|
Haec epistola in duas partes dividitur scilicet: in salutationem et
epistolarem tractatum, qui incipit ibi primum quidem, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo describitur persona salutans; secundo
personae salutatae, ibi omnibus qui sunt Romae; tertio salus optata,
ibi gratia vobis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
describitur persona auctoris; secundo commendatur eius officium, ibi
quod ante promiserat, et cetera. Persona autem scribens describitur a
quatuor. Primo quidem ex nomine, cum dicit Paulus. Circa quod tria
consideranda sunt. Primo proprietas eius. Hoc enim nomen, secundum
quod his litteris describitur, non potest Hebraicum esse quia apud
Hebraeos non invenitur hoc elementum p, sed potest esse Graecum vel
Latinum. Si tamen aliquod elementum ei propinquum sumatur, id quod
est p potest esse Hebraeum. Secundo, consideranda est eius
significatio. Secundum enim quod potest Hebraeum esse idem est quod
mirabilis vel electus; secundum autem quod est Graecum idem est quod
quietus; secundum vero quod est Latinum idem est quod modicus. Et
haec quidem ei conveniunt. Electus quidem fuit quantum ad gratiam,
unde Act. IX, v. 15: vas electionis est mihi iste. Mirabilis
fuit in opere, Eccli. XLIII, 2: vas admirabile opus excelsi.
Quietus in contemplatione, Sap. c. VIII, 16: intrans in
domum meam conquiescam cum illa. Modicus per humilitatem, I Cor.
X, 9: ego autem sum minimus apostolorum. Tertio, considerandum
est quando sit hoc nomen apostolo impositum cum tamen ante Saulus
vocaretur, ut habetur actibus IX. Circa hoc triplex est opinio.
Hieronymus dicit quod cum prius vocaretur Saulus postmodum voluit
vocari Paulus, propter quoddam insigne suum quod fecit, scilicet quia
convertit Sergium Paulum proconsulem, ut habetur Act. XIII,
7, sicut Scipio dictus est Africanus quia devicit Africam. Alii
vero dicunt quod hoc nomen impositum est sibi propter profectum virtutum
qui ex hoc nomine signatur, ut dictum est. Imponuntur enim divinitus
quibusdam nomina a principio nativitatis ad designandum gratiam quam a
principio consequuntur, sicut patet de Ioanne Baptista, Lc. I,
13; quibusdam vero mutantur nomina ad designandum profectum virtutis
eorum, ut Chrysostomus dicit, sicut patet de Abraham et de Petro.
Alii vero dicunt, et melius, quod Paulus fuit a principio binomius.
Consuetum enim erat apud Iudaeos ut simul cum nominibus Hebraicis
assumerent sibi nomina illarum gentium quibus serviebant, sicut
Graecis servientes nominabantur nominibus Graecorum, ut patet de
Iasone et Menelao. Hoc autem nomen Paulus ab antiquo celebre fuit
apud Romanos, et ideo, cum diceretur Saulus secundum Hebraeos,
vocatus est etiam Paulus secundum Romanos, quo nomine non videtur
usus nisi postquam coepit gentibus praedicare. Unde, Act. c.
XIII, 9, dicitur: Saulus qui et Paulus. Et hoc magis
approbat Augustinus. Secundo describitur persona scribentis ex
conditione, cum dicit servus Christi. Videtur autem esse abiecta
conditio servitutis si absolute consideretur. Unde et sub maledicto
pro peccato infligitur, Gen. IX, 25: maledictus Chanaan puer,
servus servorum erit fratrum suorum. Sed redditur commendabilis ex eo
quod additur Iesu Christi. Iesus enim interpretatur salvator,
Matth. c. I, 21: ipse salvum faciet et cetera. Christus
interpretatur unctus, secundum illud Ps. XLIV, 8: unxit te
Deus, Deus tuus, etc., per quod designatur dignitas Christi et
quantum ad sanctitatem, quia sacerdotes ungebantur ut patet Ex.
XXIX, 7; et quantum ad potestatem, quia etiam reges ungebantur
ut patet de David et de Salomone; et quantum ad cognitionem, quia
etiam prophetae ungebantur ut patet de Eliseo. Quod autem aliquid
subiiciatur suae saluti et spirituali unctioni gratiae, laudabile est,
quia tanto aliquid est perfectius quanto magis suae perfectioni
subiicitur, sicut corpus animae et aer luci, Ps. CXV, 16: o
domine, quia ego servus tuus sum. Sed contra est quod dicitur Io.
XV, v. 15: iam non dicam vos servos sed amicos. Sed dicendum
quod duplex est servitus. Una timoris, quae non competit sanctis,
Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in
timore, etc., alia humilitatis et amoris, quae sanctis convenit
secundum illud Lc. XVII, 10: dicite: servi inutiles sumus.
Cum enim liber est qui est causa sui, servus autem qui est causa
alterius, sicut ab alio movente motus: si quis sic agat causa
alterius, sicut ab alio motus, sic est servitus timoris, quae cogit
hominem operari contra suam voluntatem; si vero aliquis agat causa
alterius, sicut propter finem, sic est servitus amoris, quia amicorum
est bene facere et obsequi amico propter ipsum, ut philosophus dicit in
IX Ethic. Tertio commendatur a dignitate cum dicitur vocatus
apostolus. Dignitas apostolatus est praecipua in Ecclesia, secundum
illud I Cor. XII, 28: quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia
primum apostolos. Apostolus enim idem est quod missus, secundum illud
Io. XX, 21: sicut misit me pater et ego mitto vos, scilicet ex
eadem dilectione et cum eadem auctoritate. Dicit autem vocatus
apostolus ad designandum gratiam, id est vocatus ad hoc quod sit
apostolus; Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem, etc.; vel ad
designandum excellentiam, ut sicut urbs antonomastice vocatur ipsa
Roma, ita apostolus vocatur Paulus, secundum illud I Cor. XV,
10: abundantius illis omnibus laboravi; vel ad designandum
humilitatem, ut sit sensus: non audeo me dicere apostolum sed homines
me ita vocant. Sic, I Cor. XV, 9, non sum dignus vocari
apostolus. Quarto describitur persona scribentis ex officio cum dicit
segregatus in Evangelium Dei. Segregatus, inquam, vel per
conversionem ab infidelibus, secundum illud Gal. I, 15: cum
autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, scilicet
synagogae; vel segregatus per electionem ab aliis discipulis, secundum
illud Act. XIII, 2: segregate mihi Saulum, et cetera.
Evangelium autem idem est quod bona Annuntiatio. Annuntiatur enim in
ipso coniunctio hominis ad Deum, quae est bonum hominis, secundum
illud Ps. LXXII, 28: mihi autem Deo adhaerere bonum est.
Triplex autem coniunctio hominis ad Deum annuntiatur in Evangelio.
Prima quidem per gratiam unionis, secundum illud Io. I, 14:
verbum caro factum est. Secunda per gratiam adoptionis, prout
inducitur in Ps. LXXXIX, 6: ego dixi: dii estis et filii
excelsi omnes. Tertia per gloriam fruitionis, Io. XVII, 3:
haec est vita aeterna. Is. LII, 7: quam pulchri super montes
pedes annuntiantis. Haec autem Annuntiatio non humanitus sed a Deo
facta est, Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum, Deo
Israel, annuntiavi vobis. Unde dicit in Evangelium Dei.
|
|