|
Commendata origine Christi, hic commendat virtutem ipsius et ponit
tria: primo, praedestinationem, cum dicit: qui praedestinatus est;
secundo, dignitatem seu virtutem, cum dicit filius Dei in virtute;
tertio, signum sive effectum, cum dicit secundum spiritum
sanctificationis. Circa primum considerandum est quod nomen
praedestinationis a destinatione sumitur. Dicitur enim praedestinatus
quasi ante destinatus. Destinatio autem dupliciter sumitur.
Quandoque pro missione: dicuntur enim destinati qui ad aliquid
mittuntur, secundum illud I Mach. I, 14: destinaverunt aliqui
ex populo, et abierunt ad regem. Quandoque vero destinare idem est
quod proponere, secundum illud II Mach. VI, 20: destinavit,
Eleazarus, non admittere illicita. Haec autem secunda significatio a
prima derivari videtur. Sicut enim nuntius, qui mittitur, ad aliquid
dirigitur, ita, quod proponimus, ad finem aliquem ordinamus.
Secundum hoc igitur praedestinare nihil aliud est quam ante in corde
disponere quid sit de re aliqua faciendum. Potest tamen aliquis de
futura re, seu operatione, disponere: uno modo, quantum ad ipsam rei
constitutionem, sicut artifex disponit qualiter debeat facere domum;
secundo modo, quantum ad ipsum usum vel gubernationem rei, sicut
aliquis disponit qualiter debeat uti suo equo: et ad hanc secundam
praedispositionem pertinet praedestinatio, non ad primam. Id enim quo
aliquis utitur refert in finem quia, ut Augustinus dicit in libro de
doctrina Christiana: uti est referre aliquid in finem quo fruendum
est. Sed cum res in seipsa constituitur, non dirigitur ex hoc ipso in
aliud. Unde praedispositio constitutionis rei, proprie praedestinatio
dici non potest. Ergo idem est negare praedestinationem quod negare
praeordinationem divinam ab aeterno de iis quae sunt fienda in tempore.
Sed quia omnia naturalia pertinent ad constitutionem rei ipsius, quia
vel sunt principia ex quibus res constituitur, vel ex huiusmodi
principiis consequuntur, consequens est quod naturalia proprie sub
praedestinatione non cadant; sicut non dicimus proprie quod homo est
praedestinatus habere manus. Relinquitur ergo quod praedestinatio
dicatur proprie eorum solum quae sunt supra naturam, in quae rationalis
creatura ordinatur. Supra autem naturam rationalis creaturae est Deus
solus, cui unitur rationalis creatura per gratiam. Uno modo, quantum
ad actum ipsius Dei, puta cum per gratiam prophetiae communicatur
homini praecognitio futurorum, quae est propria Deo: et huiusmodi
dicitur gratia gratis data; alio modo quantum ad ipsum Deum, cui
unitur rationalis creatura, communiter quidem, secundum effectum
dilectionis, secundum illud I Io. IV, 16: qui manet in
charitate in Deo manet et Deus in eo, quod quidem fit per gratiam
gratum facientem, quae est gratia adoptionis; alio modo, quae est
singularis Christo, per unionem in esse personali: et haec dicitur
gratia unionis. Sicut ergo hominem esse unitum Deo, per gratiam
adoptionis, cadit sub praedestinatione, ita etiam esse unitum Deo,
per gratiam unionis in persona, sub praedestinatione cadit. Et
quantum ad hoc dicit qui praedestinatus est filius Dei. Et ne hoc
referatur ad filiationem adoptionis, additur in virtute, quasi
diceret: praedestinatus est ut sit talis filius, ut habeat aequalem,
imo eamdem virtutem cum Deo patre. Quia, ut dicitur Apoc. V,
12, dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et
divinitatem. Quinimmo ipse Christus est Dei virtus, secundum illud
I Cor. I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
Unde, Io. V, 19: quaecumque pater facit haec et filius
similiter facit. Respectu vero gratiae gratis datae, non dicitur
aliquis praedestinari simpliciter, quia gratia gratis data non
ordinatur directe ad hoc quod ille, qui eam recipit, ad finem ultimum
dirigatur, sed ut per eam alii dirigantur, secundum illud I Cor.
XII, 7: unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.
Manifestum est autem quod id quod est per se est mensura et regula
eorum quae dicuntur per aliud et per participationem. Unde
praedestinatio Christi, qui est praedestinatus ut sit filius Dei per
naturam, est mensura et regula vitae et ita praedestinationis nostrae,
quia praedestinamur in filiationem adoptivam, quae est quaedam
participatio et imago naturalis filiationis, secundum illud Rom.
VIII, 30: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri
imagini filii sui. Sicut igitur homo Christus praedestinatus non est
propter merita praecedentia, sed ex sola gratia, ut sit filius Dei
naturalis, ita et nos ex sola gratia, non ex meritis, praedestinamur
ut simus filii adoptivi, secundum illud Deut. IX, 14: ne dicas
in corde tuo, cum deleverit eos dominus Deus tuus in conspectu tuo:
propter iustitiam meam introduxit me Deus ut terram hanc possiderem.
Est igitur manifestum ad quid sit ista praedestinatio, scilicet ad hoc
quod aliquis sit Dei filius in virtute. Sed restat inquirendum quis
est iste qui est ad hoc praedestinatus. Cum autem praedestinatio
antecessionem importet, videtur quod ille, qui est praedestinatus ut
sit filius Dei in virtute, non semper fuerit filius Dei in virtute.
Non enim videtur esse praedestinatio de eo quod semper fuit, quia hoc
non potest antecessionem habere. Si igitur poneremus, secundum
Nestorium, quod persona filii hominis esset alia a persona filii
Dei, nulla esset dubitatio quia possemus dicere quod persona creata
filii hominis non fuit ab aeterno, sed ex tempore incoepit esse filius
Dei in virtute. Et simile est si quis dicat quod est alia
hypostasis, vel suppositum, filii Dei et filii hominis. Sed haec
aliena sunt a fide ut supra dictum est. Cum igitur non solum sit eadem
persona filii Dei et filii hominis, sed etiam hypostasis et idem
suppositum, ratione cuius non potest dici vere et proprie quod filius
hominis est factus filius Dei, ne aliquod suppositum creatum
intelligatur esse, de quo, de novo, praedicatur filius Dei. Pari
ratione videtur quod non possit dici filius hominis esse praedestinatus
filius Dei quia filius hominis supponit suppositum aeternum quod fuit
semper filius Dei. Unde antecessio, quam importat praedestinatio,
locum non habet. Propter hoc igitur Origenes dicit quod littera non
debet esse: qui praedestinatus est, sed: qui destinatus est filius
Dei in virtute, ut nulla antecessio designetur. Et secundum hoc
planus est sensus; quia Christus destinatus, id est, missus est a
Deo patre in mundum, tamquam verus filius Dei in virtute divina.
Sed quia communiter omnes libri Latini habent qui praedestinatus
aliter alii hoc exponere voluerunt secundum consuetudinem Scripturae in
qua dicitur aliquid fieri quando innotescit, sicut dominus post
resurrectionem dicit, Matth. ultimo: data est mihi omnis potestas,
quia post resurrectionem innotuit talem potestatem sibi esse datam ab
aeterno. Sed secundum hoc quod dicit praedestinatus non proprie
accipitur, quia praedestinatio est de eo quod pertinet ad gratiam; non
autem in hoc gratia Christo facta est quod eius virtus divina
innotuit, sed potius nobis. Et ideo etiam in Glossa dicitur quod
secundum hunc sensum praedestinatus large ponitur, pro praescito, ut
sit sensus: Christus praedestinatus est, scilicet ab aeterno
praescitus, ut innotesceret ex tempore esse filius Dei in virtute.
Unde quidam alii praedestinationem ad ipsam unionem referentes, non
attribuerunt eam personae sed naturae, ut sit sensus: qui
praedestinatus est filius Dei in virtute, id est, cuius natura
praedestinata est ut sit ei unita, qui est filius Dei in virtute.
Sed haec etiam expositio impropria est et extorta. Cum enim
praedestinatio importet ordinem in finem, eius est praedestinari cuius
est per suam operationem ordinari in finem. Agere autem propter finem
non est naturae sed personae. Ideo, si proprie accipiatur, oportet
quod praedestinatio attribuatur ipsi personae Christi. Sed quia
persona Christi subsistit in duabus naturis, humana scilicet et
divina, secundum utramque potest aliquid dici de eo. Sicut enim de
homine potest aliquid dici secundum corpus, ut tangi et vulnerari,
aliquid autem secundum animam, ut intelligere et velle, ita et de
Christo potest aliquid dici et secundum divinam naturam sicut ipse de
se dicit Io. X, 30: ego et pater unum sumus aliquid secundum
humanam naturam, sicut cum dicimus eum crucifixum et mortuum. Et hoc
modo dicitur esse praedestinatus secundum humanam naturam. Quamvis
enim ipsa persona Christi semper fuerit filius Dei, tamen non semper
fuit, ut existens in humana natura, esset filius Dei, sed hoc fuit
ineffabilis gratiae. Est autem alia ratio de hoc participio factus,
quod designat actum realem, et de hoc participio praedestinatus, quod
designat actum animae. Anima enim, secundum suum intellectum et
rationem, potest distinguere ea quae sunt secundum rem coniuncta.
Potest enim aliquis de pariete albo cogitare et loqui seorsum quidem
quantum ad hoc quod est paries, seorsum autem ex hoc quod est albus.
Ita etiam in praedestinatione. Nam praedestinatio potest attribui
personae Christi secundum quod subsistit in humana natura, licet non
attribuatur ei secundum quod subsistit in divina. Unde et apostolus
prius filium Dei incarnatum esse praemiserat, et postea ei
praedestinationem attribuit, ut intelligatur praedestinatus esse
secundum quod factus est ex semine David secundum carnem. Et sic a
filio Dei, explicando incarnationis mysterium, descendit ad carnem,
et a carne, secundum praedestinationem, ascendit ad filium Dei, ut
ostendatur quod neque gloria divinitatis impedivit infirmitatem carnis,
neque infirmitas carnis diminuit maiestatem Dei. Quaeritur autem in
Glossa, primo quidem, utrum Christus, secundum quod homo, sit
filius Dei. Et videtur quod sic. Quia hic est Christus, qui
praedestinatus est ut sit, sed secundum quod homo est praedestinatus ut
sit; ergo, secundum quod homo est filius Dei. Et dicendum quod si
ly secundum quod denotat unitatem suppositi: verum est quod secundum
quod homo est filius Dei, quia unum est suppositum Dei et hominis.
Si autem designat conditionem naturae vel causam, falsum est; non
enim ex natura humana habet ut sit filius Dei. In argumento autem est
fallacia compositionis et divisionis. Ex eo quod ly secundum quod
potest determinare participium praedestinatus, et sic verum est quod,
secundum quod homo, est praedestinatus; vel potest determinare ipsum
esse filium Dei ad quod ordinatur praedestinatio, et sic falsum est.
Non enim praedestinatus est ut secundum quod homo sit filius Dei: et
in hoc sensu procedit ratio. Secundo quaeritur utrum Christus,
secundum quod homo, sit persona. Et dicendum quod si ly secundum quod
referatur ad ipsum suppositum hominis, concedendum est quod ipsum
suppositum hominis est persona divina. Si vero designet naturae
conditionem vel causam, sic Christus secundum quod homo non est
persona, quia humana natura non causat novam personalitatem in
Christo. Adiungitur enim digniori in cuius personalitatem transit.
Item obiicitur de hoc, quod Glossa dicit, quod qui suscepit et quod
suscepit est una persona. Id autem quod suscepit filius Dei est
humana natura, ergo humana natura est persona. Et dicendum est quod
huiusmodi locutiones sunt exponendae, ut sit sensus: quod ille qui
suscepit et natura quam suscepit, uniuntur in una persona. Quarto
quaeritur utrum hoc sit verum: homo est assumptus a verbo. Et videtur
quod sic, secundum illud Ps. LXIV, 5: beatus quem elegisti et
assumpsisti. Et dicendum est quod cum homo supponat suppositum
aeternum, non potest proprie dici quod homo sit assumptus a verbo.
Non enim assumitur idem a seipso sed exponendum est, sicubi
inveniatur, homo assumptus, id est, humana natura. Quinto quaeritur
utrum haec sit vera: iste homo semper fuit. Et dicendum est hanc esse
veram propter hoc quod homo supponit aeternum suppositum, unde Hebr.
ultimo dicitur: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.
Non tamen cum reduplicatione est vera huiusmodi propositio. Non enim
ille homo, secundum quod homo est, semper fuit, sed secundum quod est
filius Dei. Sic igitur patet et de praeordinatione et de virtute
filii Dei. Restat tertium, scilicet de signo, quod tangitur in eo
quod subditur secundum spiritum, et cetera. Est enim proprium
virtutis divinae per collationem spiritus sancti sanctificare homines,
Lev. XX, 8: ego dominus qui sanctifico vos. Ipse etiam spiritum
sanctum solus dare potest secundum illud Is. XLII, 5: haec
dicit dominus Deus creans caelos, et infra: dans flatum populo qui
est super terram et spiritum calcantibus eam. Ex hoc igitur apparet
Christum habere virtutem divinam, quia ipse dat spiritum sanctum,
secundum illud: Io. XV, 26: cum venerit Paraclitus quem ego
mittam. Eius etiam virtute sanctificamur, secundum illud I Cor.
VI, v. 11: sed sanctificati estis, sed iustificati estis in
nomine domini nostri Iesu Christi et spiritu Dei nostri. Dicit ergo
quod Christus sit filius Dei in virtute, apparet secundum spiritum
sanctificationis, id est secundum quod dat spiritum sanctificantem,
quae quidem sanctificatio incoepit ex resurrectione mortuorum Iesu
Christi domini nostri, id est ex mortuis secundum illud Io. VII,
30: nondum erat spiritus datus quia nondum Iesus fuerat
glorificatus: quod non est sic intelligendum quod nullus, ante
Christi resurrectionem, spiritum sanctificantem acceperit, sed quia
ex illo tempore, quo Christus resurrexit, incoepit copiosius et
communius spiritus sanctificationis dari. Potest etiam intelligi quod
hic designentur duo signa virtutis divinae in Christo. Primum quidem
ex hoc quod dicit secundum spiritum sanctificationis, sive intelligatur
secundum sanctificantem spiritum, sicut dictum est, sive intelligatur
secundum hoc quod ipse, per spiritum sanctum, est in utero virginali
conceptus, quod est signum divinae virtutis in ipso, secundum illud
Lc. c. I, 35: spiritus sanctus superveniet in te, et postea
sequitur: ideoque et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius
Dei. Secundum autem signum virtutis divinae est resuscitatio
mortuorum, secundum illud Io. V, 21: sicut pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et filius. Est ergo sensus quod apparet
Christum esse filium Dei in virtute ex resurrectione mortuorum, id
est ex hoc quod mortuos fecit secum resurgere, secundum illud Matth.
c. XXVII, 52: multa corpora sanctorum qui dormierant
surrexerunt, et tandem faciet omnes resurgere secundum illud Io. V,
25: omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei, et, qui
audierint, vivent. Vel potest intelligi de spirituali resurrectione
mortuorum, quae est a peccatis, secundum illud Eph. V, 14:
surge qui dormis et exurge a mortuis. Dicuntur autem mortui Iesu
Christi qui ab ipso resuscitantur, sicut et infirmi alicuius medici a
quo sanantur. Possunt autem haec duo signa ad duas praecedentes
clausulas referri hoc modo: qui factus est ei ex semine David secundum
carnem, et hoc secundum spiritum sanctificationis ex quo, scilicet
caro eius, concepta est; qui praedestinatus est filius Dei in
virtute, et haec apparent in resurrectione mortuorum, et cetera. Sed
prima expositio est melior.
|
|