|
Postquam apostolus Romanos fideles, quibus scribebat, sibi benevolos
reddidit ostendendo affectum suum ad eos, hic incipit instruere eos de
his quae pertinent ad evangelicam doctrinam in quam se segregatum
praedixerat. Et primo ostendit virtutem evangelicae gratiae, secundo
exhortatur ad executionem operum huius gratiae, XII cap., ibi
obsecro itaque. Circa primum duo facit: primo proponit quod
intendit, secundo manifestat propositum, ibi revelatur enim. Circa
primum tria facit: primo proponit virtutem evangelicae gratiae,
secundo exponit ibi iustitia enim, tertio expositionem confirmat ibi
sicut scriptum est. Dicit ergo primo: ideo Evangelium non erubesco,
quia, quamvis ut dicitur I Cor. c. I, 18, verbum crucis
pereuntibus quidem stultitia sit, nobis tamen virtus Dei est. Virtus
enim Dei est. Quod potest intelligi dupliciter: uno modo, quia
virtus Dei in Evangelio manifestatur secundum illud Ps. CX, 6:
virtutem operum suorum adnuntiavit populo suo; alio modo, quia ipsum
Evangelium in se Dei virtutem continet, secundum illud Ps.
LXVIII, v. 34: dabit voci suae vocem virtutis. Circa quam
virtutem tria sunt consideranda. Primo quidem ad quid se ista virtus
extendat, et hoc designatur cum subditur in salutem. Iac. I,
21: in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare
animas vestras. Quod quidem fit tripliciter: uno modo, in quantum
per verbum Evangelii remittuntur peccata; Io. XV, 3: iam mundi
estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Secundo, in quantum
per Evangelium homo consequitur gratiam sanctificantem; Io. c.
XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
Tertio, in quantum perducit ad vitam aeternam; Io. VI, 69:
verba vitae aeternae habes. Secundo, per quem modum Evangelium
salutem conferat, quia per fidem, quod designatur cum dicitur omni
credenti. Quod fit tripliciter: primo per praedicationem; Mc.
ultim.: praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et
baptizatus fuerit salvus erit. Secundo per confessionem; infra X,
10: oris confessio fit ad salutem. Tertio per Scripturam, unde
etiam verba Evangelii scripta virtutem salutiferam habent, sicut
beatus Barnabas infirmos curabat, Evangelium superponendo. Cavendae
sunt tamen superstitiones characterum, quia hoc est superstitiosum.
Unde, Ez. IX, 6, illi salvati sunt in quorum frontibus est
scriptum thau, quod est signum crucis. Tertio, quibus Evangelium
fit in salutem, quia tam Iudaeis quam gentibus. Non enim Iudaeorum
tantum Deus est sed et gentium, infra III, 29, et ideo subdit
Iudaeo primum et Graeco. Per Graecum omnem gentilem intelligens,
eo quod a Graecis gentilium sapientia est exorta. Sed, cum infra
X, 10 dicatur non est distinctio Iudaei et Graeci, quomodo hic
Iudaeo primum? Dicendum est ergo quod quantum ad salutis finem
consequendum non est distinctio inter eos, aequalem enim consequuntur
mercedem utrique, sicut pro labore etiam in vinea, priores et
posteriores, eundem denarium acceperunt, ut dicitur Matth. XX,
1-16. Sed quantum ad ordinem salutis Iudaei sunt primi, quia eis
promissiones sunt factae, ut infra III, 2, et in eorum gratiam
sunt gentiles assumpti, ac si ramus oleastri inseratur in bonam
olivam, ut infra XI, 24. Ex his etiam salvator noster natus
est. Io. IV, 22: salus ex Iudaeis est. Exponit autem
consequenter quomodo Evangelium sit in salutem cum dicit iustitia enim
Dei revelatur in eo ex fide in fidem. Quod quidem dupliciter potest
intelligi. Uno modo de iustitia qua Deus iustus est, secundum illud
Ps. X, 8: iustus dominus et iustitias dilexit. Et secundum hoc,
sensus est quod iustitia Dei, qua scilicet iustus est servando
promissa, in eo revelatur, scilicet in homine credente Evangelio,
quia credit Deum implesse quod promisit de Christo mittendo; et hoc
ex fide, scilicet Dei promittentis Ps. CXLIV, 13: fidelis
dominus in omnibus verbis suis. In fidem scilicet hominis credentis.
Vel, alio modo, ut intelligatur de iustitia Dei, qua Deus homines
iustificat. Nam iustitia hominum dicitur qua se homines, propriis
viribus, iustificare praesumunt, infra c. X, 3: ignorantes Dei
iustitiam et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt
subiecti. Quae quidem iustitia revelatur in Evangelio, in quantum
per fidem Evangelii homines iustificantur secundum quodcumque tempus,
unde subdit ex fide in fidem, id est ex fide veteris testamenti
procedendo in fidem novi testamenti, quia ab utroque homines
iustificantur et salvantur per fidem Christi, quia eadem fide
crediderunt venturum qua nos venisse credimus; et ideo dicitur II
Cor. c. IV, 13: habentes eamdem speciem fidei credimus propter
quod loquimur. Vel potest intelligi ex fide praedicatorum in fidem
auditorum, infra X, 14: quomodo credent ei quem non audierunt?
Vel ex fide unius articuli, in fidem alterius, quia ad
iustificationem requiritur omnium articulorum fides. Apoc. I, 3:
beatus qui legit et audit verba prophetiae huius. Alio modo potest
intelligi ex fide praesenti in fidem futuram, id est in plenam visionem
Dei, quae quidem dicitur fides ratione certae et firmae cognitionis,
haec autem ratione evangelicae cognitionis. I Cor. XIII, v.
12: videmus nunc per speculum in aenigmate tunc autem facie ad
faciem. Probat autem hanc expositionem cum subdit sicut scriptum est
iustus autem meus ex fide vivit. Quod quidem accipitur secundum
litteram Lxx. Nam in littera nostra, quae est secundum Hebraicam
veritatem, dicitur iustus ex fide sua vivit. Dicitur autem iustus
meus, scilicet a me iustificatus et apud me iustus reputatus, infra
IV, 2 s.: si autem Abraham ex operibus legis iustificatus est,
habet gloriam sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit?
Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Unde ex
hoc subditur ex fide vivit, scilicet vita gratiae. Gal. II,
20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei.
Quatuor autem hic considerare oportet circa fidem. Primum quidem quid
sit fides. Importat enim assensum quemdam cum certitudine, ad id quod
non videtur, ex voluntate, quia nullus credit nisi volens, ut
Augustinus dicit. Et secundum hoc differt credens a dubitante, qui
in neutram partem assentit; differt etiam ab opinante qui assentit in
unam partem, non cum certitudine sed cum formidine alterius; differt
etiam a sciente qui per certitudinem assentit ex necessitate rationis.
Et secundum hoc fides est media inter scientiam et opinionem. Secundo
considerandum est an fides sit virtus. Et manifestum est quod non est
virtus si accipiatur pro eo quod creditur secundum illud fides
Catholica haec est ut unum Deum in Trinitate. Si autem accipiatur
pro habitu quo credimus, sic quandoque est virtus, quandoque non.
Est enim virtus principium actus perfecti. Actus autem, ex duobus
principiis dependens, non potest esse perfectus si alteri principiorum
desit sua perfectio: sicut equitatio non potest esse perfecta si vel
equus bene non vadat, vel sessor equum ducere nesciat. Actus autem
fidei, qui est credere, dependet ex intellectu et voluntate movente
intellectum ad assensum; unde actus fidei erit perfectus si voluntas
perficiatur per habitum charitatis et intellectus per habitum fidei,
non autem si habitus charitatis desit; et ideo fides formata charitate
est virtus, non autem fides informis. Tertio considerandum est quod
idem numero habitus fidei, qui sine charitate erat informis,
adveniente charitate fit virtus; quia, cum charitas sit extra
essentiam fidei, per eius adventum et recessum non mutatur substantia
eius. Quarto considerandum est quod sicut corpus vivit per animam
naturali vita, ita anima vivit per Deum vita gratiae. Primo autem
Deus animam inhabitat per fidem, Eph. III, 17: habitare
Christum per fidem in cordibus vestris. Nec tamen est perfecta
habitatio nisi fides per charitatem sit formata, quae per vinculum
perfectionis nos unit Deo, ut dicitur Col. III, 14. Et
ideo, quod hic dicit ex fide vivit intelligendum est de fide formata.
Deinde cum dicit revelatur enim ira Dei, probat quod dixerat,
scilicet virtutem evangelicae gratiae esse omnibus hominibus in
salutem. Et primo ostendit quod est necessaria ad salutem; secundo
quod est efficax sive sufficiens, V cap., ibi iustificati ergo ex
fide. Circa primum duo facit. Primo ostendit virtutem evangelicae
gratiae esse necessariam ad salutem gentibus, quia scilicet sapientia,
de qua confidebant, salvare eos non potuit; secundo ostendit quod fuit
necessaria Iudaeis, quia scilicet circumcisio et lex et alia in quibus
confidebant, eis salutem non attulerunt. II cap. ibi propter quod
inexcusabilis es. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit; secundo manifestat propositum, ibi quia quod notum est
Dei. Proponit autem tria. Primo quidem poenam dicens: recte dico
quod in eo iustitia Dei revelatur, revelatur enim in eo ira Dei, id
est vindicta ipsius, quae dicitur ira Dei secundum similitudinem
hominum irascentium, qui vindictam quaerunt extra. Tamen Deus
vindictam infert ex animi tranquillitate. Sap. XII, 18: tu
autem dominator noster cum tranquillitate iudicas. Et de hac ira Dei
dicitur Io. III, 36: qui incredulus est filio non videbit
vitam, sed ira Dei manet super eum. Hoc autem dicitur quia quidam
philosophi dicebant a Deo non esse poenas peccatorum, contra id quod
dicitur in Ps. XCIII, 10: qui corripit gentes non arguet?
Unde additur de caelo, quia credebant circa caelestia eius
providentiam occupari, ita quod ad res terrenas non se extenderet.
Iob XXII, 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra
considerat. Sed, sicut in Ps. ci, 20 dicitur, dominus de caelo
in terram prospexit. Vel dicitur de caelo eorum iniquitatem
demonstrare, quia maxime ex magnitudine caeli creatoris virtutem
intelligere debuerunt. Iob XX, 27: revelabunt caeli iniquitatem
eius. Vel de caelo venturi ad iudicium. Act. c. I, 11:
quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. Secundo
ponit culpam pro qua poena infligitur. Et primo quidem culpam, quae
contra Deum committitur cum subdit super omnem impietatem. Sicut enim
pietas dicitur cultus qui Deo exhibetur, tamquam summo parenti, sic
impietas dicitur peccatum quod est contra cultum divinum. Ez.
XVIII, 28: impietas impii super eum erit. Secundo, ponit
culpam quae committitur in homine cum dicit et iniustitiam. Nam
iustitia est per quam homines sibi invicem ratione conveniunt et
communicant. Iob c. XXXV, 8: filium hominis adiuvabit iustitia
tua. Tertio ponit cognitionem quam de eo habuerunt, cum subdit
hominum eorum qui veritatem Dei, id est veram de Deo cognitionem,
detinent in iniustitia, quasi captivatam. Nam vera Dei cognitio
quantum est de se inducit homines ad bonum, sed ligatur, quasi
captivitate detenta, per iniustitiae affectum, per quam, ut Ps.
XI, 1, diminutae sunt veritates a filiis hominum. Deinde cum
dicit quia quod notum est, manifestat propositum, ordine tamen
retrogrado. Primo enim consentit quod sapientes gentilium de Deo
cognoverunt veritatem; secundo, ostendit quod in eis impietas et
iniustitia fuerit, ibi ita ut sint inexcusabiles; tertio quod iram
Dei incurrerunt, ibi qui cum iustitiam Dei. Circa primum tria
facit. Primo, quid de Deo cognoverunt; secundo, ostendit a quo
huiusmodi cognitionem acceperunt, ibi Deus enim illis; tertio,
ostendit per quem modum, ibi invisibilia enim. Dicit ergo primo.
Recte dico quod veritatem Dei detinuerunt, fuit enim in eis, quantum
ad aliquid, vera Dei cognitio, quia quod notum est Dei, id est quod
cognoscibile est de Deo ab homine per rationem, manifestum est in
illis, id est manifestum est eis ex eo quod in illis est, id est ex
lumine intrinseco. Sciendum est ergo quod aliquid circa Deum est
omnino ignotum homini in hac vita, scilicet quid est Deus. Unde et
Paulus invenit Athenis aram inscriptam: ignoto Deo. Et hoc ideo
quia cognitio hominis incipit ab his quae sunt ei connaturalia,
scilicet sensibilibus creaturis, quae non sunt proportionata ad
repraesentandam divinam essentiam. Potest tamen homo, ex huiusmodi
creaturis, Deum tripliciter cognoscere, ut Dionysius dicit in libro
de divinis nominibus. Uno quidem modo per causalitatem. Quia enim
huiusmodi creaturae sunt defectibiles et mutabiles, necesse est eas
reducere ad aliquod principium immobile et perfectum. Et secundum hoc
cognoscitur de Deo an est. Secundo per viam excellentiae. Non enim
reducuntur omnia in primum principium, sicut in propriam causam et
univocam, prout homo hominem generat, sed sicut in causam communem et
excedentem. Et ex hoc cognoscitur quod est super omnia. Tertio per
viam negationis. Quia si est causa excedens, nihil eorum quae sunt in
creaturis potest ei competere, sicut etiam neque corpus caeleste
proprie dicitur grave vel leve aut calidum aut frigidum. Et secundum
hoc dicimus Deum immobilem et infinitum et si quid aliud huiusmodi
dicitur. Huiusmodi autem cognitionem habuerunt per lumen rationis
inditum. Ps. IV, 6: multi dicunt quis ostendit nobis bona?
Signatum est super nos lumen vultus tui domine. Deinde cum dicit
Deus illis manifestavit, ostendit a quo auctore huiusmodi cognitio eis
fuerit manifestata, et dicit quod Deus illis manifestavit, secundum
illud Iob c. XXXV, 11: docet nos super iumenta terrae. Ubi
considerandum est quod unus homo alteri manifestat explicando conceptum
suum per aliqua signa exteriora, puta per vocem vel Scripturam, Deus
autem dupliciter aliquid homini manifestat. Uno modo, infundendo
lumen interius, per quod homo cognoscit, Ps. XLII, 3: emitte
lucem tuam et veritatem tuam. Alio modo, proponendo suae sapientiae
signa exteriora, scilicet sensibiles creaturas. Eccli. I, 10:
effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua. Sic ergo
Deus illis manifestavit vel interius infundendo lumen, vel exterius
proponendo visibiles creaturas, in quibus, sicut in quodam libro,
Dei cognitio legeretur. Deinde cum dicit invisibilia enim ipsius a
creatura mundi, etc., ostendit per quem modum huiusmodi cognitionem
acceperunt. Ubi, primo considerandum est quae sunt ista, quae de
Deo cognoverunt. Et ponit tria. Primo quidem invisibilia ipsius,
per quae intelligitur Dei essentia, quae, sicut dictum est a nobis
videri non potest. Io. I, 18: Deum nemo vidit unquam, scilicet
per essentiam, vita mortali vivens. I Tim. c. I, 17: regi
saeculorum immortali, invisibili. Dicit autem pluraliter invisibilia
quia Dei essentia non est nobis cognita secundum illud quod est,
scilicet prout in se est una. Sic erit nobis in patria cognita, et
tunc erit dominus unus et nomen eius unum, ut dicitur Zac. ult. Est
autem manifesta nobis per quasdam similitudines in creaturis repertas,
quae id quod in Deo unum est, multipliciter participant, et secundum
hoc intellectus noster considerat unitatem divinae essentiae sub ratione
bonitatis, sapientiae, virtutis et huiusmodi, quae in Deo unum
sunt. Haec ergo invisibilia Dei dixit, quia illud unum quod his
nominibus, seu rationibus, in Deo respondet, non videtur a nobis.
Hebr. XI, 3: ut ex invisibilibus invisibilia fierent. Aliud
autem quod de Deo cognoscitur est virtus ipsius, secundum quam res ab
eo procedunt, sicut a principio; Ps. CXLVI, 5: magnus
dominus et magna virtus eius. Hanc autem virtutem philosophi perpetuam
esse cognoverunt, unde dicitur sempiterna quoque virtus eius. Tertium
cognitum est quod dicit et divinitas, ad quod pertinet quod cognoverunt
Deum sicut ultimum finem, in quem omnia tendunt. Divinum enim bonum
dicitur bonum commune quod ab omnibus participatur; propter hoc potius
dixit divinitatem, quae participationem significat, quam deitatem,
quae significat essentiam Dei. Col. II, 9: et in ipso habitat
omnis plenitudo divinitatis. Haec autem tria referuntur ad tres modos
cognoscendi supradictos. Nam invisibilia Dei cognoscuntur per viam
negationis; sempiterna virtus, per viam causalitatis; divinitas, per
viam excellentiae. Secundo, considerandum est per quod medium illa
cognoverunt, quod designatur cum dicit per ea quae facta sunt. Sicut
enim ars manifestatur per artificis opera, ita et Dei sapientia
manifestatur per creaturas. Sap. XIII, 5: a magnitudine enim
speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Tertio, ostendit quomodo per ista cognoscatur Deus, cum dicit
intellecta conspiciuntur. Intellectu enim cognosci potest Deus, non
sensu vel imaginatione, quae corporalia non transcendunt; Deus autem
spiritus est, ut Io. c. IV, 24 dicitur; Is. LII, 13:
ecce intelliget servus meus. Quarto, potest designari a qua, per
hunc modum, Deus cognoscatur, cum dicitur a creatura mundi. Per
quod, uno modo, potest intelligi homo, Mc. ult.: praedicate
Evangelium omni creaturae, vel propter excellentiam hominis, qui
ordine naturae minor est Angelis sed excellit inter inferiores
creaturas, secundum illud Ps. VIII, 6: minuisti eum paulo
minus ab Angelis, omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves,
etc., vel quia communicat cum omni creatura: habet enim esse cum
lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere
cum Angelis, ut Gregorius dicit. Alio modo potest intelligi de
universali creatura. Nulla enim creatura, ex propriis naturalibus,
potest Dei essentiam in seipsa videre. Unde et de Seraphim dicitur
Is. VI, 2 quod duabus alis velabant caput. Sed, sicut homo
intelligit Deum per creaturas visibiles, ita Angelus per hoc quod
intelligit propriam essentiam. Potest autem aliter intelligi per
creaturam mundi, non ipsa res creata sed rerum creatio, ac si
diceretur: a creatione mundi. Et tunc potest dupliciter ordinari.
Uno modo quod intelligatur quod invisibilia Dei intelliguntur per ea
quae facta sunt a creatione mundi, non solum per ea quae facta sunt
tempore gratiae. Alio modo quod intelligatur quod a creatione mundi
homines incoeperunt Deum cognoscere per ea quae facta sunt. Iob
XXXVI, 25: omnes homines vident eum. Glossa autem dicit quod
per invisibilia Dei intelligitur persona patris. I Tim. c. ult.:
quem nullus hominum vidit, et cetera. Per sempiternam virtutem,
persona filii secundum illud I Cor. I, 24: Christum Dei
virtutem. Per divinitatem, persona spiritus sancti cui appropriatur
bonitas. Non quod philosophi, ductu rationis, potuerint pervenire,
per ea quae facta sunt, in cognitionem personarum quantum ad propria,
quae non significant habitudinem causae ad creaturas, sed secundum
appropriata. Dicuntur tamen defecisse in tertio signo, id est in
spiritu sancto quia non posuerunt aliquid respondere spiritui sancto,
sicut posuerunt aliquid respondere patri, scilicet ipsum primum
principium, et aliquid respondere filio, scilicet primam mentem
creatam, quam vocabant paternum intellectum ut Macrobius dicit in
libro super somnium Scipionis.
|
|