|
Postquam commendavit Christum ab origine et virtute, hic commendat
ipsum ex liberalitate, quae ostenditur ex muneribus quae fidelibus
contulit. Ponitur autem duplex munus. Unum quidem commune omnibus
fidelibus, scilicet gratia per quam reparamur, quam quidem a Deo per
Christum accepimus, unde dicit per quem accepimus, omnes fideles,
gratiam. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta
est, et infra: per quem accessum habemus in gratiam istam in qua
stamus. Conveniens est enim ut sicut per verbum Dei omnia ista facta
sunt, ut habetur Io. I, v. 3, ita et per ipsum, sicut per artem
omnipotentis Dei, omnia instaurentur: sicut et artifex eadem arte
reparat domum qua condidit. Col. I, 20: per eum placuit Deo
reconciliare omnia sive quae in caelo sive quae in terra sunt. Aliud
autem est munus spirituale collatum apostolis quod tangit subdens et
apostolatum, quod est praecipuum inter ecclesiasticos gradus. I
Cor. XII, 28: et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia
primum quidem apostolos. Apostolus autem idem est quod missus. Sunt
enim a Christo missi quasi eius auctoritatem et vicem gerentes, Io.
XX, 21: sicut misit me pater et ego mitto vos, id est cum
plenitudine auctoritatis. Unde ipse Christus apostolus nominatur
Hebr. III, 1: considerate apostolum et pontificem Iesum
Christum. Unde et per ipsum, tamquam principalem apostolum sive
missum, alii sunt secundario apostolatum consecuti. Lc. VI,
13: elegit duodecim quos et apostolos nominavit. Praemittit autem
gratiam apostolatui tum quia non ex meritis sed ex gratia apostolatum
sunt consecuti, I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum qui
non sum dignus vocari apostolus; gratia autem Dei sum id quod sum;
tum etiam quia apostolatus digne haberi non potest nisi praehabita
gratia sanctificante, Eph. IV, 7: unicuique nostrum data est
gratia, et cetera. Describit autem hunc apostolatum, primo quidem,
ex utilitate cum subdit ad obediendum fidei, quasi diceret: ad hoc
sumus missi ut faciamus homines fidei obedire. In his obedientia locum
habet quae voluntarie facere possumus. His autem quae sunt fidei
voluntate consentimus, non ex rationis necessitate, cum sint supra
rationem, nullus enim credit nisi volens, ut dicit Augustinus, et
ideo circa fidem locum habet, infra VI, 17: obedistis ex corde in
eam formam doctrinae in quam traditi estis. De hoc fructu dicitur
Io. XV, 16: posui vos ut eatis, et cetera. Secundo,
describitur ex amplitudine cum subditur in omnibus gentibus, quia non
tantum in una gente Iudaeorum, sed ad instructionem omnium gentium
sunt directi. Matth. ultimo: euntes docete omnes gentes.
Specialiter Paulus in omnes gentes apostolatum acceperat, ut ei
competere possit quod dicitur Is. XLIX, 6: parum est ut sis
mihi servus ad suscitandum tribus Iacob et faeces Israel
convertendas; dedi te in lucem gentium. Tamen ab eius apostolatu
exclusi non erant Iudaei, praesertim qui inter gentes habitabant;
infra XI, 13 s.: quamdiu quidem ego sum gentium apostolus,
ministerium meum honorificabo, si quomodo ad aemulandum provocem carnem
meam et salvos faciam aliquos ex ipsis. Tertio, ex plenitudine
potestatis, cum subdit pro nomine eius, scilicet vice et auctoritate
ipsius. Sicut enim Christus in nomine patris venisse dicitur, Io.
XX, 21, quasi plenam patris potestatem habens, ita et apostoli in
nomine Christi venisse dicuntur, quasi in persona Christi. II
Cor. II, 10: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter
vos in persona Christi. Vel per hoc describitur ex fine, ut sit
sensus: pro nomine eius dilatando, non pro aliquo terreno fructu sibi
quaerendo. Act. c. IX, 15: vas electionis est mihi iste ut
portet nomen meum, etc., unde ad hoc fideles hortabatur dicens:
omnia in nomine Iesu Christi agite. Quarto ex potestate super illos
quibus scribebat qui praedicto apostolatui erant subiecti unde subdit in
quibus, id est inter quas gentes, nostro apostolatui subiectas, estis
et vos, scilicet Romani, quamvis sublimes. Is. XXVI, 5 s.:
civitatem sublimem humiliabit, conculcabit eam pes pauperis, scilicet
Christi, gressus egenorum, id est apostolorum, specialiter Petri et
Pauli, II Cor. c. X, 14: usque ad vos pervenimus in
Evangelio Christi. Subdit vocati Iesu Christi, secundum illud
Os. I, 9: vocabo non populum meum; vel: vocati ut sitis Iesu
Christi, infra VIII, v. 30: quos praedestinavit hos et
vocavit; vel: vocati Iesu Christi, id est dicti a Iesu Christo,
Christiani, Act. XI, 26: ita ut cognominarentur primum
Antiochiae discipuli Christiani. Consequenter describuntur personae
salutatae, et primo, ex loco cum dicit omnibus qui sunt Romae.
Signanter autem omnibus scribit quia omnium salutem cupiebat; I
Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum; Act.
XXIII, v. 11, dictum est ei: oportet te et Romae
testificari. Secundo, describuntur personae salutatae ex gratiae
dono, ibi dilectis Dei. Circa quod primo ponitur gratiae origo,
quod est Dei dilectio. Deut. XXXIII, v. 3: dilexit
populos, omnes sancti in manu illius sunt. I Io. IV, 10: non
quasi nos dilexerimus Deum, scilicet prius, sed quoniam ipse prior
dilexit nos. Dei enim dilectio non provocatur ex bono creaturae,
sicut dilectio humana, sed magis ipsum bonum creaturae causat, quia
diligere est bonum velle dilecto: voluntas autem Dei est causa rerum,
secundum illud Ps.: omnia quaecumque voluit fecit. Secundo,
ponitur vocatio cum subdit vocatis. Quae quidem est duplex. Una
exterior, secundum quam vocavit Petrum et Andream, Matth. IV,
18. Alia autem est vocatio interior, quae est secundum interiorem
inspirationem, Prov. I, 24: vocavi et renuistis. Tertio,
ponit gratiam iustificationis cum dicit sanctis, id est per gratiam et
sacramenta gratiae, sanctificatis. I Cor. VI, 11: sed abluti
estis, sed sanctificati estis, ut sitis dilecti a Deo, vocati ad hoc
quod sitis sancti. Deinde ponuntur bona quae eis optat, quae sunt
gratia et pax. Quorum unum, scilicet gratia, est primum inter Dei
bona, quia per eam iustificatur impius, infra III, 24:
iustificati gratis per gratiam ipsius. Aliud autem, scilicet pax,
est ultimum quod in beatitudine perficitur. Ps.: qui posuit fines
tuos pacem. Tunc enim erit perfecta pax, quando voluntas requiescet
in plenitudine omnis boni, consequens immunitatem ab omni malo. Is.
XXXII, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
Et sic per haec duo bona, alia media intelliguntur. Ostendit etiam
consequenter unde sint huiusmodi bona expectanda, cum subdit a Deo
patre nostro. Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum
perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ps.
LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Addit autem
et domino Iesu Christo quia, ut dicitur Io. I, 17, gratia et
veritas per Iesum Christum facta est. Ipse etiam dicit, Io.
XIV, 7, pacem meam do vobis. Quod autem dicit Deo patre
nostro, potest teneri essentialiter pro tota Trinitate, quae dicitur
pater, quia nomina importantia relationem ad creaturam, communia sunt
toti Trinitati, sicut creator et dominus. Addit autem et domino
Iesu Christo, non quod sit alia persona a tribus, sed propter
humanam naturam, per cuius mysterium ad nos dona gratiarum perveniunt.
II Petr. c. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa
donavit. Vel potest dici quod hoc quod dicit Deo patre nostro,
tenetur pro persona patris, quae secundum proprietatem dicitur pater
Christi, sed secundum appropriationem pater noster. Io. XX,
17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Tangitur autem
persona filii cum dicitur et domino Iesu Christo. Persona autem
spiritus sancti expresse non ponitur, quia intelligitur in donis eius,
quae sunt gratia et pax; vel etiam quia intelligitur in duabus personis
patris et filii, quarum est unio et nexus.
|
|