|
Vas electionis est mihi iste, et cetera. Act. IX, v. 15.
Homines in sacra Scriptura inveniuntur vasis comparati propter
quatuor, scilicet: propter constitutionem, repletionem, usum et
fructum. Primo enim quantum ad constitutionem. Vas enim artificis
arbitrio subiacet. Ier. c. XVIII, 4: fecit illud vas
alterum, sicut placuerat ei. Sic et constitutio hominum subiacet Dei
arbitrio, de quo in Ps. XCIX, 3: ipse fecit nos et non ipsi
nos. Unde Isaias c. XLV, 9 dicit: numquid dicit lutum figulo
suo: quid facis? Et infra IX, 20: numquid dicit figmentum ei,
qui se finxit: quid me fecisti sic? Et inde est quod secundum
voluntatem Dei artificis diversa invenitur vasorum constitutio. I
Tim. II, 20: in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et
argentea, sed etiam lignea et fictilia. Beatus autem Paulus, quia
vas electionis nominatur in verbis propositis, quale vas fuerit, patet
per id quod dicitur Eccli. l, 10: quasi vas auri solidum ornatum
omni lapide pretioso. Aureum quidem vas fuit propter fulgorem
sapientiae, de qua potest intelligi quod dicitur Gen. II, 12:
et aurum terrae illius optimum est, quia, ut dicitur Prov. III,
15, pretiosior est cunctis opibus. Unde et beatus Petrus
testimonium perhibet ei dicens. I Petr. c. III, 15: sicut et
charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam
scripsit vobis. Solidum quidem fuit virtute charitatis, de qua
dicitur Cant. ultimo: fortis est ut mors dilectio. Unde et ipse
dicit Rom. c. VIII, 38 s.: certus sum enim quia neque mors
neque vita, etc. poterunt nos separare a charitate Dei. Ornatum
autem fuit omni lapide pretioso, scilicet omnibus virtutibus, de
quibus dicitur I Cor. III, 12: si quis superaedificat supra
fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, et cetera.
Unde et ipse dicit II Cor. I, v. 12: gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et in
sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei
conversati sumus in hoc mundo. Quale autem fuerit istud vas patet ex
hoc quod talia propinavit: docuit enim excellentissimae divinitatis
mysteria, quae ad sapientiam pertinent, ut patet I Cor. II, 6:
sapientiam loquimur inter perfectos, commendavit etiam excellentissime
charitatem, I Cor. XIII, instruxit homines de diversis
virtutibus, ut patet Col. III, 12: induite vos sicut electi
Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae et cetera. Secundo
etiam ad vasa pertinere videtur ut liquore aliquo impleantur, secundum
illud IV Reg. IV, 5: illi offerebant vasa et illa infundebat.
Invenitur etiam inter vasa diversitas quantum ad huiusmodi
plenitudinem. Nam quaedam inveniuntur vasa vini, quaedam olei, et
diversa diversi generis. Sic etiam et homines diversis gratiis, quasi
diversis liquoribus, replentur divinitus, I Cor. XII, 8: alii
datur per spiritum sermo sapientiae, alii, et cetera. Hoc autem
vas, de quo nunc agitur, plenum fuit pretioso liquore, scilicet
nomine Christi, de quo dicitur Cant. I, 2: oleum effusum nomen
tuum. Unde dicitur ut portet nomen meum. Totus enim videtur fuisse
hoc nomine plenus, secundum illud Apoc. III, 12: scribam super
eum nomen meum. Habuit enim hoc nomen in cognitione intellectus,
secundum illud I Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid
inter vos nisi Christum. Habuit etiam hoc nomen in dilectione
affectus, secundum illud Rom. VIII, 35: quis nos separabit a
charitate Christi. I Cor. c. ultimo: si quis non amat dominum
nostrum Iesum Christum, sit anathema. Habuit etiam ipsum in tota
vitae suae conversatione. Unde dicebat Gal. II, 20: vivo autem
iam non ego vivit vero in me Christus. Tertio, quantum ad usum
considerandum est quod omnia vasa alicui usui deputantur, sed quaedam
ad honorabiliorem, quaedam ad viliorem, secundum illud Rom. IX,
21: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud
quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Sic etiam homines,
secundum divinam ordinationem, diversis usibus deputantur, secundum
illud Eccli. XXXIII, 10-11: omnes homines de solo et ex
terra, unde et creatus est Adam. In multitudine disciplinae dominus
separavit eos et immutavit vias eorum. Ex ipsis benedixit et
exaltavit, maledixit et humiliavit. Hoc autem vas ad nobilem usum est
deputatum, est enim vas portatorium divini nominis, dicitur enim ut
portet nomen meum, quod quidem nomen necessarium erat portari quia
longe erat ab hominibus, secundum illud Is. XXX, 27: ecce
nomen domini venit de longinquo. Est autem nobis longinquum propter
peccatum, secundum illud Ps. CXVIII, 155: longe a
peccatoribus salus. Est etiam nobis longinquum propter intellectus
obscuritatem, unde et de quibusdam dicitur, Hebr. XI, 13, quod
erant a longe aspicientes, et Num. XXIV, v. 17, dicitur:
videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Et ideo
sicut Angeli divinas illuminationes ad nos deferunt, tamquam a Deo
distantes, ita apostoli evangelicam doctrinam a Christo ad nos
detulerunt. Et sicut in veteri testamento post legem Moysi leguntur
prophetae, qui legis doctrinam populo tradebant secundum illud Mal.
IV, 4: mementote Moysi servi mei ita etiam in novo testamento,
post Evangelium, legitur apostolorum doctrina, qui, ea quae a domino
audierunt, tradiderunt fidelibus, secundum illud I Cor. XI,
23: accepi a domino quod et tradidi vobis. Portavit autem beatus
Paulus nomen Christi: primo quidem in corpore, conversationem et
passionem eius imitando, secundum illud Gal. ultimo: ego enim
stigmata Christi Iesu in corpore meo porto. Secundo in ore, quod
patet in hoc quod in epistolis suis frequentissime Christum nominat:
ex abundantia enim cordis os loquitur, ut dicitur Matth. XII,
34. Unde potest significari per columbam, de qua dicitur, Gen.
VIII, 11, quod venit ad arcam portans ramum olivae in ore suo.
Quia enim oliva misericordiam significat, congrue per ramum olivae
accipitur nomen Iesu Christi, quod etiam misericordiam significat,
secundum illud Matth. I, 21: vocabis nomen eius Iesum; ipse
enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hunc autem ramum,
virentibus foliis, detulit ad arcam, scilicet Ecclesiam, quando eius
virtutem et significationem multipliciter expressit, Christi gratiam
et misericordiam ostendendo. Unde iste dicit I Tim. I, 16:
ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Iesus
Christus omnem patientiam. Et inde est quod sicut inter Scripturas
veteris testamenti maxime frequentantur in Ecclesia Psalmi David,
qui post peccatum veniam obtinuit, ita in novo testamento frequentantur
epistolae Pauli, qui misericordiam consecutus est, ut ex hoc
peccatores ad spem erigantur; quamvis possit et alia ratio esse, quia
in utraque Scriptura fere tota theologiae continetur doctrina. Tertio
portavit non solum ad praesentes sed etiam ad absentes et futuros,
sensum Scripturae tradendo, secundum illud Is. c. VIII, 1:
sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis. In hoc autem
officio portandi nomen Dei ostenditur eius excellentia quantum ad
tria. Primo quidem, quantum ad electionis gratiam, unde dicitur vas
electionis. Eph. c. I, 4: elegit nos in Christo ante mundi
constitutionem. Secundo quantum ad fidelitatem quia nihil sui
quaesivit sed Christi, secundum illud II Cor. IV, 5: non enim
nosmetipsos praedicamus, sed Christum Iesum. Unde dicit: vas
electionis est mihi. Tertio quantum ad singularem excellentiam, unde
ipse dicit, I Cor. XV, 10: abundantius illis omnibus
laboravi. Unde signanter dicit vas electionis est mihi, quasi prae
aliis singulariter. Quantum ad fructum considerandum est quod quidam
sunt quasi vasa inutilia, vel propter peccatum vel propter errorem,
secundum illud Ier. LI, 34: reddidit me quasi vas inane. Sed
beatus Paulus fuit purus a peccato et errore, unde fuit vas electionis
utile, secundum illud II Tim. II, 21: si quis emundaverit se
ab istis, scilicet erroribus et peccatis, erit vas in honorem
sanctificatum utile domino. Unde utilitas sive fructus huius vasis
exprimitur cum dicitur coram gentibus, quarum doctor fuit secundum
illud I Tim. II, 7: doctor gentium in fide et veritate; et
regibus, quibus fidem Christi annuntiavit sicut Agrippae, ut habetur
Act. XVI, 38, et etiam Neroni et eius principibus; unde
dicitur Phil. c. I, 12-13: quae circa me sunt magis ad
profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in
Christo in omni praetorio; Is. XLIX, 7: reges videbunt et
consurgent principes. Et filiis Israel, contra quos de Christo
disputabat, Act. IX, 22: Saulus autem magis convalescebat et
confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic
est Christus. Sic igitur ex verbis praemissis possumus accipere
quatuor causas huius operis, scilicet epistolarum Pauli, quas prae
manibus habemus. Primo quidem auctorem in vase. Secundo materiam in
nomine Christi, quae est plenitudo vasis, quia tota doctrina haec est
de doctrina Christi. Tertio modum in usu portationis; traditur enim
haec doctrina per modum epistolarum, quae per nuntios portari
consueverunt, secundum illud II Par. c. XXX, 6: perrexerunt
cursores cum epistulis ex regio imperio, et cetera. Quarto
distinctionem operis in utilitate praedicta. Scripsit enim
quatuordecim epistolas quarum novem instruunt Ecclesiam gentium;
quatuor praelatos et principes Ecclesiae, id est reges; una populum
Israel, scilicet quae est ad Hebraeos. Est enim haec doctrina tota
de gratia Christi, quae quidem potest tripliciter considerari. Uno
modo secundum quod est in ipso capite, scilicet Christo, et sic
commendatur in epistola ad Hebraeos. Alio modo secundum quod est in
membris principalibus corporis mystici, et sic commendatur in epistolis
quae sunt ad praelatos. Tertio modo secundum quod in ipso corpore
mystico, quod est Ecclesia, et sic commendatur in epistolis quae
mittuntur ad gentiles, quarum haec est distinctio: nam ipsa gratia
Christi tripliciter potest considerari. Uno modo secundum se, et sic
commendatur in epistola ad Romanos; alio modo secundum quod est in
sacramentis gratiae et sic commendatur in duabus epistolis ad
Corinthios, in quarum prima agitur de ipsis sacramentis, in secunda
de dignitate ministrorum, et in epistola ad Galatas in qua excluduntur
superflua sacramenta contra illos qui volebant vetera sacramenta novis
adiungere; tertio consideratur gratia Christi secundum effectum
unitatis quem in Ecclesia fecit. Agit ergo apostolus, primo quidem,
de institutione ecclesiasticae unitatis in epistola ad Ephesios;
secundo, de eius confirmatione et profectu in epistola ad
Philippenses; tertio, de eius defensione, contra errores quidem, in
epistola ad Colossenses, contra persecutiones vero praesentes, in I
ad Thessalonicenses, contra futuras vero et praecipue tempore
Antichristi, in secunda. Praelatos vero Ecclesiarum instruit et
spirituales et temporales. Spirituales quidem de institutione,
instructione et gubernatione ecclesiasticae unitatis in prima ad
Timotheum, de firmitate contra persecutores in secunda, tertio de
defensione contra haereticos in epistola ad Titum. Dominos vero
temporales instruit in epistola ad Philemonem. Et sic patet ratio
distinctionis et ordinis omnium epistolarum. Sed videtur quod epistola
ad Romanos non sit prima. Prius enim videtur scripsisse ad
Corinthios secundum illud Rom. c. ultimo: commendo autem vobis
Phoeben, sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae quae est
Cenchris, ubi est portus Corinthiorum. Sed dicendum quod epistola
ad Corinthios prior est in tempore Scripturae. Sed epistola ad
Romanos praemittitur, tum propter dignitatem Romanorum qui aliis
gentibus dominabantur quia hic confutabatur superbia quae est initium
omnis peccati; ut dicitur Eccli. X, 14; tum quia etiam hoc
exigit ordo doctrinae ut prius gratia consideretur in se quam ut est in
sacramentis. Item quaeritur unde apostolus hanc epistolam scripsit.
Augustinus dicit quod de Athenis; Hieronymus quod de Corintho.
Nec est contradictio, quia forte Athenis incepit eam scribere sed
Corinthi consummavit. Item obiicitur contra id quod in Glossa
dicitur quod aliqui fideles, antequam Petrus, Romanis
praedicaverunt. In ecclesiastica vero historia dicitur quod Petrus
primus praedicavit eis. Sed intelligendum est primus inter apostolos
et cum sequela magni fructus. Ante vero praedicaverat Romae Barnabas
ut habetur in itinerario Clementis.
|
|