|
Proposuit exempla quae sequi deberent, hic ostendit quorum exempla
debent vitare. Et circa hoc tria facit; quia primo praemittit quos
vitare debent; secundo exemplum vitandi per conversationem sanctorum,
ibi vos enim, etc.; tertio inducit ad vitandum eos quos illi
reputabant imitabiles, ibi imitatores, et cetera. Iterum prima pars
dividitur in tres particulas; quia primo praemittit finem huius
doctrinae; secundo scribendi necessitatem, ibi eadem vobis, etc.;
tertio necessitatis rationem, ibi videte, et cetera. Intentio
admonitionis est removere fideles gentes a legalibus, ad quae quidam
eos inducebant. Et ideo dicit o fratres, scilicet per fidem, de
caetero, id est postquam vos monui, ut supra, gaudete in domino
tantum, non in legalibus observantiis. Hab. III, v. 18: ego
autem in domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo, et cetera.
Et hoc, quia eadem, quae dixi in praesentia, non est mihi pigrum
vobis scribere in absentia. Verba enim de facili transeunt, sed
scripta manent. Eccli. XXXVIII, v. 25: sapientiam scribe
in tempore vacuitatis, et cetera. Iud. I, 3: omnem
sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute,
necesse habui scribere vobis, et cetera. Rom. c. XV, 15:
audacius scripsi vobis, fratres, ex parte tamquam in memoriam vos
reducens, et cetera. Et causa huius necessitatis est quia instant
seductores; et ideo oportet instantius veritatem scribere, unde dicit
videte, id est observate, et cetera. Et tria de his dicit: scilicet
saevitiam cordis irrationabilem; unde dicit canes. Glossa: natura
canis est, ut statim ex ira latret, non ex ratione, sed ex
consuetudine. Sic et illi, Is. LVI, 11: canes impudentissimi
nescierunt saturitatem, ipsi pastores nesciverunt intelligentiam, et
cetera. Apoc. ult.: foris canes, et cetera. Secundo perversae
doctrinae seminationem, ibi malos operarios, quia non fideliter in
vinea domini laborant, nec bonum semen in agro mittunt. Matth.
XIII, 28: inimicus homo hoc fecit, et cetera. II Tim.
II, 15: cura teipsum probabilem exhibere Deo, et cetera.
Tertio dissensionis, ibi concisionem. Et hoc verbo utitur in eorum
suggillationem. Praedicant enim circumcisionem, quae non potest stare
cum gratia Christi. Gal. V, 2: si circumcidamini, Christus
nihil vobis proderit. Unde alludens vocabulo, dicit concisionem,
quasi non circumcisionem, sed concisionem habeant. Deinde cum dicit
nos autem, etc., ostendit quomodo vitentur a sanctis. Et primo
quomodo ab omnibus; secundo quomodo ab ipso, ibi quapropter, et
cetera. Dicit ergo: ego dico quod illi sunt concisio, sed nos vera
circumcisio, qui spiritu, et cetera. Est autem duplex circumcisio,
scilicet corporalis, et spiritualis. Rom. II, 28: non enim,
qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est
circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis
in spiritu, non littera, et cetera. Circumcisio enim carnis est,
quae est de superfluo carnis, sed circumcisio spiritus, per quam
spiritus sanctus abscindit superfluas interiores concupiscentias. Et
ideo dicit nos sumus, etc., id est qui interius circumcidit nos
Deo. Rom. II: testis enim est mihi Deus, cui servio in spiritu
meo in Evangelio filii eius, et cetera. I Cor. XIV, 15:
psallam spiritu, psallam et mente; orabo spiritu, orabo et mente, et
cetera. Data est autem circumcisio, ut ostenditur Rom. IV,
16, ut signum fidei Abrahae ostenderetur, ut scilicet eius fides
ostenderetur vera, quae fuit fides de futuro semine. Gal. III,
16: Abrahae dictae sunt promissiones, et cetera. Est ergo
circumcisio signum fidei Abrahae de Christo. Ille ergo
circumciditur, qui interius per spiritum sanctum renovatur in
Christo, qui est veritas circumcisionis. Col. II, 11:
circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis
carnis, sed in circumcisione Christi, et cetera. Et non habentes
fiduciam in carne, id est in carnali circumcisione, quia, ut dicitur
Io. VI, v. 63: spiritus est qui vivificat, caro autem non
prodest quicquam. Sumitur autem caro aliquando in nobis pro carnali
concupiscentia, quandoque pro carnis cura, et quandoque pro carnali
observantia. Et utrumque debemus circumcidere, nec in eis gloriari.
Deinde cum dicit quamquam ego, etc., ponit exemplum proprium, et
primo praemittit eminentiam suam, quam habebat in statu legali;
secundo ostendit quomodo eam contempsit, ibi sed quae, et cetera.
Primum proponit primo in generali; secundo explicat per partes, ibi
circumcisus, et cetera. Circa primum duo facit, quia primo ostendit
fiduciam, quam habere potuit in legalibus, dicens: non debemus habere
fiduciam in legalibus, quamquam habeam, id est possem habere si
vellem, quia in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego,
etc., ut dicitur II, 21. Et hoc etiam excellentius, quia ego
magis. II Cor. XI, 23: ut minus sapiens dico, plus ego, et
cetera. Et hoc totum adducit, ut efficacius destruat observationes
legales. Multi enim contemnunt quae nesciunt, vel non habent, et hoc
non valet; sed tunc quando aliquis habet et contemnit, et non
gloriatur in eis. Sic, si apostolus non habuisset locum in statu
legalium, poterat dici quod ideo ad statum Evangelii venit. Et ideo
ostendit per hoc eminentiam suam in statu illo. Et primo quantum ad
genus; secundo quantum ad conversationem, ibi secundum legem, et
cetera. Quantum ad primum tripliciter, quantum ad generis
sacramentum, quia circumcisus octavo die. Gen. XVII, 10: ut
sit signum foederis inter me et vos, et cetera. Et dicit octava die,
quia haec erat differentia inter proselytos et eos qui erant de genere
Abrahae, quia illi non octava die, sed iam adulti quando
convertebantur, sed isti secundum legem octava die. Gen. XVII,
12: infans octo dierum circumcidetur ex vobis. Sic ergo non ut
proselytus, sed ut vere Israelita fuit. Secundo quantum ad ipsum
genus, et primo quantum ad gentem, cum dicit ex genere Israel. Ex
Abraham enim duae gentes descenderunt: una per Isaac, et alia per
Ismael. De primo, duae: una per Esau, et alia per Iacob. Sed
duae, scilicet quae ex Esau et Ismaelitae, non sunt consecutae
haereditatem, sed solus Iacob, qui et Israel. Ideo dicit ex genere
Israel. II Cor. XI, 22: Israelitae sunt, et ego. Item
quantum ad tribum, quia in tribu Israel erant quidam de ancillis,
scilicet de Bala et Zelpha; quidam de liberis, scilicet Lia et
Rachel; et inter istos quidam semper erant in cultu Dei, scilicet
levi, Iuda et Beniamin. Aliae, tempore Ieroboam, conversae sunt
ad idola. Et ideo tribus Beniamin privilegiata erat, quia in fide et
dilectione uxoris, et in ea templum. Deut. XXXIII, 12:
Beniamin amantissimus domini habitabit confidenter in eo, quasi in
thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet, et
cetera. Gen. XLIX, v. 27: Beniamin lupus rapax mane comedet
praedam, et vespere dividet spolia. Quo figurabatur Paulus, qui
fuit quandoque contra Ecclesiam. Tertio quantum ad nomen et linguam,
cum dicit Hebraeus. Aliqui dicunt quod Hebraeus dicitur ab
Abraham: et hoc dicit Augustinus, sed postea retractat. Sed
dicitur ab Heber, de quo Gen. XI, 14. Quod autem non ab
Abraham, patet, quia etiam Abraham dicitur Hebraeus. Gen.
XIV, 13: nuntiavit Abrahae Hebraeo. Dicit Glossa super
Gen. XI, quod tempore Heber divisum est labium gentium omnium, et
illa lingua, quae prius erat, remansit in familia Heber, et in cultu
unius Dei, et inter omnes Hebraeos. Natus est etiam ex parentibus
Hebraeis, et ideo dicit ex Hebraeis. Deinde ostendit suam
eminentiam quo ad conversationem. Et primo quantum ad sectam, cum
dicit secundum legem Pharisaeus. Apud Iudaeos siquidem erant tres
sectae, scilicet Pharisaeorum, Sadducaeorum et Essenorum. Sed
Pharisaei magis ad veritatem accedebant, quia Sadducaei negabant
resurrectionem, neque credebant esse Angelos, neque spiritus.
Pharisaei autem utrumque confitentur, ut dicitur Act. XXIII,
8. Et ideo in hoc commendabilior est secta Pharisaeorum. Quomodo
autem Pharisaeus fuerit, dicitur Act. XXVI, 5: quoniam
secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus.
Secundo, quantum ad aemulationem quam habuerunt Iudaei, licet non
secundum scientiam in persequendo Christianos, ideo dicit persequens
Ecclesiam Dei. Gal. I, 23: qui persequebatur nos aliquando,
nunc autem evangelizat fidem quam aliquando expugnabat. Et Act.
XXVI, 9: et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu
Nazareni debere multa contraria agere, quod et feci Ierosolymis, et
multos sanctorum ego in carceribus inclusi, et cetera. I Cor.
XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum
Ecclesiam Dei. Tertio, quantum ad innocentiam conversationis.
Ideo dicit secundum iustitiam, et cetera. Haec iustitia consistit in
exterioribus, sed iustitia fidei est cordis. Act. XV, 9: fide
purificans corda eorum. Nam, quantum ad iustitiam exteriorem,
apostolus innocenter vixit. Et ideo dicit sine querela, et cetera.
Non autem ait sine peccato quia querela est peccatum scandali
proximorum in his, quae sunt exteriora. Lc. I 6: incedentes in
omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela, et cetera.
Et ideo non est contrarium quod dicitur Eph. II, 3: in quibus et
nos ambulavimus, quia veram iustitiam fidei, quae facit hominem
purum, tunc non habuit, sed solum legis. Deinde cum dicit sed quae
mihi, etc., ostendit contemptum suae eminentiae in legalibus. Et
primo ostendit propter quid legalia contempsit in generali; secundo in
speciali, ibi verumtamen, et cetera. Dicit ergo: haec quae
fuerunt, etc., id est reputabam magna, scilicet quod Pharisaeus,
etc., haec sum arbitratus propter Christum mihi detrimenta, id est
reputo quod sunt mihi in detrimentum. Legales enim observantiae, quae
tempore legis erant efficaces, per Christum factae sunt noxiae. Et
ideo dicit detrimenta. Et finis huius est Christus. Et ideo dicit
propter Christum. Et exponit, quia primo propter Christum
cognoscendum, secundo propter Christum adipiscendum. Quantum ad
primum dicit verumtamen existimo omnia detrimenta esse; verum est, si
eis inniteretur. Et hoc quod aliquando feci, reputo mihi
detrimentum, et hoc propter desiderium rectae scientiae Christi domini
mei. I Cor. II, 2: nihil reputavi me scire, nisi Iesum
Christum, et hunc crucifixum. Et hoc propter eminentem scientiam,
et cetera. Quia haec superat omnes alias scientias. Nihil enim
melius potest sciri, quam verbum Dei, in quo sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi, Col. II, 3. Quantum ad
secundum dicit propter quem omnia, et cetera. Et primo ostendit,
quod propter Christum adipiscendum contempsit legalia; secundo
ostendit, quod possit Christum adipisci, ibi non habes, et cetera.
Dicit ergo omnia detrimentum feci, habendo me ad ea sicut ad
detrimentum et vilia, et hoc ut Christum lucrifaciam, id est
adipiscar ipsum, et adiungar ei per charitatem.
|
|