII, 19: ostendam tibi omne bonum. Natura autem humana,
et anima non est plena, sed in potentia ad plenitudinem; quia est
facta quasi tabula rasa. Est ergo natura humana inanis. Dicit ergo
exinanivit, quia naturam humanam assumpsit. Tangit ergo, primo,
naturae humanae assumptionem, dicens formam servi accipiens. Homo
enim ex sua creatione est servus Dei, et natura humana est forma
servi. Ps. XCIX, 3: scitote quoniam dominus ipse est Deus,
et cetera. Is. XLII, 1: ecce servus meus, et cetera. Ps.
III, 4: tu autem, domine, susceptor meus es, et cetera. Cur
dicitur convenientius formam servi, quam servum? Quia servus est
nomen hypostasis vel suppositi, quod non est assumptum sed natura:
quod enim suscipitur, distinguitur a suscipiente. Non ergo filius
Dei assumpsit hominem; quia daretur intelligi quod homo esset aliud a
filio Dei, cum tamen filius Dei factus sit homo. Accepit ergo
naturam in persona sua, ut esset idem in persona filius Dei et filius
hominis. Secundo tangit naturae conformitatem, dicens in
similitudinem hominum factus, scilicet secundum speciem. Hebr.
II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari. Et si dicas quod
in domino Iesu Christo non convenit speciem accipere, verum est,
quae resultet ex divinitate et humanitate, quasi divinitas et humanitas
convenissent in unam naturam communem. Unde sequeretur quod divina
natura (ut ita loquar) mutaretur. Tertio naturae humanae conditiones
ponit, dicens et habitu inventus ut homo, quia defectus omnes et
proprietates continentes speciem, praeter peccatum, suscepit. Et
ideo habitu inventus ut homo, scilicet in exteriori conversatione,
quia esuriit ut homo, fatigatus fuit, et huiusmodi. Hebr. IV,
15: tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Bar.
III, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est. Et sic habitum possumus referre ad exteriores
habitudines. Vel habitu, quia ipsam humanitatem accepit quasi
habitum. Est autem habitus quadruplex. Unus mutat habentem, et ipse
non mutatur, ut stultus per sapientiam. Alius mutatur et mutat, ut
cibus. Alius, qui nec mutat, nec mutatur, ut annulus adveniens
digito. Alius, qui mutatur, et non mutat, ut vestimentum. Et per
hanc similitudinem natura humana in Christo dicitur habitus, qui sic
advenit divinae personae, quod non mutavit ipsam; sed mutata est in
melius, quia impleta est gratia et veritate. Io. I, 14: vidimus
gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et
veritatis. Dicit ergo in similitudinem hominum factus, ita tamen quod
non mutatur, quia habitu inventus est ut homo. Sed advertendum est
quod ex hoc verbo habitu, etc., aliqui erraverunt. Unde tangitur
triplex opinio VI distinct. III Sentent. Prima est quod
humanitas Christi advenit ei accidentaliter, quod est falsum: quia
suppositum divinae naturae factum est suppositum humanae naturae; et
ideo accidentaliter non advenit ei, sed substantialiter, non quod
divinitas naturaliter non advenit ei, sed substantialiter praedicetur
de ipso. Et per hoc etiam excluditur error Photini, qui dixit quod
Christus esset purus homo, non de virgine, quia dicitur cum in forma
Dei esset. Ergo prius in forma Dei erat, quam acciperet formam
servi, ex qua est minor patre, quia non rapinam, et cetera.
Vincitur ergo quod per formam servi meruit. Item excluditur error
Arrii, qui dixit quod esset minor patre, quia non rapinam, et
cetera. Item Nestorii, qui dixit quod unio esset intelligenda
secundum inhabitationem, inquantum scilicet Deus inhabitavit hominem,
et quod alius est filius hominis et alius filius Dei. Sed Rabanus
dicit quod apostolus incarnationem nominat exinanitionem. Constat
autem quod pater inhabitat et spiritus sanctus: ergo et isti sunt
exinaniti, quod est falsum. Item dicit: semetipsum exinanivit, ergo
idem est qui exinanitus est, et exinaniens. Sed huiusmodi est filius
Dei, quia ipse semetipsum exinanivit, ergo est unio in persona.
Item Eutichetis, qui dixit quod ex duabus naturis resultat etiam una
natura. Ergo non accepit formam servi, sed quamdam aliam, quod est
contra hoc. Item Valentini, qui dixit quod attulit corpus de caelo.
Item Apollinaris, qui dixit quod non habuit animam. Sic enim non
esset in similitudinem hominum factus. Deinde cum dicit humiliavit
semetipsum, etc., commendat humilitatem Christi quoad mysterium
passionis eius. Et primo ostendit humilitatem Christi; secundo
modum, ibi factus obediens, et cetera. Est ergo homo, sed valde
magnus, quia idem est Deus et homo, et tamen humiliavit se. Eccli.
III, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus. Matth.
XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Modus
humiliationis et signum humilitatis est obedientia, quia proprium
superborum est sequi propriam voluntatem: quia superbus quaerit
altitudinem; ad rem autem altam pertinet quod non reguletur alio, sed
ipsa alia regulet, et ideo obedientia contrariatur superbiae. Unde
volens ostendere perfectionem humilitatis et passionis Christi, dicit
quod factus est obediens, quia si fuisset passus non ex obedientia,
non fuisset ita commendabilis: quia obedientia dat meritum passionibus
nostris. Sed quomodo factus est obediens? Non voluntate divina,
quia ipsa est regula; sed voluntate humana, quae regulata est in
omnibus secundum voluntatem paternam. Matth. c. XXVI, 39:
verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et convenienter
introducit in passione obedientiam, quia prima praevaricatio est facta
per inobedientiam. Rom. V, 19: sicut enim per inobedientiam
unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per obedientiam
unius hominis, iusti constituuntur multi. Prov. XXI, 28: vir
obediens loquetur victorias. Sed quod magna et commendabilis sit haec
obedientia, patet: quia tunc est obedientia magna, quando sequitur
imperium alterius contra motum proprium; motus autem voluntatis humanae
ad duo tendit: ad vitam et ad honorem; sed Christus non recusavit
mortem. I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris
mortuus est, et cetera. Item non fugit ignominiam. Unde dicit
mortem autem crucis, quae est ignominiosissima. Sap. II, 20:
morte turpissima condemnemus eum. Sic ergo nec refugit mortem, nec
genus ignominiosae mortis.
|
|