|
Supra apostolus induxit ad faciendum opera salutis, hic docet eos
modum faciendi. Et primo docet ipsum modum, secundo assignat rationem
eius, ibi ut sitis, et cetera. Docet duplicem modum faciendi,
scilicet sine murmure et sine dubitatione. Opera enim virtutum sunt
difficillima, et in his habet locum murmuratio. I Cor. X, 10:
neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt
ab exterminatore. Et ne dubitetis an fiant. Iac. I, 6: qui enim
haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur, et
circumfertur, et cetera. Ponit autem huius rationem, et primo ex
parte eorum; secundo ex parte apostoli, ibi ad gloriam, et cetera.
Circa primum ponitur triplex ratio. Prima in comparatione ad
fideles, cum dicit ut sitis sine querela. Lc. I, 6: incedentes
in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela, et
cetera. Sine peccato autem nullus esse potest, sed bene sine
querela. Unde ad hoc monet. Secundo in comparatione ad Deum, ibi
simplices, et cetera. Filius enim est similis patri; Deus autem
simplex est; unde simplices simus sicut filii Dei, quod est, quando
intentio est ad unum. Iac. I, 8: vir duplex animo, inconstans
est in omnibus viis suis. Matth. c. X, 16: estote prudentes
sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Tertio in comparatione
ad infideles, ibi sine reprehensione, etc., id est ut bene se
habeant ad infideles, ut scilicet sint sine offensione, in medio
nationis pravae, quantum ad mala opera, et perversae, quantum ad
infidelitatem: et hoc est quando non possunt infamari ab eis. I
Tim. V, 14: nullam occasionem date adversario maledicti gratia.
Et huius ratio ponitur, ibi inter quos, et cetera. Quia
qualitercumque mundus varietur, luminaria caeli clara manent. Matth.
c. V, 14: vos estis lux mundi, et cetera. Lucens non quantum ad
essentiam, quia sic tantum Deus lux est. Io. I, 4: et vita erat
lux hominum, et cetera. At vero sancti non sic. Io. I, 8: non
erat ille lux, et cetera. Sed sunt lux, inquantum habent aliquid
lucis illius qui erat lux hominum, scilicet verbi Dei irradiantis
nobis. Et ideo dicit verbum vitae continentes, scilicet verbum
Christi. Io. VI, 68: domine, ad quem ibimus? Verba vitae
aeternae habes. Ps. CXVIII, 105: lucerna pedibus meis
verbum tuum, et cetera. Deinde ponit rationem ex parte apostoli, ibi
ad gloriam meam. Secundo manifestat rationem, quia subditi debent
bene agere, etiam ut cedat in gloriam praelatorum. Eorum enim est
gloria, quando subditi sunt bene instructi. Prov. X, v. 1:
filius sapiens laetificat patrem, et cetera. I Thess. II, 20:
vos enim estis gloria nostra, et cetera. Et hoc in diem Christi,
quando scilicet adducet secum fideles. Et hoc propter duo est ad
gloriam, scilicet propter laborem in praedicatione et propter passionem
mortis quam sustinuit. Et ideo dicit quia non in vacuum cucurri,
neque in vacuum laboravi. Cursum dicit praedicationem, propter
agilitatem, quia a Ierusalem usque in Hispaniam. Item labores,
propter contradictiones et poenas quas pertulit, et hoc non in vacuum,
immo in multum fructum. I Cor. XV, 10: gratia eius in me vacua
non fuit. Item propter passionem, ibi sed et si immolor. Convertens
enim aliquos, quasi de illis quos convertit, offert sacrificium Deo.
Sed quandoque offerentes a tyrannis occisi sunt supra sacrificium,
sicut habetur Lc. XIII, 1. Et ideo dicit: offero Deo
sacrificium de vobis. Sed si contingat quod et ego supra hoc immolor,
id est, occasione sacrificii conversionis vestrae occidar, gaudeo
propter me. Iac. c. I, 2: omne gaudium existimate, fratres
mei, cum in tentationes varias incideritis, et cetera. Et
congratulor vobis quod habetis fidem etiam cum periculo personae meae,
cui et in hoc congratulamini. Et ideo dicit idipsum gaudete et
congratulamini mihi. Rom. XII, v. 15: gaudere cum
gaudentibus. Deinde cum dicit spero autem, etc., proponit in
exemplum discipulos suos. Et primo Timotheum, secundo
Epaphroditum, ibi necessarium autem, et cetera. Circa primum,
primo praemittit missionem Timothei; secundo commendat eum, ibi
neminem, etc.; tertio innuit tempus missionis, ibi hunc igitur, et
cetera. Dicit ergo spero, et cetera. Notandum est, quod apostolus
sic habuit fiduciam in Deo, quod etiam minima attribuebat Deo. II
Cor. III, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a
nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Littera
est plana. Deinde commendat eum, et primo ex charitate ad eos;
secundo ex devotione ad apostolum, ibi experimentum, et cetera. Et
sic facit bonus mediator, quia illos diligit, hunc veneratur. Item
primo ponit commendationem; secundo exponit, ibi omnes enim quae, et
cetera. Dicit ergo mitto, etc., quia neminem, etc., scilicet in
profectum vestrum. Ps. LXVII, 7: qui inhabitare facit unius
moris in domo. Qui sollicitus sit. Rom. XII, 8: qui praeest
in sollicitudine. Sincera affectione, quia solum propter Deum. II
Cor. I, 17: ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo, in
Christo loquimur. Ratio autem quare neminem, etc., quia omnes
quae, etc., id est non quae ad salutem proximorum sunt, et ad
honorem Dei quaerunt, sed quae ad lucrum et gloriam, et quae sua
sunt. Sed numquid Lucas et Epaphroditus et alii, qui erant cum
apostolo, quaerebant quae sua sunt? Respondeo. Dicendum est, quod
in societate apostoli plures erant, qui hoc quaerebant, qui et
deseruerunt eum. II Tim. IV, 10: demas enim me dereliquit,
diligens saeculum, et abiit Thessalonicam: Crescens in Galatiam:
Titus in Dalmatiam: Lucas et mecum solus. Sed consuetudo est quod
aliquando Scriptura loquitur de nonnullis, sicut de omnibus. Ier.
c. VI, 13: a minori quippe usque ad maiorem omnes avaritiae
student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, et
cetera. Et ideo est distributio accommoda. Et si vultis scire,
quomodo se habet ad me, respondeo experimentum, etc., id est quasi
esset specialis filius. I Cor. IV, 17: ideo, misi ad vos
Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in domino, et
cetera. Hunc ergo sic sollicitum pro vobis, sic mihi charum, spero,
et cetera. Sed quare non statim? Est sciendum, quod aliter est de
Christo et de aliis sanctis. In Christo enim est plenitudo
gratiarum, unde habuit semper notitiam omnium; non sic alii sancti.
Unde apostolus praevidebat aliqua de futuris circa se, aliqua
ignorabat. Et sic non revelatum erat sibi, an deberet liberari de
vinculis. Et ideo dicit mox, et cetera. Quia si detur facultas,
personaliter veniam. Et ideo confido, et cetera. Sed tamen
liberatus a vinculis non fuit. Ps. XVII, 29: quoniam tu
illuminas lucernam meam, domine Deus meus, illumina tenebras meas.
Semper enim aliquid tenebrosum est in sanctis. Deinde cum dicit
necessarium, etc., proponit in exemplum alium suum discipulum,
scilicet Epaphroditum. Et primo describit ipsum; secundo ostendit
quomodo suscipiatur, ibi excipite, et cetera. Circa primum duo
facit, quia primo commendat eum; secundo ostendit causam missionis,
ibi quoniam quidem, etc.; tertio eam exponit, ibi nam et infirmatus
est, et cetera. Dicit ergo necessarium, et cetera. Nominat autem
eum fratrem, propter fidem. Matth. c. XXIII, 8: omnes vos
fratres estis, et cetera. Cooperatorem, scilicet in labore
praedicationis. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a
fratre, quasi civitas firma. Et commilitonem, et cetera. Quia
simul passi tribulationem. II Tim. c. II, 3: labora sicut
bonus miles Christi Iesu, et cetera. Apostolum, id est doctorem.
Hic fuit episcopus Philippensium, et missus ab eis ut serviret
apostolo, et ideo dicit ministrum necessitatis meae. Infra IV,
18: repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quem misistis in odorem
suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. Sed quare? Ad
satisfaciendum desiderio, quo desiderio desiderabat videre vos. Rom.
I, 11: desidero enim vos, et cetera. Item ad subveniendum suae
tristitiae, quia tristis erat de vestra tristitia, quam conceperatis,
quando audistis eum infirmari. Et exponit causam, dicens nam et
infirmatus est usque ad mortem, scilicet secundum iudicium medicorum,
non autem secundum providentiam divinam, sed ad honorem Dei. Io.
XI, 4: infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei.
Ideo sequitur sed Deus misertus est eius. Ps. VI, 3: miserere
mei, domine, quoniam infirmus sum, et cetera. Et non solum, et
cetera. Quia tristitiam temporalem et naturalem habuit de
afflictionibus suis, sicut et Christus legitur aliquando habuisse.
Consequenter concludit missionem, et patet littera, et ostendit
quomodo recipiatur, et secundo huius causam. Recipiendus est
honorifice in domino, cuius est minister. Gal. IV, 14: sicut
Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. I Tim. V,
17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur:
maxime qui laborant in verbo et doctrina, et cetera. Et hoc propter,
etc., id est propter Deum et salutem fidelium, usque ad mortem
accessit. Io. XV, 13: maiorem charitatem nemo habet, ut animam
suam ponat quis pro amicis suis, et cetera. Tradens. Io. X,
11: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Et hoc ut
impleret, etc., quod vos personaliter non potuistis circa meum
obsequium.
|
|