|
Superius ostendit apostolus qualiter fideles se debeant habere in
futurum, hic commendat eos de praeterito sibi impenso beneficio. Et
primo ponit commendationem; secundo terminat epistolam in oratione et
salutatione, ibi Deus autem, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo commendat eos de beneficio impenso; secundo beneficium diffusius
exponit, ibi non quasi, et cetera. Item prima pars dividitur in tres
particulas, quia primo ponit gaudium conceptum ex eorum beneficio;
secundo commendat eorum beneficium, ibi quoniam tandem, etc.; tertio
excusat tarditatem, ibi occupati, et cetera. Dicit ergo: moneo ut
gaudeatis, sed ego gavisus sum propter ea quae fecistis, non in
rebus, sed in domino. Hab. III, 18: ego autem in domino
gaudebo, et cetera. Gavisus sum, inquam, vehementer, quia propter
filios meos. Deinde ponitur materia gaudii, ibi quoniam tandem, et
cetera. Bona opera sunt opera misericordiae, et dicuntur flores,
quia sicut ex flore fructus provenit, ita ex eis fruitio vitae beatae
percipitur. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et
honestatis. Quando ergo opus bonum intermittitur, et postea
resumitur, dicitur reflorere. Isti autem aliquando providerant
apostolo, et iterum nunc providerunt; ideo dicit eos refloruisse. Et
hoc exponit, cum subdit pro me sentire, id est mihi compati. Supra
I, 7: sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, et
cetera. I Mach. X, 20: quae nostra sunt sentias nobiscum, ut
conserves amicitias ad nos, et cetera. Sicut et olim sentiebatis,
scilicet quando mihi providistis. Et hoc tandem aliquando, quia licet
tarde, tamen aliquando fecistis. Rom. I, 10: si quomodo tandem
aliquando prosperum iter habeam, et cetera. Deinde cum dicit
occupati, etc., excusat tarditatem; quasi dicat: non imputo
negligentiae vel culpae, sed necessitati, quia eratis occupati propter
tribulationes quas passi estis. Eccli. XL, 1: occupatio magna
creata est omnibus hominibus, et cetera. Deinde cum dicit non quasi
propter, etc., beneficium exponit, et primo causam gaudii; secundo
beneficium quo floruerunt, ibi scitis autem et vos; tertio commemorat
beneficium praesens, ibi habeo autem omnia. Item primo excludit
causam gaudii aestimatam; secundo declarat propriam mentis
constantiam, ibi ego enim didici, etc.; tertio approbat
beneficentiam, ibi verumtamen bene fecistis. Dicit ergo: non gaudeo
propter penuriam a vobis propulsam, quae gravis erat. Is.
XLVIII, 10: elegi te in camino paupertatis. Sed tamen non
deprimit animum, nisi eorum qui in divitiis delectantur, aut qui
gloriantur in substantia. Et hoc ideo, quia apostolus non tristatur
de paupertate, cuius ratio est constantia mentis eius, quam primo
ponit, secundo causam eius, ibi omnia possum, et cetera. Item primo
ponit constantiam in speciali casu, secundo generaliter in omnibus,
ibi ubique, et cetera. Dicit ergo: paupertatem non timeo, quia
didici, et cetera. Nihil demonstrat ita mentem sapientis perfecti,
sicut quod sciat uti quolibet statu. Sicut enim est bonus dux qui in
quolibet exercitu operatur secundum exigentiam eius, et coriarius qui
ex quolibet corio facit optimos sotulares: sic ille perfectus est qui
scit uti quolibet statu, ut si sit in magno, non elevetur, et si in
minimo, non deiiciatur. Et ideo dicit didici, et cetera. Is. l,
5: dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico,
retrorsum non abii, et cetera. Et hoc sufficit, si parum habeo; si
multum, scio me contemperare. Et ideo se exponit, dicens scio
humiliari. Humilitas autem quandoque dicit virtutem quamdam, Lc.
XIV, v. 12, et XVIII, 14: qui se humiliat,
exaltabitur, quandoque deiectionem, Ps. CIV, 18:
humiliaverunt in compedibus pedes eius. Et sic loquitur hic, dicens
scio humiliari, id est, abiectionem sustinere moderate, sicut
oportet. Et quia homines exaltantur per divitias et deprimuntur per
paupertatem, ideo exaltationem vocat abundantiam. Et in utroque est
periculum, quia ex abundantia erigitur animus contra Deum, ex
paupertate deiicitur. Et ideo dicitur Prov. XXX, 8:
paupertatem et divitias ne dederis mihi. Sed apostolus loquitur
melius, quia virtute in utroque scit uti, et hoc ubique, id est in
omni loco, negotiis, statibus, et conditionibus, institutus sum.
II Cor. c. VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei
ministros, et cetera. Deinde cum dicit omnia possum, etc., ponit
causam suae constantiae, dicens omnia possum, quasi dicat: non possem
hos insultus sustinere, nisi manu Dei me confortante. Ez. III,
14: manus domini erat mecum. Is. XL, 31: qui sperant in
domino, habebunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, et
cetera. Sed numquid superfluit quod misimus, cum scias egere? Non,
quia licet sciam penuriam pati, quod est virtus, tamen non debet mihi
subventio subtrahi. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum
communicantes. Hebr. X, 34: nam et vinctis compassi estis. Et
sic patet causa gaudii. Secundo commemorat praeteritum beneficium,
ibi scitis autem. A quibusdam enim nihil accipiebat, scilicet
Corinthiis et Thessalonicensibus, et quia Corinthii erant avari, et
cum turbatione ministrassent, et quia Thessalonicenses erant otio
dediti, laborabat, dans eis exemplum laborandi. Isti vero erant boni
in absentia et praesentia. Unde dicit II Cor. XI, 8: alias
Ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. In
ratione dati spiritualis et accepti temporalis. I Cor. IX, 11:
si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si nos carnalia
vestra metamus? Quia et Thessalonicam, et cetera. Et hoc est
argumentum, quod Papa potest ab una Ecclesia accipere in subsidium
aliarum, non autem sine quacumque causa. Sciendum est autem, quod
cum quis dat aliquid alicui, duo sunt consideranda, scilicet
substantia muneris et meritum dantis. Qui gaudet de temporalibus,
gaudet de substantia muneris, nec quaerit nisi dantem, et hic est
mercenarius; qui autem quaerit dantis meritum, quaerit fructum
virtutis et iustitiae, et talis est pastor. Fructum, inquam, qui
abundat in ratione vestra. Ratio dicitur dupliciter. Vel secundum
quod est virtus animae, et sic omnis virtus est rationis. Rom.
XII, 1: rationabile obsequium vestrum. Quandoque est
ratiocinatio et computatio. Matth. XVIII, 23: qui voluit
rationem ponere cum servis suis. Ideo dicit abundantiam in ratione,
quia plus dabant, quam tenerentur; quia quidam tantum in praesentia,
sed isti etiam mittebant Romam. Habeo autem quae misistis. Repletus
sum acceptis, scilicet his, quae misistis in odorem, et cetera.
Lev. III, 5 et IV, 31: offerte holocaustum in odorem
suavitatis domino. Est enim odor Deo suavis devotio offerentium, et
inter omnes hostias multum valent eleemosynae. Hebr. XIII,
16: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, talibus
enim hostiis promeretur Deus. Deinde cum dicit Deus autem, etc.,
finit epistolam in oratione, et primo ponit orationem, Deus autem
meus. Unus Deus est omnium per creationem et potentiam, sed meus,
quia singulariter ei servio. Rom. I, 9: testis enim est mihi
Deus cui servio. Impleat, etc., quia implestis meum. Et hoc
potest dominus, quia abundat secundum divitias. Rom. X, 12:
idem dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, et cetera.
Et hoc verum in gloria, scilicet sua, quia ibi implebitur totum
desiderium. Ps. XVI, 15: satiabor cum apparuerit gloria tua.
Ps. CII, v. 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Et hoc
est in Christo, id est per Christum. II Petr. I, 4: per quem
maxima nobis et pretiosa donavit. Et de omnibus his sit Deo,
Trinitati, et patri nostro gloria. I Tim. I, 17: soli Deo
honor et gloria in saecula saeculorum. Saeculum est spatium seu
duratio generationis aut memoriae hominum. Posita primo oratione, et
secundo gratiarum actione, tertio ponit salutationem, dicens salutate
omnem sanctum, id est fideles in Christo, quia per Christum
sanctificati. Hebr. XIII, 12: ut sanctificaret per suum
sanguinem populum, extra portam passus est. Maxime, et cetera. Et
per hoc intelligitur quod multos de familia Caesaris convertit. Supra
c. I, 13: ut vincula mea manifesta in Christo fierent in omni
praetorio, et caeteris hominibus, et cetera. Quamvis autem Matth.
XI, 8 dicatur: qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt,
tamen ad promovendum bonos, et impediendum malos, videtur licitum
sanctis in curiis regum commorari, sed non propter delicias et
concupiscentiam voluptatum. Et dicit qui de Caesaris domo sunt, ut
eos animet ad gaudium et ad fidem. Deinde ponit suam salutationem de
manu sua, dicens gratia domini, et cetera.
|
|