|
Descripta persona scribentis, hic commendatur negotium sibi commissum
scilicet Evangelium, cuius, in praemissis, duplex commendatio posita
est, quarum una pertinet ad utilitatem quam habet ex materia, quae
significatur ex ipso Evangelii nomine, ex quo datur intelligi quod in
eo bona annuntientur; alia vero ex auctoritate quam habet ex parte
auctoris quae est expressa in eo quod dictum est Dei. Utramque ergo
commendationem prosequitur apostolus: primo quidem illam quae est ex
parte auctoris, secundo illam quae est ex parte materiae, ibi de filio
suo. Circa primum commendatur Evangelium quadrupliciter. Primo
quidem ex antiquitate quod fuit necessarium contra Paganos qui
Evangelio detrahebant quasi post longa tempora subito eius praedicatio
esset exorta. Et ad hoc excludendum dicit quod ante, quia licet ex
tempore certo praedicari inceperit, ante tamen pronuntiatum fuit
divinitus. Is. LXVIII, v. 5: antequam venirent indicavi
tibi. Secundo, ex eius firmitate quae designatur in hoc quod dicit
promiserat, quia ipse ante promisit qui non mentitur. Act.
XIII, 32: nos vobis annuntiamus eam quae ad patres nostros
repromissio facta est. Tertio, ex dignitate ministrorum sive testium
cum dicit per prophetas, quibus ante fuerat revelata quae sunt completa
circa verbum incarnatum. Amos III, 7: non faciet dominus Deus
verbum, scilicet incarnari, nisi revelaverit secretum ad servos suos
prophetas. Act. X, 43: huic omnes prophetae, et cetera.
Signanter autem dicit suos. Sunt enim aliqui prophetae spiritu humano
loquentes, secundum illud Ier. XXIII, 16: visionem cordis
sui loquuntur non de ore domini. Unde dicit ad Titum I, 12:
dixit quidam ex illis proprius illorum propheta. Sunt etiam quidam
prophetae Daemonum qui immundo spiritu inspirantur, sicut prophetae
quos interfecit Elias, ut dicitur III Reg. XVIII, 40.
Sed prophetae Dei dicuntur qui divino spiritu inspirantur. Ioel
II, 28: effundam de spiritu meo, et cetera. Quarto, ex modo
tradendi quia non solum sunt huiusmodi promissa verbo edicta, sed
litteris scripta, unde dicit in Scripturis. Hab. II, 2: scribe
visum et explana illum. Non autem consueverunt scribi nisi magna quae
sunt digna memoria et quae oportet ad posteros devenire. Et ideo ut
Augustinus dicit, XVIII de civitate Dei, tunc inceperunt scribi
prophetiae de Christo per Isaiam et Oseam, quando Roma est edita
sub cuius imperio Christus erat nasciturus et fides eius gentibus
praedicanda. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, et cetera.
Addit autem sanctis, ad differentiam Scripturarum gentilium.
Dicuntur autem sanctae, primo quidem, quia, ut dicitur II Petr.
I, 21: spiritu sancto inspirati, II Tim. III, 16: omnis
Scriptura divinitus inspirata; secundo quia sancta continent, Ps.:
confitemini memoriae sanctificationis eius; tertio quia sanctificant;
unde Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Sermo tuus
veritas est. Unde dicitur I Mach. c. XII, 9: habentes
solatio sanctos libros qui in manibus, et cetera. Secundo,
prosequitur commendationem quae sumitur ex bonis in Evangelio
denuntiatis, quae pertinent ad materiam Evangelii, quae est
Christus, quem quidem commendat tripliciter: primo quidem ex
origine, secundo ex dignitate sive virtute, ibi qui praedestinatus.
Tertio ex liberalitate, ibi per quem accepimus. Originem autem
Christi describit dupliciter. Primo quidem aeternam cum dicit de
filio suo, in quo excellentiam Evangelii designavit. Nam mysterium
generationis aeternae ante erat valde absconditum unde Salomon dicit
quod nomen eius et nomen filii eius si nosti? Sed in Evangelio patris
testimonio est declaratum. Matth. c. XVII, 5: hic est filius
meus dilectus. Convenienter autem filius Dei materia sanctarum
Scripturarum esse dicitur, quae divinam sapientiam exponunt secundum
illud Deut. IV, 6: haec est sapientia vestra et intellectus coram
populis. Filius autem dicitur esse verbum et sapientia genita, I
Cor. I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sed
circa hanc filiationem tripliciter aliqui erraverunt. Quidam enim
dixerunt eum filiationem habere adoptivam, sicut Photinus qui posuit
Christum initium sumpsisse ex Maria virgine quasi hominem purum,
qui, per vitae meritum, ad hanc celsitudinem pervenit ut, prae
ceteris sanctis, filius Dei diceretur. Sed secundum hoc Christo non
competeret descensus ad humanitatem sed magis ascensus ad divinitatem
contra id quod dicitur Io. c. VI, 51: descendi de caelo.
Quidam vero posuerunt huiusmodi filiationem solummodo nuncupativam
sicut Sabellius dixit ipsum patrem incarnatum et ex hoc filium
nominari, ita quod eadem sit persona et solum nomina sint diversa.
Sed secundum hoc non competeret filio mitti a patre quod falsum est cum
ipse dicat, Io. VI, 38, se descendisse ut faciat voluntatem
eius qui misit eum. Alii vero posuerunt, sicut Arius, huiusmodi
filiationem esse creatam ita quod filius Dei sit excellentissima
creatura ex nihilo tamen producta postquam prius non fuerat. Sed
secundum hoc omnia non essent per ipsum facta, contra id quod dicitur
Io. I, 3. Oportet enim esse non factum per quem facta sunt
omnia. Et haec tria excluduntur per hoc quod signanter addit suo, id
est proprio et naturali. Dicit enim Hilarius: hic verus et proprius
est filius origine et non adoptione, veritate, non nuncupatione,
nativitate, non creatione; procedit enim a patre sicut verbum a
corde, quod pertinet ad eandem naturam praesertim in Deo, in quo non
potest aliquid accidentaliter advenire. Unde ipse dicit Io. X,
30: ego et pater unum sumus. Quod dicit unum liberat te ab Ario;
quod dicit sumus liberat a Sabellio, ut Augustinus dicit. Secundo
tangit temporalem originem cum dicit qui factus est. Ubi statim
videntur patrocinium sui erroris assumere tres praedicti errores per hoc
quod dicit qui factus est ei. Non enim confitentur aeternum sed
factum. Sed per ea quae adduntur tollitur eorum intentio. Quia enim
dicit qui factus est ei, excludit dictum Sabellii. Non enim potest
esse filius factus patri si sit eadem persona cum ipso, sed per
incarnationem erit filius virginis. Quod vero subdit ex semine
David, tollit intentionem Photini. Si enim per adoptionem esset
factus Dei filius non diceretur factus esse ex semine David sed magis
ex spiritu, scilicet qui est spiritus adoptionis filiorum, ut dicitur
Rom. VIII, 15, et ex semine Dei, ut dicitur I Io.
III, 9. Quod vero sequitur secundum carnem, tollit intentionem
Arii qui ponit eum factum non solum secundum carnem sed etiam secundum
divinam naturam. Est etiam considerandum ulterius quod circa ipsum
incarnationis mysterium multipliciter aliqui erraverunt. Nestorius
enim posuit unionem verbi ad hominem esse factam solum secundum
inhabitationem, scilicet prout filius Dei hominem illum inhabitavit
excellentius caeteris. Manifestum est enim quod alia est substantia
inhabitantis et inhabitati, sicut hominis et domus; secundum hoc
ponebat aliam esse personam vel hypostasim verbi et hominis, ita quod
alius esset, secundum personam, filius Dei et alius filius hominis.
Sed hoc manifeste apparet falsum esse, per hoc quod apostolus,
Phil. II, 7, unionem huiusmodi vocat exinanitionem. Pater autem
et spiritus sanctus inhabitant homines secundum illud, Io. XIV,
23: ad eum veniemus et apud eum mansionem faciemus. Sequeretur
igitur quod pater et spiritus sanctus essent exinaniti, quod est
absurdum. Hoc ergo excluditur per hoc quod apostolus dicit de filio
suo, qui, scilicet filius Dei, est factus secundum carnem, id est
habens carnem, ex semine David. Qui modus loquendi locum non haberet
si haec unio facta esset solum secundum inhabitationem. De aliis
enim, quos verbum inhabitat, non dicitur quod verbum factum est hic
vel ille, sed quod factum est ad Ieremiam vel Isaiam. In hoc ergo
quod apostolus cum dixit: de filio suo, addidit qui factus est ei ex
semine David, manifeste excludit errorem praedictum. Rursus aliqui
alii, licet duas personas non concedant in Christo, concedunt tamen
duas hypostases vel duo supposita quod in idem redit, quia nihil aliud
est persona quam hypostasis et suppositum rationalis naturae. Cum ergo
sit una solum hypostasis et unum suppositum in Christo, quod est
suppositum vel hypostasis verbi aeterni, non potest dici quod illa
hypostasis sit facta filius Dei, quia non incepit esse filius Dei.
Et ideo non proprie dicitur quod homo sit factus Deus vel filius
Dei. Sed tamen, si inveniatur ab aliquo doctore dictum exponendum
est sic: factum est, ut homo esset Deus. Secundum hoc proprie
dicitur Dei filius factus est homo quia semper non fuit homo. Et ideo
legendum est quod hic dicitur ut ly qui accipiatur ex parte subiecti,
ut sit sensus: qui, filius Dei, factus est ex semine David; non
autem ex parte praedicati, quia sensus esset quod aliquis existens ex
semine David, factus est filius Dei: quod non dicitur vere et
proprie, sicut dictum est. Fuerunt autem alii qui posuerunt unionem
esse factam secundum conversionem verbi in carnem, sicut dicitur aer
fieri ignis. Unde Eutyches dixit quod etiam ante incarnationem
fuerunt duae naturae, post incarnationem vero una. Sed hoc est
expresse falsum quia, cum Deus sit immutabilis, secundum illud Mal.
c. III, 6: ego Deus et non mutor, non potest in aliquid aliud
converti. Unde cum dicitur factus est non intelligitur secundum
conversionem sed secundum unionem, absque divina mutatione. Potest
enim aliquid de novo dici relative de aliquo absque eius immutatione,
puta: aliquis, immobiliter sedens, fit dexter, per mutationem eius
qui transfertur. Et sic Deus dicitur ex tempore dominus vel creator
per mutationem creaturae; et eadem ratione dicitur de novo factus,
secundum illud Psalmi: domine refugium factus es nobis. Quia igitur
unio relatio quaedam est, per mutationem creaturae Deus dicitur de
novo factus homo, scilicet unitum in persona humanae naturae. Fuerunt
enim et alii qui dixerunt animam Christum non habuisse sed ibi fuisse
verbum loco animae: scilicet Arius et Apollinaris. Contra quos est
illud Io. X, 18: nemo tollit animam meam. Quod vero dicitur
secundum carnem non excluditur a Christo anima, sed caro ponitur pro
toto homine, secundum illud Is. XL, 5: videbit omnis caro, et
cetera. Quaeritur autem, cum nos confitemur Christum natum ex
virgine, quare apostolus dicat eum esse factum ex muliere. Et
dicendum quod illud nascitur quod naturali ordine producitur, sicut
fructus ex arbore vel proles a parente. Quod autem ex voluntate
agentis producitur, non secundum naturae ordinem, sicut domus ab
artifice, non potest dici nasci, sed factum. Quia igitur Christus
ex virgine processit naturali ordine quantum ad aliquid, scilicet quod
conceptus est ex foemina, spatio novem mensium, dicitur natus; quia
vero quantum ad aliquid, non naturali ordine, sed sola virtute divina
processit, absque virili semine, dicitur factus. Eva autem dicitur
ex Adam facta non nata, Isaac autem ex Abraham natus non factus.
Item, quare specialiter dicitur ex semine David et non ex semine
Abrahae, cui promissio facta fuit de Christo, secundum illud Gal.
III, 16: Abrahae factae sunt promissiones. Et dicendum est
quod factum est ad dandam spem veniae peccatoribus, quia David
peccator fuit ex cuius semine nascitur Christus, Abraham vero
iustus; ad commendandam etiam dignitatem regiam Christi Romanis,
regnum gentium tenentibus. Excluditur etiam per verba ista triplex
error Manichaeorum. Primo quidem, quod dicunt non eumdem esse Deum
veteris testamenti et qui est pater domini nostri Iesu Christi, quod
excluditur per hoc quod dicit apostolus: quod Deus ante promiserat per
prophetas suos de filio suo in Scripturis sanctis, scilicet: veteris
testamenti. Secundo vero, quod damnant Scripturas veteris
testamenti, quas apostolus hic dicit sanctas. Non enim aliae
Scripturae fuerunt sanctae ante Evangelium. Tertio, quod dicunt
Christum habuisse carnem phantasticam, quod excluditur per hoc quod
dicit Christum factum ex semine David secundum carnem ei, id est ad
gloriam patris, secundum illud Io. VIII, 50: ego gloriam meam
non quaero sed gloriam eius qui misit me.
|
|