|
Ostendit supra praeterita lucra contemnere propter Christum, et
ostendit quod intendebat Christum cognoscere, et Christum lucrari,
et hoc intendit hic specialiter exponere. Et primo quomodo desiderat
Christum lucrari et inveniri in eo per iustitiam; secundo per
passionis tolerantiam, ibi configuratus, et cetera. Circa primum,
primo ostendit quae sit iustitia, quam dereliquit; secundo quae sit
quam quaerit, ibi sed, et cetera. Sciendum est autem, quod iustitia
quandoque sumitur ut est specialis virtus, per quam homo ponit
rectitudinem in his, quae sunt ad communem convictum et secundum quod
est in his directiva. Nam temperantia est circa interiores passiones,
iustitia autem est ad alterum. Alio modo iustitia dicitur virtus
generalis, secundum quod homo servat legem propter bonum commune, et
hoc modo frequenter in Scriptura sacra ponitur pro observantia divinae
legis. Ps. CXVIII, v. 121: feci iudicium et iustitiam,
scilicet, legem, quam servabat ex amore, quasi motus ex se: et sic
est virtus. Non autem si alio modo, id est ex aliqua exteriori
causa, scilicet vel propter lucra, vel propter poenas, et si
observatio ei displiceat. Et secundum hoc est duplex modus iustitiae:
unus est iustitiae moralis, alius est iustitiae legalis, per quam,
legem non ex amore, sed timore servat. Et ideo dicit non habens meam
iustitiam, quae ex lege est, quia, ut dicit Augustinus, brevis
differentia legis et Evangelii, est amor et timor. Rom. VIII,
15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed
accepistis spiritum adoptionis, et cetera. Sed si tua est, quomodo
est ex lege? Respondet: imo est mea, quia humana virtute, absque
habitu gratiae interioris iustificantis, facio talia opera, sed ex
lege est, sicut a docente. Vel mea est, quod praesumo per me eam
servare. Rom. X, 5: Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam,
quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. De hac iustitia,
quam quaerit, tria dicit: scilicet modum adipiscendi, actorem, et
fructum. Modus est quia non adipiscitur, nisi ex fide Christi.
Rom. V, 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum
per dominum nostrum Iesum Christum. Rom. III, 22: iustitia
autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui
credunt. Actor autem est Deus, et non homo. Rom. c. VIII,
33: Deus qui iustificat. Rom. IV, 5: credenti autem in eum,
qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, secundum
propositum gratiae Dei. Et ideo dicit quae ex Deo est, et cetera.
Act. V, 32: et spiritus sanctus quem dedit Deus omnibus, et
cetera. Fructus est cognitio eius, et virtus resurrectionis eius, et
societas sanctorum eius. Et de huiusmodi, secundum duplicem
cognitionem, potest dupliciter agi. Uno modo exponendo de cognitione
viae, et sic oportet tria cognoscere de eo. Primo eius personam,
scilicet quod est verus Deus, et verus homo. Et ideo dicit ad
cognoscendum illum. Io. XIV, 9: tanto tempore vobiscum sum, et
non cognovistis me, et cetera. Secundo gloriam resurrectionis eius.
Unde dicit et virtutem resurrectionis eius, id est resurrectionem
virtuosam factam propria virtute. Tertio qualiter eum imitentur, ibi
et societatem, scilicet ut ei sociemur in passione. I Petr. II,
21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut
sequamini vestigia eius. Secundo de cognitione experimentali, et
incipit a posteriori, quod est ultimum in executione, et primum in
intentione. Primum est agnitio Dei per essentiam, ad quam ducit
fides. Ier. XXXI, 34: omnes cognoscent me a minimo eorum
usque ad maximum, dicit dominus, et cetera. Et ideo dicit ad
cognoscendum illum. Secundo quia non solum anima glorificatur, sed ex
hoc etiam corpus erit gloriosum. Ideo dicit et virtutem resurrectionis
eius, scilicet ex qua resurgemus. I Cor. XV, 14: si Christus
non resurrexit, vana est fides nostra, et cetera. Tertio
societatem, quia per experientiam habebimus quantum valeat societas
passionis eius. I Cor. I, 9: fidelis autem Deus per quem vocati
estis in societatem filii eius Iesu Christi domini nostri. Deinde
cum dicit configuratus, etc., ostendit quomodo velit lucrari et
inveniri in eo per tolerantiam passionis. Et primo ponit tolerantiam,
secundo fructum, ibi si quo modo, et cetera. Dicit ergo: inveniar
non solum habens iustitiam, sed configuratus morti eius, ut patiar
propter iustitiam et veritatem, sicut Christus. Gal. ult.: ego
enim stigmata domini Iesu in corpore meo porto. Fructus vero est, si
quo modo, et cetera. Ex passionibus enim hic toleratis homo pervenit
ad gloriam. Rom. VI, 5: si enim complantati facti sumus
similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. II Tim.
c. II, 11: si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus,
et conregnabimus. Rom. c. VIII, 17: si tamen compatimur, ut
et glorificemur. Et dicit si quo modo, propter difficultatem,
arduitatem, et laborem. Matth. VII, 14: arcta est via quae
ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam, et cetera. Amos
IV, 12: praepara te in occursum Dei tui Israel, et cetera.
Christus enim surrexit per potentiam propriam, homo autem non propria
potestate, sed gratia Dei. Rom. VIII, 11: qui suscitavit
Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra,
propter inhabitantem spiritum eius in vobis. Vel potest intelligi de
occursu sanctorum, quando occurrent Christo descendenti de caelo ad
iudicium. Deinde cum dicit nam quod iam, etc., ostendit quomodo
differtur suum desiderium. Et primo ostendit quid de se sentit;
secundo hortatur alios ut idem de se sentiant, ibi quicumque enim
perfecti, et cetera. Iterum prima in duas, quia primo ostendit
quomodo deficit a perfectione interna; secundo hoc exponit, ibi
fratres, ego me, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
se non pervenisse ad perfectionem; secundo quod ad eam tendit sequor
autem, et cetera. Tendens in aliud duo intendit, scilicet adipisci
quaesitum et frui illo. Frustra enim quaereret, si non eo frueretur
et inhaereret. Et ideo dicit non quod iam acceperim, scilicet gloriam
quam quaero. Sap. V, 17: accipient regnum decoris, et diadema
speciei de manu Dei sui. Aut iam perfectus sim. I Cor. XIII,
10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Sed contra: estote perfecti, Matth. c. V, 48 et Gen.
XVII, 1: esto perfectus. Respondeo. Dicendum est, quod
duplex est perfectio, scilicet patriae et viae. Perfectio namque
hominis consistit in hoc, quod adhaereat Deo per charitatem, quia
unumquodque est perfectum secundum modum quo adhaeret suae perfectioni.
Anima autem potest adhaerere Deo dupliciter perfecte. Uno modo, ut
totam actionem suam referat in Deum actualiter, et cognoscat ut
cognoscibilis est: et haec est patriae. Sed inhaesio viae est
duplex. Una de necessitate salutis, ad quam omnes tenentur, scilicet
ut in nullo cor suum quis applicet ad id quod est contra Deum, sed
habitualiter referat totam vitam in eum. Et isto modo dicit dominus,
Matth. XXII, 37: diliges dominum Deum tuum, et cetera.
Alia est supererogationis, quando quis ultra communem statum inhaeret
Deo, quod fit removendo cor a temporalibus, et sic magis appropinquat
ad patriam; quia quanto deficit cupiditas, tanto plus crescit
charitas. Quod ergo hic dicitur, intelligitur de perfectione
patriae. Deinde cum dicit sequor autem, etc., ostendit conatum ad
eam, dicens sequor, scilicet Christum. Io. VIII, 12: qui
sequitur me, non ambulat in tenebris, et cetera. Io. c. X, 3:
oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur. Et hoc si quo modo
comprehendam. I Cor. IX, 25: sic currite, ut comprehendatis.
Sed contra, quia Deus est incomprehensibilis, quia Ier. XXXI,
37 dicitur: si mensurari potuerint caeli desursum, et investigari
fundamenta terrae deorsum, et cetera. Respondeo. Dicendum est,
quod comprehendere uno modo est includere, sicut domus comprehendit
nos. Alio modo idem est quod attingere et tenere. Primo ergo modo
est incomprehensibilis, quia non potest includi in intellectu creato,
cum sit simplicissimus, quia non perfecte vides eum nec amas, sicut
est visibilis et amabilis, sicut qui nescit demonstrationem, nescit
demonstrative, sed opinative. Deus autem perfecte seipsum cognoscit
ut cognoscibilis est. Cuius ratio est, quia res cognoscitur secundum
modum sui esse et veritatis. Deus autem lux est et veritas infinita,
sed nostrum lumen est finitum. Et ideo dicit sequor si quo modo
comprehendam, hoc intelligendo secundo modo, scilicet attingendo.
Cant. ult.: tenui eum, nec dimittam, et cetera. In quo et
comprehensus sum. Quod tripliciter intelligitur. Nam tota gloria est
in dicta Dei comprehensione, ut scilicet Deus sit praesens animae
nostrae. Sed non omnes habent aequalem beatitudinem, quia quidam
clarius vident, sicut etiam quidam ardentius amabunt et plus
gaudebunt. Unde quilibet habebit certam mensuram, et hoc ex
praedestinatione divina. Et ideo dicit in quo et comprehensus sum;
quasi dicat: in tali mensura intendo comprehendere, secundum quod mihi
dispositum est a Christo. Vel sequor ut comprehendam sicut
comprehensus sum; quasi dicat: ut videam eum sicut ipse me videt. I
Io. III, 2: videbimus eum sicuti est, id est non per
similitudinem, sed per essentiam. Vel comprehendam videndo Christum
gloriosum. In quo comprehensus sum, id est in illa gloria qua
apparuit quando conversus sum. Deinde cum dicit fratres, ego,
etc., exponit quae dixerat; et primo de defectu perfectionis;
secundo de sequela, ibi unum autem, et cetera. Dicit ergo ego,
etc.; quasi dicat: non sum sic superbus, quod attribuam mihi quod
non habeo, sed sequor, etc.; quod tripliciter legitur: uno modo
sic: unum arbitror, scilicet quod quae retro sunt, et cetera. Vel
non arbitror me comprehendisse, sed prosequor unum, scilicet ad
destinatum, et cetera. Vel non arbitror me comprehendisse illud
supra. Ps. XXVI, 4: unam petii, et cetera. Et tunc ostendit
quid deseruit, quia vel temporalia lucra vel temporalia bona, vel
merita praeterita, quia non debet homo comparare Deo merita
praeterita. Secundo ostendit ad quid tendit, scilicet ad ea, etc.,
id est vel quae pertinent ad fidem Christi, vel maiora merita, vel
caelestia. Ps. LXXXIII, 6: ascensiones in corde suo
disposuit, et cetera. Et dicit extendens. Qui enim aliquid vult
capere, extendit se quantum potest. Sed debet cor extendere se per
desiderium. Sap. VI, v. 21: concupiscentia sapientiae ducit ad
regnum perpetuum, et cetera. Sed ad quid tendit? Ad destinatum
bravium, quod est praemium solius currentis. I Cor. IX, 24:
omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Dico autem ad hoc
bravium destinatum mihi a Deo, quod est supernae vocationis Dei.
Rom. VIII, v. 30: quos praedestinavit, hos et vocavit, et
cetera. Et hoc in Christo Iesu, id est, per fidem Christi.
|
|