|
Posita culpa impietatis, secundum quam contra naturam divinam
peccaverunt, ponit poenam, qua scilicet ad hoc reducti sunt ut contra
suam naturam peccarent. Et primo ponit poenam, secundo exponit, ibi
nam feminae, tertio eius convenientiam ostendit, ibi et mercedem.
Dicit ergo primo propterea, scilicet quia Dei veritatem in mendacium
mutaverunt, tradidit illos Deus, non quidem impellendo in malum sed
deserendo, in passiones ignominiae, id est peccata contra naturam,
quae dicuntur passiones, secundum quod proprie passio dicitur ex eo
quod aliquid trahitur extra ordinem suae naturae, puta cum aqua calefit
aut cum homo infirmatur. Unde quia per huiusmodi peccata homo recedit
ab ordine naturali, convenienter dicuntur passiones, infra VII,
5: passiones peccatorum. Dicuntur autem passiones ignominiae quia
non sunt nomine digna, secundum illud Eph. c. V, 15: quae
aguntur in occulto ab eis turpe est dicere. Si enim peccata carnis
communiter exprobrabilia sunt quia per ea homo deducitur ad id quod est
bestiale in homine, multo magis peccatum contra naturam, per quod
etiam homo a natura bestiali decidit. Os. IV, 7: gloriam eorum
in ignominiam commutabo. Deinde cum dicit nam feminae eorum, etc.,
exponit quod dixerat, et primo quantum ad feminas, secundo quantum ad
masculos, ibi similiter autem masculi. Dicit ergo primo. Ideo illos
dico in passiones ignominiae traditos, nam feminae eorum mutaverunt
naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. I Cor. c. XI,
14: nec ipsa natura docet vos. Is. XXIV, v. 5: mutaverunt
ius, dissipaverunt foedus sempiternum, id est ius naturale. Est
autem considerandum quod dupliciter est aliquid contra naturam hominis.
Uno modo contra naturam differentiae constitutivae hominis, quae est
rationale; et sic omne peccatum dicitur esse contra naturam hominis,
inquantum est contra rationem rectam. Unde et Damascenus dicit in
II Lib. quod Angelus peccans versus est ex eo quod est secundum
naturam in id quod est praeter naturam. Alio modo dicitur esse aliquid
contra naturam hominis ratione generis, quod est animal. Manifestum
est autem quod, secundum naturae intentionem, commixtio sexuum in
animalibus ordinatur ad actum generationis, unde omnis commixtionis
modus, ex quo generatio sequi non potest, est contra naturam hominis
inquantum est animal. Et secundum hoc dicitur in Glossa naturalis
usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant, contra naturam vero
ut masculus masculum polluat et mulier mulierem. Et eadem ratio est de
omni actu coitus ex quo generatio sequi non potest. Deinde cum dicit
similiter autem, exponit quantum ad mares, qui, scilicet, relicto
naturali usu feminae exarserunt, id est, extra terminos naturae
arserunt, secundum illud Ps. CXVII, 12: exarserunt sicut
ignis in spinis: et hoc in desideriis suis, scilicet carnalibus,
invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Ez. XVI,
37: nudabo ignominiam tuam coram eis, et cetera. Deinde cum dicit
et mercedem, ostendit hanc poenam convenientem esse culpae, dicens
recipientes in semetipsis, id est in deformatione suae naturae,
mercedem erroris sui, scilicet quo Dei veritatem in mendacium
commutaverunt, mercedem, id est retributionem, quam oportuit scilicet
eos recipere, secundum iustitiae ordinem, ex qua debitum erat ut qui
in Dei naturam iniuriosi fuerant, id quod est proprium sibi,
creaturis attribuendo, in sui natura contumeliosi existerent. Et
quamvis merces proprie videatur in bonum sonare, tamen hic sumitur pro
quacumque retributione, etiam in malis, secundum modum quo dicitur
infra VI, 23: stipendia peccati mors. Mich. I, 7: mercedes
eorum igni comburentur. Est autem notandum quod satis rationabiliter
apostolus vitia contra naturam, quae sunt gravissima inter peccata
carnalia, ponit idololatriae poenam, quia simul cum idololatria
incepisse videntur, scilicet tempore Abrahae, quando creditur
idololatria incoepisse. Unde et tunc primo leguntur in Sodomitis
punita fuisse, ut Gen. XIX. Simul etiam idololatria crescente,
huiusmodi vitia creverunt. Unde dicitur II Mach. IV, 12 s.,
quod Iason ausus est sub ipsa arce optimos quosque epheborum in
lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam
et profectus gentilis et alienigenae conversationis. Deinde cum dicit
et sicut non probaverunt, ostendit eos iustitiae fuisse subiectos. Et
primo ostendit ex qua priori culpa in haec peccata devenerunt, secundo
enumerat horum peccatorum differentias, ibi repletos omni iniquitate.
Culpam autem praecedentem ponit, cum dicit et sicut non probaverunt
Deum habere in notitia. Quod potest dupliciter intelligi. Uno
modo, quia quamvis lumine rationis per creaturas visibiles veram Dei
cognitionem habere potuerunt, tamen ut liberius possent peccare, non
probaverunt, id est non approbaverunt, ut ipsi haberent Deum in sui
notitia. Iob XXI, 14: recede a nobis: scientiam viarum tuarum
nolumus. Alio modo, potest intelligi quod ipsi non probaverunt quod
Deus in sui notitia haberet facta humana, secundum illud Ps.
XCIII, 7: dixerunt: non videbit dominus, nec intelliget
Deus. Et secundum hunc sensum convenienter huic culpae respondet
poena cum subditur tradidit illos Deus in reprobum sensum. Dicitur
autem hic sensus hominis non exterior, quo sensibilia cognoscuntur,
sed interior, secundum quem iudicat de agendis, secundum illud Sap.
VI, 16: cogitare de illa sensus est consummatus. Dicitur autem
sensus reprobus quo aliquis reprobandum iudicium habet de agendis,
secundum illud II Tim. III, 8: homines mente corrupti,
reprobi circa fidem. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate
eos. Et ideo subdit ut faciant ea quae non conveniunt, id est ea quae
a recta ratione discordant. Sap. III, 11: inutilia opera eorum
sunt. Est autem conveniens ut qui contra Dei notitiam peccaverunt,
vel eum cognoscere nolentes, vel eum cognoscere non arbitrantes, in
perversitatem sensus traderentur. Unde et Sap. XIV, 31
dicitur: peccantium poena perambulat semper in iustorum
praevaricationem. Deinde cum dicit repletos, etc., enumerat
huiusmodi inconvenientia opera. Et primo, ponit id quod est
generale, dicens repletos omni iniquitate, quia ut dicitur I Io.
III, 4, omne peccatum est iniquitas. Sicut enim omnis virtus,
inquantum exequitur praeceptum legis, habet rationem iustitiae, ita
etiam omne peccatum, inquantum a regula legis divinae discordat, habet
rationem iniquitatis. Et sic in sacra Scriptura praecipue peccata
arguuntur. Dupliciter autem eorum culpam exaggerat. Primo quidem
intensive per hoc quod dicit repletos. Ille enim videtur repleri
iniquitate cuius affectus est totaliter ad peccandum dispositus,
secundum illud Ps. XIII, 3: quorum os maledictione et
amaritudine plenum est. Secundo extensive quia scilicet non tantum in
uno peccaverunt sed in omnibus. Sap. XIV, 27: infandorum
idolorum cultura omnis mali causa est. Consequenter cum dicit
malitia, enumerat peccata in speciali. Et primo quantum ad
transgressionem, quae opponitur praeceptis negativis, secundo quantum
ad omissionem, quae opponitur praeceptis affirmativis, ibi superbos.
Circa primum duo facit: primo ponit peccata quibus aliquis
deterioratur in seipso, secundo peccata quibus aliquis fit nocivus
proximo, ibi nequitia. Circa primum, ponit quidem id primo quod est
generale cum dicit malitia, quae est habitus vitiosus, virtuti
oppositus. Unde ex malitia peccare dicuntur qui ex habitu peccant.
Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? In speciali ponit
peccatum quo quis deordinatur circa appetitum corporalium
delectationum, cum dicit fornicatione. Quamvis enim fornicatio
proprie sit cum meretricibus, quae iuxta fornices, id est arcus
triumphales, se publice prostituebant, tamen hic sumitur pro omni
illicito concubitu. Tob. IV, 13: attende tibi fili mi ab omni
fornicatione. Secundo, ponit vitium per quod quis deordinatur circa
appetitum rerum exteriorum cum dicit avaritia, quae est immoderatus
appetitus habendi. Hebr. ult.: sint mores sine avaritia, contenti
praesentibus. Deinde ponuntur peccata quae tendunt ad nocumentum
proximi. Et primo ponit id quod est generale cum dicit nequitia, dum
scilicet attentat aliquis quod nequit implere; quod maxime contingit
circa nocumenta proximorum, quibus non potest aliquis aliquando pro
voto nocere. Ps. VII, 10: consumetur nequitia peccatorum.
Consequenter ponit radicem horum peccatorum dicens plenos invidia,
quae est dolor de alieno bono, ex quo aliquis incitatur ad nocendum
alteri. Sap. II, 24: invidia Diaboli mors introivit in orbem
terrarum. Postea ponuntur nocumenta et primo manifesta, et quantum ad
facta, cum dicit homicidiis, quae sunt praecipua nocumenta. Os.
IV, 2: maledictum, mendacium et homicidium, furtum et adulterium
inundaverunt. Dicit autem pluraliter homicidiis, quia homicidium non
solum consistit in opere sed etiam in voluntate. I Io. III, 5:
qui odit fratrem suum homicida est, qui scilicet odit ad occidendum.
Et quantum ad verba, cum dicit contentione. Est autem contentio
impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Prov. XX, v. 3:
honor est homini qui se separat a contentionibus. Deinde ponit
nocumenta occulta et, primo, illud quod est generale, cum dicit
dolo, quando scilicet aliud simulatur et aliud agitur. Ier. IX,
8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo
pacem cum amico suo loquitur et occulte ei ponit insidias. Post haec
ponit radicem interiorem horum nocumentorum, cum dicit malignitate,
quae importat malum ignem, id est malum affectum in corde secundum
illud Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem cum proximo suo mala autem
in cordibus. Ps. V, 6: non habitabit iuxta te malignus.
Consequenter ponit nocumenta occulta, quae praecipue fiunt verbis,
cum dicit susurrones, qui scilicet occulte susurrant in auribus hominum
ad seminandas inter eos discordias. Eccli. XVIII, 15:
susurro et bilinguis maledictus in populo; multos enim turbavit pacem
habentes. Detractores, qui scilicet detrahunt famae alicuius
occulte, id est eo ignorante mala dicentes de eo. Eccle. X, 11:
si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte
detrahit. Et ne putentur ista peccata esse levia, quia solo ore
committuntur, subdit Deo odibiles. Impugnant enim id maxime quod
Deus in hominibus amat, scilicet mutuum amorem. Io. XV, 12:
hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Unde dicitur Prov.
VI, 16: sex sunt quae odit Deus et septimum detestatur anima
eius, scilicet qui seminat inter fratres discordias. Addit autem
contumeliosos, qui scilicet mala in faciem inferunt. I Tim. I,
13: qui prius fuit blasphemus et persecutor et contumeliosus. Sic
ergo haec tria vitia in materia conveniunt, quia omnes mala dicunt de
proximo. Differunt autem in fine, nam susurro intendit discordiam,
detractor infamiam, contumeliosus iniuriam. Consequenter ponit
peccata quae pertinent ad omissionem, et primo ponit radicem horum
peccatorum cum dicit superbos. Dicuntur enim superbi quasi super se
euntes per inordinatum appetitum excellentiae, volunt enim praeesse,
non subesse alienae regulae, et ideo praecepta omittunt. Eccli. c.
X, 15: initium omnis peccati superbia, quod verum est quantum ad
aversionem a Deo, non quantum ad conversionem ad bonum commutabile.
Dicitur enim I Tim. ult. quod radix omnium malorum est cupiditas.
Secundo ponit processum superbiae, ex quo primo in corde nascitur
elatio, ut scilicet homo se super alios efferat. Lc. c.
XVIII, 11: non sum sicut ceteri hominum. Unde dicitur contra
elatos illud Ps. CXXX, v. 1: neque elati sunt oculi mei.
Secundo ex superbia in opere nascitur novitatum praesumptio, et
quantum ad hoc subdit inventores malorum; quia enim bona iam a Deo et
ab hominibus sunt instituta, consequens est ut ipsi de novo adinveniant
mala. Is. III, 8: adinventiones eorum contra dominum.
Consequenter ponuntur ipsae omissiones. Et primo respectu
superiorum; unde, quantum ad parentes, dicit parentibus non
obedientes. Contra id quod dicitur Eph. c. VI, 1: filii
obedite parentibus vestris in domino. Quantum autem ad Deum dicit
insipientes, id est contra divinam reverentiam agentes. Iob
XXVIII, 28: ecce timor domini ipsa est sapientia et recedere a
malo intelligentia. Secundo, ponit omissionem quantum ad seipsum.
Cum dicit incompositos, in habitu et in incessu. Eccli. XIX,
27: amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis,
enuntiant de illo. Quidam tamen inculpantur Is. III, 16 de hoc
quod composito gradu incedebant, quia illa compositio excedebat modum
communem hominum, inter quos conversabantur. Tertio, ponit
omissionem quantum ad pares ad quos debemus habere, primo, affectum in
corde; contra quod dicit sine affectione. Prov. XII, 10:
viscera impiorum crudelia. II Tim. III, 2: erunt homines
seipsos amantes, scilicet et non alios. Secundo, debet homo eis
exhibere socialem conversationem; contra quod subdit absque foedere,
quo scilicet aliis socialiter non convivunt. Iud. XVIII, 27
s. Percusserunt eos in ore gladii eo quod cum nullo hominum haberent
quicquam societatis et negotii. Eccle. IV, 10: vae soli quoniam
cum ceciderit, et cetera. Quarto, quantum ad inferiores, subdit
sine misericordia, quam debemus miseris exhibere. Iac. II, 13:
iudicium sine misericordia fiet illi qui non facit misericordiam, et
cetera. Deinde cum dicit qui cum iustitiam, ostendit eos esse
obnoxios irae, sive vindictae divinae. Circa quod tria consideranda
sunt primo naturalis eorum affectus quia, cum cognoscerent Deum iustum
et omnes alias perfectiones habentem, non crediderunt quod pro peccatis
poenam inferret. Soph. I, 12: dicunt in cordibus suis: non
faciet dominus male. Et hoc est quod dicit qui cum iustitiam Dei
cognovissent, non intellexerunt. Secundo poena peccatis eorum
debita, cum dicit digni sunt morte. Infra c. VI, 23: stipendia
peccati mors est. Dignum est enim quod anima, quae deserit Deum, a
corpore suo deseratur per mortem corporalem, et finaliter deseratur a
Deo per mortem aeternam, de qua dicitur in Ps. XXXIII, 22:
mors peccatorum pessima, et, Apoc. XX, 6: in his mors secunda
non habebit potestatem. Tertio considerandum est quibus talis poena
debetur. Et, primo, his qui talia agunt, scilicet praedicta
peccata, secundum illud Ps. V, 7: odisti omnes qui operantur
iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et non solum illis
qui faciunt sed etiam his qui consentiunt facientibus. Et hoc
dupliciter. Uno modo directe, vel laudando peccatum, secundum illud
Ps. IX, 24: laudatur peccator in desideriis animae suae, vel
etiam praebendo consilium et favorem, secundum illud II Par.
XIX, 2: impio praebes auxilium. Alio modo indirecte, quando non
reprehendit aut impedit quocumque modo, si potest, et praecipue si ex
officio incumbat, sicut peccata filiorum imputantur Heli, sicut patet
I Reg. III, 13. Haec autem specialiter apostolus dicit
propter quosdam sapientes gentilium, qui, et si idola non colebant,
tamen colentibus non resistebant.
|
|