|
Postquam apostolus ostendit veritatem Dei fuisse a gentibus cognitam,
hic ostendit eos obnoxios culpae impietatis et iniustitiae. Et primo
ostendit hoc quantum ad culpam impietatis, secundo quantum ad culpam
iniustitiae, ibi et sicut non probaverunt, et cetera. Posset autem
aliquis credere eos a culpa impietatis excusari propter ignorantiam,
sicut apostolus de se dicit infra I Tim. I, 13: misericordiam
consecutus sum, quia ignorans feci, primo ergo ostendit gentiles non
esse excusabiles, secundo ponit eorum culpam, ibi et mutaverunt
gloriam. Circa primum considerandum est quod tunc ignorantia culpam
excusat quando sic procedit et causat culpam, quod non causatur a
culpa. Sicut cum aliquis, adhibita diligentia debita, dum credit
percutere hostem, percutit patrem. Si vero ignorantia causetur ex
culpa, non potest subsequentem culpam ignorantia excusare. Unde si
quis per ebrietatem homicidium committit, non excusatur a culpa, quia
peccavit se inebriando, unde secundum philosophum meretur duplices
mulctationes. Primo igitur proponit quod intendit, dicens ita, quod
est Dei, notum est eis, ut sint inexcusabiles, id est ut per
ignorantiam excusari non possint Iac. IV, 17: scienti bonum et
non operanti peccatum est illi. Infra c. II, 1: propter quod
inexcusabilis est. Secundo ibi quia cum cognovissent, etc., probat
quod dixerat. Et primo, ostendit quod prima eorum culpa ex ignorantia
non processit, secundo quod ex hac culpa est ignorantia subsecuta, ibi
sed evanuerunt. Quod autem prima eorum culpa non fuerit ex
ignorantia, ostenditur per hoc quod Dei cognitionem habentes ea non
sunt usi ad bonum. Dupliciter autem Deum cognoverunt. Uno modo
sicut omnibus super eminentem, et sic ei debebant gloriam et honorem
quae superexcellentibus debetur. Isti ideo dicuntur inexcusabiles quia
cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, vel quia ei
debitum cultum non impenderunt, vel quia virtuti eius et scientiae
terminum imposuerunt, aliqua eius potentiae et scientiae subtrahentes,
contra id quod dicitur Eccli. XLIII, v. 37: glorificantes
dominum quantumcumque potueritis. Secundo, cognoverunt eum sicut
omnium bonorum causam. Unde ei in omnibus gratiarum actio debebatur,
quam tamen ipsi non impendebant, sed potius suo ingenio et virtuti suae
bona sua adscribebant; unde subdit gratias non egerunt, scilicet
domino, I Thess. ult.: in omnibus gratias agite. Deinde cum
dicit sed evanuerunt, ostendit quod in eis ex culpa est ignorantia
subsecuta. Et primo ponit intentum, secundo manifestat propositum,
ibi dicentes. Primo ergo proponit culpam quae est ignorantiae causa
cum dicit evanuerunt. Vanum enim dicitur quod non habet stabilitatem
seu firmitatem. Solus autem Deus de se est immutabilis. Mal.
III, 6: ego Deus et non mutor. Et ideo tunc solum mens humana
est a vanitate libera quando Deo innititur. Cum autem, praetermisso
Deo, innititur cuicumque creaturae, incurrit vanitatem. Sap.
XIII, 1: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia
Dei, etc.; Ps. XCIII, v. 11: dominus scit cogitationes
hominum quoniam vanae sunt. In cogitationibus suis evanuerunt, in
quantum in seipsis, et non in Deo, fiduciam habebant, sibi et non
Deo bona sua adscribentes, secundum illud Ps. XI, v. 5: labia
nostra, et cetera. Secundo ponit ignorantiam subsecutam dicens et
obscuratum est; id est, per hoc quod obscuratum est, factum est cor
eorum insipiens, id est lumine sapientiae privatum, per quam homo vere
Deum cognoscit. Sicut enim qui oculos corporales a sole materiali
avertit, obscuritatem corporalem incurrit, ita ille qui a Deo
avertitur, de seipso praesumens et non de Deo, spiritualiter
obscuratur. Prov. XI, 2: ubi humilitas, per quam scilicet homo
se Deo subiicit, ibi sapientia; ubi superbia, ibi contumelia.
Matth. c. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus, secundum
quod scilicet eis videbatur, et revelasti ea parvulis, id est
humilibus. Et de his habetur Eph. IV, 17 s.: gentes ambulant
in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum.
Deinde cum dicit dicentes, exponit quod dixerat. Et, primo,
qualiter in cogitationibus suis evanuerunt, cum dicit dicentes se esse
sapientes, stulti facti sunt. Dicentes, id est sapientiam sibi a
seipsis adscribentes. Is. V, v. 21: vae qui sapientes estis in
oculis vestris. Is. XIX, 11: quomodo dicetis Pharaoni:
filius sapientium ego, filius regum antiquorum? et cetera. Secundo,
exponit quod dixerat et obscuratum est insipiens cor, cum dicit stulti
facti sunt, quasi contra divinam sapientiam agentes. Ier. X,
14: stultus factus est omnis homo a scientia sua, de qua scilicet
praesumebat. Deinde cum dicit et mutaverunt gloriam, ponit peccatum
impietatis gentilium. Et primo quanto ad hoc quod peccaverunt contra
Dei gloriam, secundo quomodo contra veritatem naturae ipsius, ibi qui
commutaverunt veritatem. Circa primum duo facit: primo ponit
impietatis culpam, secundo poenam, ibi propter quod tradidit. Culpa
quidem eorum fuit quod, quantum in ipsis erat, honorem divinum in
alium transtulerunt, secundum illud Ier. II, v. 11: populus
meus mutavit gloriam suam in idolum. Primo ergo ponit id quod
mutaverunt, secundo id in quod mutaverunt, ibi in similitudinem.
Circa primum, tria sunt attendenda ex parte Dei. Primo, quidem
ipsius gloriam, quam tangit dicens et mutaverunt gloriam, quod potest
intelligi dupliciter. Uno modo de gloria qua homo Deum glorificat,
ei cultum latriae exhibendo. I Tim. I, 17: soli Deo honor.
Hanc igitur mutaverunt, cum cultum Deo debitum exhibuerunt aliis.
Alio modo potest intelligi de gloria qua Deus in se gloriosus est,
quae est incomprehensibilis et infinita. Prov. c. XXV, 27:
perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Quae quidem gloria,
nihil est aliud quam ipsa claritas divinae naturae; lucem enim
inhabitat inaccessibilem, I Tim. ult. Hanc autem mutaverunt, dum
eam aliis attribuerunt. Incommunicabile enim nomen lignis et lapidibus
imposuerunt, ut dicitur Sap. c. XIV, 21. Secundo, notatur
incorruptibilitas, cum dicit incorruptibilis. Ipse enim solus
perfecte incorruptibilis est, qui est omnino immutabilis; omnis enim
mutatio quaedam corruptio est. Unde dicitur I Tim. ult.: solus
habet immortalitatem. Tertio, notatur naturae sublimitas, cum
dicitur Dei, ut enim in Ps. XLVII, 2 dicitur: Deus magnus
dominus. Ex parte vero eius in quod mutaverunt, tria correspondentia
ponuntur. Nam, contra gloriam dicit in similitudinem imaginis, id
est in similitudinem alicuius rei per modum imaginis ab aliquo
expressae. Manifestum enim est quod similitudo imaginis est posterior
illa re cuius est imago. Gloria autem, sive claritas Dei, est
principium omnis speciei et formae; et sic dum Dei gloriam in
similitudinem imaginis mutaverunt, converterunt primum in ultimum.
Sap. XIV, 15: acerbo luctu dolens pater, cito sibi rapti filii
fecit imaginem. Contra id quod dixerat incorruptibilis, dicit
corruptibilis. Ps. XXIX, 10: quae utilitas in sanguine meo
dum descendo in corruptionem? Scilicet quod est amplius iam corruptum
sive mortuum? Sap. XV, 17: cum sit mortalis, mortuum fingit,
manibus iniquis. Contra id quod dixit Dei, ponit hominis. Iob
XXXII, 21: non accipiam personam viri et Deum homini non
aequabo. Et, quod est abominabilius, homo gloriam Dei transtulit
non solum in hominem, qui est ad imaginem Dei sed etiam ad ea quae
sunt infra hominem, unde subdit et volucrum quantum ad volatilia, et
quadrupedum quantum ad gressibilia, et serpentium quantum ad reptilia.
Praetermittit autem pisces tamquam magis ab humana conversatione
seiunctos. Haec autem omnia sunt a Deo homini supposita. Ps.
VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. Ez. VIII,
9: ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
Et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium et animalium et
cetera. Est autem notandum quod, sicut dicit Glossa, ab adventu
Aeneae consueverunt in Italia imagines hominum coli, puta Iovis,
Herculis et similium. Sed tempore Caesaris Augusti, devicta
Aegypto, eorum cultum Romani assumpserunt qui imagines animalium
colebant, propter figuras animalium, quae notantur in caelo, quibus
Aegypti, tamquam astrologiae dediti, cultum divinitatis impendebant.
Unde et dominus filios Israel in Aegypto nutritos ab huiusmodi cultu
removet dicens Deut. IV, 19: ne forte elevatis oculis ad coelum
videas solem et lunam et omnia astra caeli, et cetera. Deinde cum
dicit propter quod tradidit, ponit poenam huiusmodi culpae
respondentem. Circa quod considerandum est quod homo medium locum
obtinet inter Deum et animalia bruta, et cum utroque extremorum
communicat: cum Deo quidem, secundum intellectualitatem; cum
animalibus vero brutis, secundum sensualitatem. Sicut igitur homo,
id quod est Dei, mutavit usque ad bestias, ita Deus, id quod est
divinum in homine secundum rationem, subdidit ei quod est brutale in
ipso, scilicet desiderio sensualitatis, secundum illud Ps.
XLVIII, 21: homo cum in honore esset non intellexit,
similitudinem scilicet divinae imaginis propter rationem, comparatus
est iumentis insipientibus. Hoc est ergo quod dicit propter quod
tradidit illos Deus in desideria cordis, ut eorum ratio subderetur
desideriis cordis, scilicet sensualis affectus, de quibus dicitur
infra XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. Quod
quidem est contra naturalem ordinem hominis, secundum quem ratio
appetitui sensibili dominatur. Gen. IV, 7: sub te erit appetitus
eius, et tu dominaberis illius. Inducit ergo homines in desideria
cordis eorum sicut in manu dominorum crudelium. Is. XIX, 4:
tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium. Praecipue tamen circa
appetitum sensitivum bestialis quaedam deordinatio pertinet ad peccata
carnalia. Nam delectationes tactus, circa quas sunt gula et luxuria,
manifeste sunt communes nobis et brutis. Et ideo sunt magis
exprobrabiles quasi magis brutales, ut dicit philosophus in III
Ethicorum. Et hoc designatur cum subdit in immunditiam quae ad
peccata carnalia pertinet, secundum illud Eph. V, 5: omnis
fornicator aut immundus, quia scilicet homo, per huiusmodi peccata,
maxime convertitur et trahitur ad id quod est infra ipsum. Unumquodque
enim dicitur esse impurum sive immundum ex commixtione vilioris, sicut
argentum ex commixtione plumbi. Unde exponens subdit ut contumeliis,
id est turpibus et immundis actibus, afficiant, id est inficiant,
corpora sua in semetipsis, id est non quasi ab aliis coacti, puta a
barbaris, sed a semetipsis hoc agunt, propria sponte. Infra IX,
21: an non habet potestatem figulus luti ex eodem luto facere aliud
vas in honorem, aliud in contumeliam? Scilicet in turpem usum. Sed
cum huiusmodi immunditia sit peccatum, videtur quod Deus in eam
homines non tradat, quia, ut dicitur Iac. I, 13: Deus
intentator malorum est. Dicendum est quod Deus non dicitur tradere
homines in immunditiam directe, inclinando affectum hominis ad malum,
quia Deus omnia ordinat in seipsum, Prov. XVI, v. 4: universa
propter se operatus est dominus, peccatum autem est aliquid per
aversionem ab eo. Sed indirecte tradit homines in peccatum, in
quantum iuste subtrahit gratiam per quam homines continebantur ne
peccarent; sicut si aliquis alicuius substentaculum tolleret,
diceretur facere casum eius. Et per hunc modum primum peccatum est
causa sequentis peccati, sequens vero est poena prioris. Ad cuius
evidentiam sciendum est quod unum peccatum potest esse causa alterius
indirecte et directe. Directe quidem, in quantum ex uno peccato
inclinatur ad aliud, quod fit tripliciter. Uno modo secundum rationem
causae finalis; sicut cum quis ex avaritia vel invidia incitatur ad
homicidium committendum. Secundo, secundum rationem causae
materialis; sicut gula inducit ad luxuriam, ministrando materiam.
Tertio, secundum rationem causae moventis; sicut cum ex multis
actibus alicuius peccati generatur habitus ad simile peccatum inducens.
Indirecte autem, sicut primum peccatum meretur exclusionem gratiae,
qua subtracta, homo ruit in aliud peccatum. Et sic primum peccatum
est causa secundi indirecte sive per accidens, sicut removens
prohibens. Sed notandum est quod peccatum, in quantum huiusmodi, non
potest esse poena, quia poenam contra voluntatem patimur, peccatum
autem est voluntarium, ut Augustinus dicit. Sed quia peccatum habet
quaedam adiuncta, quae sunt contra voluntatem peccantis, ratione eorum
peccatum dicitur poena praecedentis peccati. Hoc autem est, uno
modo, aliquid praecedens peccatum, sicut subtractio gratiae ex qua
sequitur ut homo peccet. Alio modo, est aliquid adiunctum ipsi
peccato, vel interius sicut est inordinatio animi, unde Augustinus
dicit in I confessionum: iussisti domine, et sic est ut poena sibi
sit omnis inordinatus animus; sive quantum ad exteriores actus, quibus
difficultates ac labores adiunguntur, secundum illud quod dicunt impii
Sap. V, 7: ambulavimus vias difficiles, et cetera. Tertio,
quantum ad id quod sequitur peccatum sicut est remorsus conscientiae,
infamia et similia. Deinde cum dicit commutaverunt, ponit culpam
impietatis quam commiserunt contra veritatem divinae naturae. Et primo
ponit culpam, secundo poenam, ibi propterea tradidit. Divina autem
natura potest considerari dupliciter. Uno modo secundum quod est ratio
cognoscendi, ut veritas prima, et quantum ad hoc dicit quia
commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Quod quidem potest
intelligi dupliciter. Uno modo quia veram cognitionem quam a Deo
acceperunt, perversa ratione ad falsa dogmata converterunt, sicut cum
dixerunt idola esse deos, vel Deum non esse omnipotentem, vel
omniscientem. Ier. IX, 5: docuerunt linguas suas loqui
mendacium. Alio modo veritatem Dei in mendacium mutaverunt quia
divinitatis naturam, quae est ipsa veritas, attribuerunt idolo, quod
est mendacium inquantum non est Deus, ut dicitur Ier. XVI, 19
s.: vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non
profuit. Numquid faciet homo sibi deos, et ipsi non sunt dii? Alio
modo potest considerari divina natura secundum quod est principium
essendi omnibus per creationem: et sic debetur ei ab homine, interius
quidem, cultus secundum pium affectum, Io. IX, 31: si quis
cultor Dei est, etc., exterius vero, debetur ei servitus latriae,
secundum illud Deut. VI, 13: dominum Deum tuum adorabis, et
illi soli servies. Unde subdit, contra eos scilicet, coluerunt et
servierunt creaturae potius, et cetera. Colebant enim caelestia
corpora et aerem et aquam et alia huiusmodi, secundum illud Sap.
XIII, 2: aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, et
cetera. Et in hoc improbat sapientes gentilium qui, quamvis numquam
in imaginibus aliquid numinis esse crederent, sicut sectatores
Hermetis credebant, neque ea quae a poetis fabulose dicebantur de diis
crederent esse vera, creaturis tamen aliquibus cultum divinitatis
impendebant ex quibus rationem fabularum assignabant. Sicut Varro
posuit totum mundum esse Deum propter animam eius, dicens quod toti
mundo, et omnibus partibus eius, divinitatis cultus impendi potest,
scilicet aeri quem vocabant Iunonem, et aquae quam vocabant Liaeum,
et sic de aliis. Platonici etiam posuerunt quod omnibus substantiis
rationalibus, quae sunt supra nos, cultus divinitatis debetur; puta
Daemonibus, animabus caelestium corporum, intelligentiis, id est
substantiis separatis. Quamvis autem iis, quae supra nos sunt,
aliquam reverentiam exhibere debeamus, non tamen cultum latriae, quae
potissime in sacrificiis et oblatione consistit, per quam homo
profitetur omnium bonorum Deum esse auctorem, sicut in quolibet regno
aliquis honor supremo domino exhibetur quem non licet transferre in
alium. Et ideo subdit qui est benedictus, idest cuius bonitas est
manifesta, sicut enim dicimus benedicere Deum in quantum eius
bonitatem corde recognoscimus et ore confitemur. Eccli. XLIII,
33: benedicentes Deum exaltate illum quantum potestis. Addit autem
in saecula, quia eius bonitas est sempiterna ab alio non dependens,
sed omnis boni principium. Et ex hoc sibi debetur omnis latriae
cultus. Addit autem amen ad omnimodam certitudinem asserendam. Is.
LXV, 16: qui benedictus est super terram benedicetur in Deo.
Amen, quod idem est quod verum, vel fiat. Videtur autem apostolus
triplicem theologiam tangere gentilium. Primo quidem civilem, quae
observabatur a pontificibus in adoratione idolorum in templo; et
quantum ad hoc dicit: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei.
Secundo theologiam fabularem, quam poetae tradebant in theatris; et
quantum ad hoc dicit: qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium.
Tertio theologiam naturalem, quam observaverunt philosophi in mundo,
partes mundi colentes; et quantum ad hoc dicit: et coluerunt et
servierunt creaturae potius quam creatori.
|
|