|
Supra commendavit Christi humilitatem, hic commendat eius praemium,
quod est exaltatio et gloria. Lc. XIV, 11 et c. XVIII,
14: omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat,
exaltabitur. Iob XXII, v. 29: qui humiliatus fuerit, erit in
gloria. Nota triplicem exaltationem Christi, scilicet quantum ad
gloriam resurgentis, ibi propter quod, et cetera. Quantum ad
notificationem suae divinitatis, ibi et donavit, et cetera. Et
quantum ad reverentiam totius creaturae, ibi ut in nomine, et cetera.
Dicit ergo propter quod et Deus exaltavit illum, scilicet ut de morte
resurgeret. Item, de mortalitate ad immortalitatem. Rom. VI,
9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra
non dominabitur. Ps. CXVII, 16 s.: dextera domini exaltavit
me, non moriar, sed vivam. Item, exaltavit eum in dextris suis
constituendo. Eph. I, 20 s.: constituens illum ad dexteram suam
in caelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem,
et dominationem, et omne nomen, et cetera. Sed verum est quod alii
exaltantur in gloria, et in immortalitate, sed ille plus, quia
dedit, ei nomen, et cetera. Nomen autem imponitur ad significandam
rem aliquam, et tanto nomen est altius, quanto res significata per
illud est altior, et ideo nomen divinitatis est altius. Ps.
VIII, 2: domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum,
et cetera. Ergo hoc nomen, ut Deus diceretur et esset, dedit isti,
scilicet Christo, pater, tamquam vero Deo. Sed Photinus dicit,
quod hoc ponitur hic sicut praemium humilitatis Christi: et dicit,
quod non est verus Deus, sed quod sit sibi data quaedam eminentia
creaturae, et similitudo divinitatis: quod non est verum, quia dictum
est supra: cum in forma Dei esset, et cetera. Dicendum ergo est
quod in Christo est duplex natura, et unum suppositum. Haec enim
persona Deus est et homo; et ideo potest hoc dupliciter exponi: uno
modo ut donaverit ei hoc nomen pater, inquantum est filius Dei, et
hoc ab aeterno per generationem aeternam; quae donatio nihil est aliud
quam aeterna eius generatio. Io. V, 26: sicut pater habet vitam
in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso, et
cetera. Alio modo de Christo homine, et sic pater dedit illi homini
nomen, ut Deus esset, non per naturam, quia alia est natura Dei,
et alia hominis, sed ut esset Deus per gratiam, non adoptionis sed
unionis, qua simul esset Deus et homo. Rom. I, 4:
praedestinatus est filius Dei in virtute, ille scilicet qui factus est
ei ex semine David secundum carnem. Et haec est expositio Augustini
secundum intentionem apostoli. Similiter habetur Act. c. II,
36: certissime sciat omnis domus, et cetera. Prima autem est
Ambrosii. Sed quaeris, quantum ad utramque expositionem obiiciendo,
cur, postquam dixit humiliavit semetipsum, etc., sequitur hic
propter quod, etc., cum praemium non praecedat meritum. Non ergo
aeterna generatio, nec incarnatio est praemium passionis Christi,
quia praecedunt. Sed dicendum est, quod in sacra Scriptura dicitur
aliquid fieri, quando innotescit. Donavit ergo, id est fecit
manifestum mundo, quod hoc nomen haberet. Hoc enim manifestum est in
resurrectione, quia ante non erat sic nota divinitas Christi. Et
huic concordat textus sequens, quasi non donaverit quod non haberet,
sed ut hoc omnes venerentur. Et ponitur duplex veneratio, scilicet in
subiectione operis, et in confessione oris, ibi et omnis lingua, et
cetera. Dicit ergo et dedit illi nomen quod est super omne nomen,
etiam secundum quod homo. Ideo subdit ut in nomine Iesu, quod est
nomen hominis, omne genu flectatur. Phil. II, v. 10 et Is.
XLV, 24: mihi curvabitur omne genu, et cetera. Sed hic erravit
Origenes, quia cum audivit quod omne genu flectatur, quod est
reverentiam exhibere, reddidit futurum quandoque quod omnis creatura
rationalis, sive Angeli, sive homines, sive Daemones subiicerentur
Christo subiectione charitatis. Sed contra hoc est illud Matth.
XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, et cetera. Sed
dicendum est, quod est duplex subiectio: una voluntaria, et alia
involuntaria. Et est futurum, quod omnes Angeli sancti Christo
subiiciantur voluntarie; et ideo dicit: omne genu flectatur. Et
ponitur signum pro signato. Ps. XCVI, 7: adorate eum, omnes
Angeli eius. Item quod homines beati, et sancti ac iusti hoc modo
subiicientur. Ps. LXXXV, v. 9: omnes gentes, quascumque
fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine, et glorificabunt
nomen tuum. Sed Daemones et damnati non sic, sed involuntarie
subiiciuntur. Iac. II, 19: Daemones credunt, et
contremiscunt, et cetera. Deinde cum dicit et omnis lingua
confiteatur, etc., ponitur exhibitio reverentiae in confessione
oris. Omnis lingua, scilicet caelestium, terrestrium et
Infernorum. Non de confessione laudis dicitur hoc respectu
Infernorum sed de coacta, quae fit per recognitionem Dei. Is.
XL, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est, et
cetera. Ps. XCVIII, 3: confiteatur nomini tuo magno,
quoniam terribile et sanctum est, et cetera. Et hoc, quia dominus
Iesus Christus, etc., iste scilicet homo, in gloria, et cetera.
Non dicit in simili, quia in eadem. Io. V, 23: omnes
honorificent filium, sicut honorificant patrem. Et notandum est,
quod in principio dicit qui cum in forma, etc., hic dicit in gloria,
quia futurum erat quod illud quod ab aeterno habuit, omnibus
innotesceret, ut Io. XVII, 5: clarifica me tu, pater, apud
temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret apud te.
Deinde cum dicit itaque, fratres, etc., concluditur exhortatio.
Et circa hoc tria facit: quia primo hortatur ad bene agendum; secundo
ostendit quomodo debent agere, ibi omnia autem, etc.; tertio, quo
fructu, ibi ut sitis, et cetera. Item prima in tres. Quia primo
commemorat praeteritam obedientiam; secundo ostendit quid agere
debeant, ibi non in praesentia, etc.; tertio dat fiduciam
adimplendi, ibi Deus enim, et cetera. Dicit ergo: itaque ex quo
Christus sic se humiliavit et propter hoc est exaltatus, debetis scire
quod si humiliemini et exaltabimini, et hoc debetis facere, quia
semper obedivistis. Et facit mentionem de obedientia, commendando
bona eorum, et hoc ideo, quia per obedientiam intelligitur omnis
virtus: quia ex hoc est homo iustus, quod mandata Dei custodit.
Rom. VI, 16: servi estis eius cui obedistis, sive peccati ad
mortem, sive obeditionis ad iustitiam, et cetera. Item, omne
bonum, quantumcumque bonum est per se, per obedientiam redditur
melius. Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias.
Item, quia obedientia inter alias est maxima. Nam offerre de rebus
exterioribus est magnum, sed maius si de corpore, maximum autem si de
anima et voluntate tua, quod fit per obedientiam. I Reg. XV,
22: melior est obedientia, quam victimae, et auscultare magis quam
offerre adipem arietum, et cetera. Sed si sic fecistis, hortor ut
adhuc sic faciatis de caetero. Deinde cum dicit non in praesenti,
etc., ostendit quid agere debeant. Et primo monet ut agant
fideliter, quia servus infidelis non servit, nisi quando dominus
videt, quia non curat, nisi placere; sed fidelis semper bene
operatur. Et ideo dicit non in praesentia mea tantum, quia sic
videretur quod non faceretis ex instinctu bonae voluntatis. Eph.
VI, 6 s.: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes,
sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei: ex animo cum bona
voluntate servientes domino, et non hominibus. Secundo, ut
humiliter, ibi cum metu et tremore, et cetera. Superbus enim non
timet, sed humilis. I Cor. X, 12: qui se existimat stare,
videat ne cadat. Prov. XXVIII, 14: beatus homo qui semper
est pavidus. Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate
ei cum tremore. Tertio salubriter, ibi vestram salutem operamini.
Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit. Deinde cum dicit Deus enim, etc., confirmat fiduciam
et excludit quatuor falsas existimationes. Unam hominum credentium
quod homo per liberum arbitrium possit salvari absque divino auxilio.
Contra hoc dicit Deus, et cetera. Io. XIV, 10: pater in me
manens, ipse facit opera: et XV, 5: sine me nihil potestis
facere. Alii omnino negant liberum arbitrium, dicentes quod homo
necessitatur a fato, vel a providentia divina. Et hoc excludit, cum
dicit in vobis. Quia interius per instinctum movet voluntatem ad bene
operandum. Is. c. XXVI, 12: omnia enim opera nostra operatus
es in nobis. Tertia Pelagianorum, sicut et primi, dicentium
electiones esse in nobis, sed prosecutiones operum in Deo, quia velle
est a nobis sed perficere a Deo. Et hoc excludit, dicens et velle et
perficere. Rom. IX, 16: non est volentis, scilicet velle,
sine auxilio Dei, neque currentis, scilicet currere, sed miserentis
est Dei. Quarta quod Deus facit omne bonum in nobis, et hoc per
merita nostra. Hoc excludit, cum dicit pro bona voluntate, scilicet
sua, non pro meritis nostris, quia ante gratiam Dei nihil boni meriti
est in nobis. Ps. l, 20: benigne fac, domine, in bona voluntate
tua, et cetera.
|
|