|
Praemissa salutatione, hic apostolus epistolarem tractatum incipit,
in quo: primo ostendit affectum suum ad eos quibus scribebat ut reddat
auditores benevolos, secundo, instruit eos de veritate gratiae
Christi, ibi virtus enim Dei est. Ostendit autem affectum ad eos
tripliciter: primo quidem ex gratiarum actione, qua de eorum bonis
gratias agit, secundo ex oratione, quam pro eis ad Deum fundit, ibi
testis enim est mihi Deus, tertio ex desiderio visitationis eorum,
ibi obsecrans si quo modo. Circa primum tria oportet considerare.
Primo quidem gratiarum actionis ordinem, cum dicit primum quidem
gratias ago Deo meo. Necesse enim est ut in omnibus gratiarum
actionem praemittamus, secundum illud I Thess. ultim.: in omnibus
gratias agite. Non enim est dignus beneficium consequi qui de acceptis
beneficiis gratias non agit. Sap. XVI, 29: ingrati spes
tamquam hybernalis glacies tabescet, et Eccle. I, 7: ad locum
unde exeunt flumina revertuntur, quia ad principium unde proveniunt
beneficia revertuntur, scilicet per gratiarum actiones, ut iterum
fluant, scilicet per iteratam beneficiorum exhibitionem. In omnibus
autem, quae petimus vel agimus, divino beneficio indigemus, et ideo,
ante omnia, debet gratiarum actio praemitti. Secundo, designat
personas tres, quarum una est persona cui fit gratiarum actio, quam
designat dicens Deo meo, scilicet cui debetur gratiarum actio de
omnibus bonis, quia ab eo fluunt. Iac. I, 17: omne datum
optimum et omne donum perfectum desursum est, et cetera. Et quamvis
sit Deus omnium per creationem et gubernationem, secundum illud,
infra X, 12 dominus omnium, specialiter tamen dicitur esse Deus
iustorum tripliciter: primo quidem secundum specialem curam quam de eis
gerit, Ps. XXXIII, 16: oculi domini super iustos, et alibi
dicit: dominus illuminatio mea. Secundo per specialem cultum, Ex.
XV, 2: iste Deus meus, et glorificabo eum. Tertio quia eorum
praemium, Gen. XV, 1: ego dominus merces tua magna nimis.
Secunda persona est mediatoris, quam tangit dicens per Iesum
Christum. Eodem enim ordine debet gratiarum actio in Deum recurrere
quo gratiae a Deo in nos deveniunt, quod quidem est per Iesum
Christum, infra V, 2: per quem accessum habemus per fidem in
gratiam istam in qua stamus. Tertia est persona illorum pro quibus
gratias agit, quam designat subdens pro omnibus vobis, quia scilicet
eorum gratias quasi suas reputat, propter vinculum charitatis, quasi
diceret: maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam, et cetera.
Signanter autem dicit pro omnibus vobis, quia scilicet omnibus placere
desiderat, I Cor. c. X, 33: sicut et ego per omnia omnibus
placeo, et omnium salutem cupit, secundum illud I Cor. VII,
7: volo omnes homines esse sicut meipsum. Tertio, ponit materiam
gratiarum actionis cum subdit quia fides vestra annuntiatur in universo
mundo. Agit quidem gratias de fide eo quod est bonorum omnium
spiritualium fundamentum. Hebr. XI, 1: est autem fides
sperandarum substantia rerum. Commendantur autem Romani de fide,
quia fidem de facili susceperant, et in eadem firmiter permanebant,
unde et usque hodie apud eos plurima fidei signa ostenduntur in
visitatione sanctorum locorum, ut Hieronymus dicit super epistolam ad
Galatas. Nondum tamen perfectam fidem habebant, quia aliqui eorum
praeventi erant a pseudo apostolis ut crederent legis caeremonias
Evangelio iungendas. Gaudet autem et gratias agit de eorum fide non
solum propter eos, sed propter utilitatem inde consequentem, quia
scilicet eorum exemplo, qui erant domini gentium, aliae gentes
provocabantur ad fidem, quia, ut dicit Glossa, prompte facit
inferior quod videt fieri a superiori: propter quod admonentur praelati
ut fiant forma gregis ex animo. I Petr. ultim. Consequenter cum
dicit testis enim, etc. ostendit affectum suum ad eos ex oratione quam
pro eis fundit. Et quia orationis negotium in secreto agitur coram
Deo, secundum illud Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris intra
in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum, Dei testimonio
probat se pro eis orare. Primo ergo inducit testem, secundo
manifestat supra quod testimonium inducat, quod sine intermissione.
Testem autem inducit cum dicit testis est mihi Deus sub cuius
testimonio omnia aguntur. Ier. XXIX, 23: ego sum iudex et
testis. Et ut iustum testem non frustra se invocare ostendat ponit
consequenter quomodo sit ei coniunctus. Primo quidem quantum ad
servitium cum dicit cui servio, scilicet per latriae cultum. Deut.
VI, 13: dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.
Secundo quantum ad modum serviendi cum dicit in spiritu meo, quasi
dicat: non solum in exteriori servitio corporali, sed praecipue
interius secundum spiritum. Io. IV, 24: spiritus est Deus et
eos qui adorant eum in spiritu et veritate adorare oportet. Vel in
spiritu scilicet in spiritualibus observantiis non in carnalibus sicut
Iudaei. Phil. III, 3: nos sumus circumcisio qui spiritu
servimus Deo. Tertio quantum ad officium in quo servit scilicet in
Evangelio filii eius, secundum illud, supra eodem: segregatus in
Evangelium. Quod quidem est filii Dei tripliciter: uno modo quia
est de ipso, Lc. II, 10: evangelizo vobis gaudium magnum, alio
modo quia est ab ipso praedicatum ex proprio officio, Lc. IV, v.
43: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei,
quia ideo missus sum, tertio quia est ab eo iniunctum, Mc. ultim.:
praedicate Evangelium omni creaturae. Sed, secundum Augustinum,
cum idem sit testis enim est mihi Deus quod iuro per Deum, videtur
apostolus facere contra id quod dominus dicit Matth. V, 34: ego
dico vobis non iurare omnino; Iac. ultim.: ante omnia autem fratres
mei nolite iurare. Sed, sicut dicit Augustinus, intellectus sacrae
Scripturae ex actibus sanctorum intelligitur. Idem enim spiritus quo
sacrae Scripturae sunt editae, secundum illud II Petr. I, 21:
spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei, sanctos viros ad
operandum inducit; infra c. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur
hi sunt filii Dei. Ex hoc ergo quod Paulus iurasse invenitur,
ostenditur verbum domini et apostoli Iacobi non sic esse intelligendum
quasi iuramentum sit omnino illicitum, sed quia ad hoc homo niti debeat
ut, quantum ex ipso est, iuramento non utatur, tamquam quodam bono et
per se appetibili, tum propter periculum quod imminet ex frequenti
iuratione ne homo labatur in periurium propter labilitatem humanae
linguae, secundum illud Eccli. XXIII, 9: iurationi non
assuescat os tuum, nam multi, etc., tum etiam quia contra
reverentiam Dei facere videtur qui ipsum, absque necessaria causa,
testem inducit. Unde Eccli. XXIII, 10: nominatio Dei non
sit assidua in ore tuo. Unde nec apostolus iurasse invenitur nisi
scribendo, quando homo cum maiori deliberatione et cautela loquitur.
Est autem quandoque necessarium iuramentum ut fides verbo dicentis
adhibeatur, quod quandoque utile est etiam ei qui audit. Et sic
apostolus iurat propter utilitatem auditorum quibus erat utile ut ei
crederent, quasi non quaerens quod sibi utile est sed multis, ut salvi
fierent. Unde quod dominus dicit, Matth. V, 37: quod amplius
est, scilicet quam simplex verbum, a malo est, non est intelligendum
a malo eius qui iurat sed eius qui exigit iuramentum; non quidem a malo
culpae nisi in casu quando existimat quis eum a quo exigit iuramentum
esse falsum iuraturum: tunc enim est grave peccatum, ut dicit
Augustinus; sed intelligit esse a malo poenae, scilicet ignorantia,
qua nescimus an sit verum quod dicitur nobis. Est autem duplex modus
iurandi: unus quidem per simplicem attestationem, sicut cum dicimus
per Deum vel testis est mihi Deus et hoc modo apostolus iurat hic;
alius autem per execrationem, quando scilicet aliquis implorat divinum
testimonium secundum aliquam poenam sibi infligendam si mentitur,
secundum illud Ps. VII, 5: si reddidi retribuentibus mihi mala,
et cetera. Et hoc etiam modo apostolus iurat, II Cor. I, 23:
testem Deum invoco in animam meam. Consequenter hic ponit id supra
quod eum testem invocat dicens quod memoriam vestri facio semper in
orationibus meis, quae sunt sine intermissione, scilicet quia semper
in orationibus suis pro eis orabat, propter utilitatem communem quae ex
eorum conversione proveniebat. I Reg. c. XII, 23: absit hoc
peccatum a me in domino ut cessem orare pro vobis. Quod autem dicit
memoriam vestri facio, dupliciter potest intelligi. Uno modo sic:
memoriam vestri habeo, secundum illud Ps. CXXXVI, 6:
adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui. Alio modo
memoriam vestri facio, scilicet orationem Deo, qui respicit orationes
humilium. Et sic dum sancti pro aliquibus orant, quodammodo divino
aspectui proponuntur, sicut et cetera sanctorum facta. Unde, III
Reg. XVII, 18 dixit mulier ad Eliam: ingressus es ad me ut
rememorarentur iniquitates meae, quasi illud sit in memoria et in
oculis Dei quod contra iustos agitur. Quod autem dicit orationes sine
intermissione se habere, congruit ei quod dicit II Thess. ultim.:
sine intermissione orate, et, Lc. XVIII, 1: oportet semper
orare et numquam deficere. Quae quidem possunt intelligi tribus
modis. Uno modo quantum ad ipsum actum orandi: et sic semper vel sine
intermissione orat qui statutis temporibus et horis orat. Act.
III, 1: Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam
orationis nonam. Alio modo quantum ad finem orationis, qui est ut
intellectus noster ascendat in Deum; et sic tamdiu homo orat quamdiu
totam vitam suam in Deum ordinat. I Cor. X, 31: sive
manducatis sive bibitis, et cetera. Tertio quantum ad causam: dum
enim aliquis agit unde alii pro eo orent, ipse orare videtur, ut patet
in his qui dant eleemosynas pauperibus, qui pro eis orant. Eccli.
XXIX, 15: conclude eleemosynam in sinu pauperis, et cetera.
Sic ergo continuanda est littera: gratias ago pro vobis, quia bona
vestra reputo quasi mea, quod patet ex hoc quod pro vobis oro, sicut
pro meipso. Deinde cum dicit obsecrans, etc. probat affectum suum ex
desiderio visitationis. Et primo ponit desiderium, secundum
propositum exequendi, ibi nolo autem vos ignorare, et cetera. Circa
primum duo facit: primo ponit desiderii signum, secundo desiderii
causam, ibi desidero enim. Signum autem desiderii est oratio quam pro
hoc faciebat. Ex hoc autem signum ostenditur desiderii huiusmodi primo
quidem intensum, per hoc quod dicit obsecrans, quasi ob sacra
contestans, sicut pro aliquo magno quod mea merita excedit. Prov.
XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper et dives
effabitur rigide. Quod autem intense desideratur magnum desideranti
videtur. Secundo, ostenditur esse anxium cum dicit si quo modo.
Quae enim anxie aliquis desiderat quaerit adipisci quocumque modo,
sive facili sive laborioso, Phil. I, 18: quid enim? Dum omni
modo, sive per occasionem sive per veritatem, Christus adnuntietur:
et in hoc gaudeo sed et gaudebo. Tertio, ostenditur esse diuturnum in
hoc quod dicit tandem aliquando, scilicet post longa desideria. Iusti
enim non ad horam sed perseveranter afficiuntur. Prov. XVII,
17: omni tempore diligit qui amicus est. Quarto, ostenditur esse
rectum ex hoc quod est divinae voluntati conforme, unde subdit
prosperum iter habeam, et hoc in voluntate Dei, id est secundum
voluntatem eius, secundum quam solum aliquid reputo prosperum, sicut
et dominus dicit Lc. XXII, v. 42: non mea voluntas sed tua
fiat. Deinde cum dicit desidero enim, etc., ostendit desiderii
causam, quae quidem est duplex. Una, utilitas eorum qui erant
visitandi, unde dicit desidero enim videre vos. Phil. c. I, 8:
cupio omnes vos esse in visceribus Iesu Christi. Et hoc non in
vanum, sicut est in amicitia saeculari, sed ut impartiar, id est
tradam, vobis aliquid gratiae spiritualis, non tamquam auctor gratiae
sed sicut minister, I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut
ministros Christi. Et hoc ad confirmandum vos, scilicet in fide quam
suscepistis, Lc. XXII, 23: et tu aliquando conversus,
confirma fratres tuos. Impartitur autem gratiam minister
multipliciter, tum per administrationem sacramentorum gratiae, I
Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum
illam administrantes, etc., tum per exhortationem sermonum, Eph.
IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis
bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
Secunda causa est mutua consolatio, quae consideratur in convictu
amicorum, unde subdit id, scilicet me videre vos et impartiri
gratiam, et me simul consolari cum vobis per eam quae invicem est fidem
vestram atque meam. Ad mutuam enim consolationem redit, si unanimes
in fide reddamur. II Cor. VII, 6-7: qui consolatur humiles
consolatus est nos Deus in adventu Titi. Non solum, et cetera.
Deinde cum dicit nolo autem vos ignorare, ne videatur esse vanum
desiderium, subdit propositum prosequendi. Et primo proponit
propositum, secundo ostendit causam propositi, ibi ut aliquem
fructum, tertio concludit propositi promptitudinem, ibi ita quod in
me. Circa primum duo facit: primo ponit propositum, secundum
impedimentum, ibi et prohibitus sum, et cetera. Dicit ergo primo.
Non solum desidero vos videre sed etiam proposui ad hoc operam dare,
et hoc, fratres, nolo vos ignorare quia saepe proposui venire ad vos,
ut dilectionem meam ostenderem, non solum verbo et lingua sed etiam
opere et veritate, ut dicitur I Io. c. III, 18. Secundo
tangit obstaculum impediens eum ab isto proposito exequendo, dicens
prohibitus usque adhuc, etc., et hoc vel a Diabolo qui nititur
impedire praedicationem ex qua provenit salus hominum, Prov. XXV,
v. 23: ventus Aquilo dissipat pluviam, id est doctrinas
praedicatorum, vel ab ipso Deo secundum cuius nutum dispensantur
praedicatorum itinera et verba, Iob XXXVII, 11 s.: nubes,
id est praedicatores spargunt lumen suum, quae lustrant cuncta per
circuitum, quocumque voluntas gubernantis duxerit. Unde et Act.
XVI, 6 dicitur: transeuntes autem Phrygiam et Galatiae
regionem, vetati sunt a spiritu sancto loqui, et iterum: tentabant
ire in Bithyniam, et non permisit eos spiritus Iesu. Utrumque autem
horum vult apostolus eos non ignorare propter eorum utilitatem, ut
scilicet cognoscentes affectum apostoli devotius eius verba suscipiant
et impedimentum visitationis eius imputent suae culpae et sic
corrigantur. Nam in poenam culpae dicitur Is. V, v. 6: mandabo
nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Deinde ponit causam duplicem
propositi, quarum prima est utilitas, unde dicit ut aliquem fructum
habeam in vobis sicut in ceteris gentibus quibus, scilicet,
praedicavi. Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quasi dicat:
ut faciam aliquem fructum in vobis per meam praedicationem. Io.
XV, v. 16: ut eatis et fructum afferatis. Alio modo quasi ex
eorum conversione ei fructus accrescat, secundum illud Io. IV,
36: qui metit mercedem accipit et fructum congregat in vitam
aeternam. Alia autem causa est debitum quod sibi imminebat ex suscepto
officio. I Cor. IX, v. 16: si non evangelizavero vae mihi,
et cetera. Et quia universalem gentium apostolatum susceperat,
omnibus se asserit debitorem, secundum illud I Cor. IX, 19:
cum essem liber ex omnibus omnium me servum feci. Et ideo duplicem
diversitatem ponit. Una quidem secundum diversitatem gentium cum dicit
Graecis ac barbaris. Dicitur autem aliquis barbarus dupliciter. Uno
modo secundum quid, qui scilicet est extraneus quoad aliquem, secundum
illud I Cor. XIV, 11: si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei
cui loquar barbarus. Alio modo simpliciter, qui scilicet est quasi
extraneus a communitate hominum, in quantum ratione non regitur. Unde
proprie barbari dicuntur qui ratione non reguntur, secundum quod dictum
est II Mach. XV, 2: ne ita ferociter ac barbare feceris, id
est inhumane. Et quia Graeci fuerunt primi legum inventores, omnes
gentiles, qui humanis legibus reguntur, nominat Graecos. De
Iudaeis autem, qui divinis legibus regebantur, mentionem non facit,
quia non erat institutus apostolus Iudaeorum sed gentilium. Gal.
II, 9: ita ut illi in circumcisis, nos autem in gentibus. Ex
utraque autem causa concludit promptitudinem voluntatis cum subdit ita
quod in me, id est quantum ad me pertinet dummodo aliunde non
impediar, promptum est etiam vobis, qui Romae estis, evangelizare.
Ex. XXXV, 20: egressaque omnis multitudo filiorum Israel de
conspectu Moysi obtulit mente promptissima atque devota. Et excludit
impedimentum promptitudinis, scilicet erubescentiam, propter quam
multi ea praetermittunt quae alias facerent prompte. Et hoc est quod
subdit non enim erubesco Evangelium, quod quidem infidelibus apud
quosdam erubescibile videbatur, propter id quod dicit I Cor. I,
23: nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam. Non est autem secundum rei
veritatem erubescendum propter id quod sequitur: ipsis autem vocatis
Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
Unde dicitur Lc. IX, 26: qui erubuerit me et meos sermones,
hunc filius hominis erubescet. Et inde est quod baptizati liniuntur
chrismate in fronte signo crucis, ubi est sedes verecundiae, ne
scilicet Evangelium erubescant.
|
|