|
Supra proposuit quomodo ab ultima perfectione deficiebant, nunc
hortatur alios ad idem sentiendum. Et primo ponitur exhortatio;
secundo quid ab eis necessario exigatur, ibi verumtamen ad quod
pervenimus, et cetera. Dicit ergo quicumque, etc., scilicet quod
ego sentio, scilicet quod non sum perfectus. Quomodo ergo si perfecti
sumus, sentimus quasi non perfecti? Respondeo. Dicendum quod
perfecti perfectione viae, sed non perfecti perfectione
comprehensionis, quando scilicet tota intentio fertur actu in Deum.
In via vero habitualiter, quod scilicet nihil contra Deum faciamus.
Et dicit quicumque, quia quanto quis est perfectior, tanto
imperfectum se magis cognoscit. Iob ult.: auditu auris audivi te,
nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago
poenitentiam in favilla et cinere, et cetera. Hebr. V, 14:
perfectorum est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos
habent sensus ad discretionem boni et mali. Et si quid aliter, et
cetera. In Glossa quatuor modis dicitur, et primo ponuntur duo
sensus magis litterales. Unus talis: dico quod vos sentiatis quod
ego, scilicet vos esse imperfectos; tamen si quid aliter, id est
melius de vobis sapiatis, quam ego de me, hoc ipsum est vobis per
revelationem divinam donatum. Et quando altius est vobis revelatum
aliquid quod non mihi, non contradico, sed cedo vestrae revelationi.
Verumtamen nolo, quod propter hanc revelationem ab unitate Ecclesiae
discedatis; sed teneamus ex unitate illud ad quod pervenimus, ut idem
sapiamus, et cetera. Quae unitas Ecclesiae consistit in unitate
veritatis fidei, et rectitudinis bonae operationis. Et utraque
servanda est. II Cor. ult. XIII, 11: perfecti estote,
exhortamini, idem sapite, et cetera. Et eadem regula bonae vitae et
operationis. Gal. ult. VI, 16: quicumque hanc regulam secuti
fuerint, pax super illos et misericordia, et cetera. Vel aliter:
dico, etiam si vos propter ignorantiam vel infirmitatem aliter
sapitis, quam veritas habet, humiliter confiteamini, nec proterve
defendatis. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis, et cetera. Vel aliter:
dico, quod idem sentiamus, scilicet nondum comprehendisse; sed si
quid aliter nunc sapiatis, quam sapiendum sit in futuro, quia nunc
videmus in speculo, tunc autem facie ad faciem Deus revelabit in
futuro. Ps. XXVIII, 9: revelabit condensa, et cetera. Vel
aliter: sive sapiatis hic obscure, sive in futuro manifeste, Deus
revelabit, quia fides ex Deo est. Verumtamen, etc., non mutatur.
Deinde cum dicit imitatores, etc., inducit ad sui et aliorum
imitationem, ut caveant malos. Et primo proponit intentionem;
secundo rationem, ibi multi enim, et cetera. Dicit ergo: quia haec
reputo ut stercora, etc., in hoc imitatores, et cetera. Io. X,
3: vocem eius audient, et cetera. Ego sum pastor, vos oves meae
per imitationem. Imitatores mei estote, I Cor. IV, 17, sicut
et ego Christi, et cetera. Et observate, id est diligenter
considerate, qui ita ambulant, sicut ego. Et vos scire potestis ex
regula et doctrina mea. I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium
in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. I
Petr. V, 3: forma facti gregis ex animo. Deinde cum dicit
multi, etc., ponitur ratio monitionis: et primo ex parte
vitandorum; secundo ex parte imitandorum, ibi nostra autem
conversatio, et cetera. Ne autem haec videatur ex odio dicere,
praemittit suam affectionem; secundo ostendit quales sunt vitandi, ibi
inimicos, et cetera. Dicit ergo: dico quod imitandi indigent
observatione: quia quidam aliter incedunt, scilicet de malo in peius.
Ps. LXXXI, v. 5: in tenebris ambulant, et cetera. Quos,
etc., vobiscum praesens, nunc autem et flens, prae compassione.
Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem
lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei? Et huius
rationem ostendit, dicens inimicos, etc., quos describit, primo ex
opere; secundo ex intentione, ibi quorum Deus, et cetera. Item
circa primum, primo proponit opus; secundo eventum operis ostendit,
ibi quorum finis, et cetera. Opus eorum est exercitium inimicitiae
contra crucem Christi, scilicet dicentium quod nullus potest salvari
sine legalibus, in quo evacuant virtutem crucis Christi. Gal.
II, 21: si enim ex lege iustitia, ergo Christus gratis, id est
sine utilitate, mortuus est. I Cor. I, v. 18: verbum enim
crucis pereuntibus quidem stultitia est: his autem, qui salvi fiunt,
id est, nobis, virtus Dei est. Et quid eveniet? Certe nobis vita
per crucem Christi: illis autem contrarium, quia incurrent mortem.
Unde dicit quorum finis interitus, scilicet mortis aeternae. Iob
XXVIII, v. 3: lapidem caliginis et umbram mortis dividit, et
cetera. Deinde describit eos quantum ad intentionem. Et primo
manifestat eorum intentionem; secundo ostendit intentionis eventum,
ibi: et gloria, et cetera. Dicit ergo quorum Deus, etc., quasi
dicat: ideo hoc disseminant, scilicet legalia esse observanda,
propter lucrum et gloriam propriam, ut satisfaciant ventri. Rom.
ult.: domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et
benedictiones seducunt corda innocentium. Eccle. VI, 7: omnis
labor hominis in ore eius, sed anima illius non implebitur. Et
dicit, Deus, quia proprium Dei est ut sit principium primum et finis
ultimus. Unde qui pro fine habet aliquid, illud est Deus suus.
Item quaerunt gloriam suam, contra illud Io. VIII, 50: ego
gloriam meam non quaero; est qui quaerat et iudicet, et cetera. Sed
eventus eorum erit in confusione. Os. c. IV, 7: gloriam eorum
in ignominiam commutabo. Et hoc eorum, qui terrena sapiunt, id est,
quibus terrena placent, et ea quaerunt. Et hi confundentur, quia
status eorum transit. Rom. VIII, 13: si secundum carnem
vixeritis, moriemini, et cetera. Glossa: quorum Deus, etc.,
Dei proprium est iustificare; qui ergo in cibis iustificationem
ponebant, dicebant Deum ventrem. Item, est in confusione, quia in
confusibilibus, scilicet in circumcisione pudendorum, et occisione
brutorum. Consequenter ostendit quales sunt imitandi, ibi nostra
autem conversatio, et cetera. Et primo describit in eis caelestem
conversationem; secundo expectationem, ibi unde etiam salvatorem,
etc.; tertio utilitatem, ibi qui reformabit corpus humilitatis.
Dicit ergo: illi terrena sapiunt, sed non est sic de nobis, quia
nostra conversatio in caelis est, id est perficitur per
contemplationem. II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis
quae videntur, sed quae non videntur, et cetera. Item per
affectionem, quia sola caelestia diligimus. Item per operationem, in
qua est caelestis repraesentatio. I Cor. XV, 49: sicut
portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Sed
quare est ibi conversatio? Quia inde expectamus optimum auxilium.
Ps. CXX, v. 1: levavi oculos meos in montes, et cetera.
Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Unde dicit unde expectamus salvatorem nostrum. Is. XXX, 18:
beati omnes qui expectant eum. Lc. XII, 36: similes hominibus
expectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, et cetera.
Tria autem facit iste adventus. Primo communem resurrectionem. Ideo
dicit reformabit corpus humilitatis, id est abiectionis, quia est
mortalitati subiectum. Iob c. XXV, 6: homo putredo, et filius
hominis vermis. I Cor. XV, 43: seminatur in corruptione,
surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria:
seminatur in infirmitate, surget in virtute. Hoc corpus sic abiectum
reformabit, id est ad propriam formam reducet. Rom. VIII,
11: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora nostra, et cetera. Secundo sanctorum imitationem.
Ideo dicit configuratum corpori claritatis suae. Corpus siquidem
Christi est glorificatum per gloriam divinitatis suae, et hoc meruit
per suam passionem: quicumque ergo participat virtutem divinitatis per
gratiam, et passionem Christi imitatur, glorificabitur. Apoc.
III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut
ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius. I Io. III, 2:
similes ei erimus. Matth. XIII, 43: tunc iusti fulgebunt
sicut sol in regno patris eorum. Et hoc facit secundum operationem
divinitatis suae, id est, per virtutem in ipso, per quam possit sibi
subiicere omnia. Omnes enim Christo subiicientur, quidam quantum ad
salutem, quidam quantum ad poenam: in primis exercebit misericordiam,
in secundis iustitiam. Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub
pedibus eius, et cetera. I Cor. XV, 28: pater subiecit omnia
filio. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et filius similiter
facit.
|
|