|
Postquam apostolus ostendit quomodo per electionem gratiae Dei
gentiles sunt ad fidem vocati et etiam aliqui ex Iudaeis de maiori
parte populi Iudaici offendentibus et scandalizatis, hic agit
specialiter de casu Iudaeorum. Et circa hoc tria facit. Primo
manifestat causam casus eorum quem supra tetigerat; ex qua ostenditur
casus eorum esse miserandus; secundo, ostendit casum eorum non esse
universalem, ibi cap. XI dico ergo: numquid, etc.; tertio
ostendit casum eorum non esse inutilem neque irreparabilem, ibi dico
ergo: numquid, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
casum eorum esse miserandum ex sua causa; secundo ostendit quod non est
totaliter excusabilis, ibi sed dico: numquid non audierunt, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit se ad Iudaeos habere
miserationis affectum; secundo ostendit causam miserationis, ibi
testimonium enim illis, perhibeo, et cetera. Dicit ergo primo:
dictum est quod Iudaei in legem iustitiae non pervenerunt propter hoc
quod offenderunt in lapidem offensionis, nec tamen contra eos indignor
sed eorum misereor. Et ideo dico vobis, o fratres, qui conversi
estis tam ex gentibus quam ex Iudaeis. Matth. XXIII, 8:
omnes vos fratres estis, voluntas quidem cordis mei, id est ex intimo
cordis affectu procedens est ad salutem eorum, ut scilicet ipsi
salventur sicut et ego salvatus sum. I Cor. VII, 7: volo omnes
homines esse sicut meipsum. Act. XXVI, 29: opto apud Deum
omnes qui audiunt tales fieri, qualis et ego sum. Et in hoc Deo
conformabatur, qui, ut dicitur I Tim. II, 4, vult omnes
homines salvos fieri. Nec sola voluntas est in salutem eorum, sed
etiam voluntatis effectus; unde subdit et obsecratio, scilicet mea,
fit ad Deum pro illis in salutem. I Reg. XII, 23: absit a me
hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis. Iac. ult.:
orate pro invicem ut salvemini. Et ex hoc patet, quod orandum est pro
infidelibus ut salventur, quia et ipsa fides est donum Dei. Eph.
II, 8: gratia salvati estis per fidem, et non ex vobis, Dei enim
donum est. Deinde, cum dicit testimonium, etc., assignat causam
suae miserationis, quia scilicet non ex certa malitia, sed ex
ignorantia peccabant. Et circa hoc tria facit. Primo enim proponit
eorum ignorantiam; secundo ostendit quid ignorabant, ibi ignorantes
enim Dei, etc.; tertio ostendit veritatem eorum quae ignorabant,
ibi Moyses enim dicit, et cetera. Dicit ergo primo: ideo salutem
eorum volo, et propter hoc oro, misertus eorum, quia testimonium
perhibeo de illis quod aemulationem quidem Dei habent, scilicet quia
zelo Dei Christum et eius membra persequuntur. Io. XVI, 2:
veniet hora, in qua omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se
praestare Deo. Et huius rei testis esse poterat, quia et ipse
aliquando fuerat in simili causa. Phil. III, 6: secundum
aemulationem persecutus sum Ecclesiam Dei. Sed non secundum
scientiam, quia scilicet eorum zelus per rectam scientiam non ordinatur
dum ignorant veritatem. Is. V, 13: propterea captivus ductus est
populus meus, quia non habuit scientiam. I Cor. XIV, 38: si
quis autem ignorat, ignorabitur. Deinde, cum dicit ignorantes enim,
etc., ostendit cuius rei scientiam non haberent. Et primo proponit
quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi finis enim legis
Christus, et cetera. Dicit ergo primo: recte dico quod non secundum
scientiam, ignorantes enim Dei iustitiam, scilicet qua Deus per
fidem iustificat, supra III, 22: iustitia autem Dei per fidem
Iesu Christi et quaerentes statuere, id est, firmare, suam,
scilicet iustitiam, quae consistit in operibus legis, quae secundum
eorum opinionem non expectabat aliquid a Deo, sed solum ex arbitrio
operantium erat. Et ideo dicit eorum esse iustitiam, quasi humanam et
non divinam, secundum illud supra IV, 2: si Abraham ex operibus
legis iustificatus est, habet gloriam, scilicet apud homines, sed non
apud Deum. Iustitiae enim Dei non sunt subiecti, id est, nolunt
subiici Christo, per cuius fidem iustificantur homines a Deo. Ps.
LXI, 1: nonne Deo subiecta erit anima mea? Supra c. III,
19: ut subditus fiat omnis mundus Deo. Ex. X, 3: usquequo non
vis subiici mihi? Deinde cum dicit finis legis Christus, etc.,
manifestat quod dixerat, scilicet eos Dei iustitiam ignorare et quod
ei subiici nolunt, cum tamen iustitiam legalem statuere velint. Circa
quod considerandum est, quod sicut etiam philosophi dicunt, intentio
cuiuslibet legislatoris est facere homines iustos: unde multo magis lex
vetus hominibus divinitus data ordinabatur ad faciendum homines iustos.
Hanc tamen iustitiam lex per semetipsam facere non poterat, quia
neminem ad perfectum adduxit lex, ut dicitur Hebr. VII, 19,
sed ordinat homines in Christum quem promittebat, et praefigurabat.
Gal. III, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex
fide iustificemur. Et hoc est quod dicit Christus enim est finis
legis, ad quem scilicet tota lex ordinatur. Ps. CXVIII,
96: omnis consummationis vidi finem. Finis, inquam, ad
iustitiam, ut scilicet homines per Christum iustitiam consequantur,
quam lex intendebat. Supra c. VIII, 3: quod impossibile erat
legi, mittens Deus filium suum, damnavit peccatum in carne, ut
iustificatio legis impleretur in nobis. Et hoc dico omni credenti,
quia per fidem suos iustificat. Io. I, 12: dedit eis potestatem
filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Deinde, cum dicit
Moyses enim, etc., probat veritatem eorum quae Iudaei ignorabant,
scilicet quod iustitia Dei sit perfectior quam iustitia legalis et hoc
auctoritate ipsius Moysi veteris legislatoris. Primo ergo per eius
verba ostendit conditionem iustitiae legalis; secundo, conditionem
iustitiae fidei, ibi quae autem ex fide est, et cetera. Dicit ergo
primo: recte distinxi iustitiam humanam a iustitia Dei, Moyses enim
scripsit, Lev. XVIII, 5: quoniam homo qui fecerit iustitiam
quae ex lege est, vivet in ea. Ubi sic littera nostra habet:
custodite leges meas atque iudicia, quae faciens homo, vivet in eis.
Et Ez. XX, 13: iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo,
vivet in eis, quia scilicet hoc commoditatis consequebatur homo per
legis observantiam, ne occideretur tamquam legis transgressor. Hebr.
X, v. 28: irritam quis faciens legem Moysi, absque ulla
misericordia moritur. Lev. XX, 9: qui maledixerit patri vel
matri, morte moriatur, et sic de aliis. Possumus ulterius dicere
quod per legis observationem homo ordinatur in vita praesenti:
promittebat enim lex temporalia bona, et quaedam mandabat, quae ad
ordinationem carnalis vitae pertinebant, Hebr. c. IX, 10:
iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Sed contra
videtur esse quod dominus dicit, Matth. XIX, 16 ss.,
quaerenti: quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? Respondit: si
vis ad vitam ingredi, serva mandata. Unde et supra V, 20 super
illud: lex autem subintravit, dicit quaedam Glossa: iustitia legis
suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam
conferebat aeternam. Sed haec intelligenda sunt secundum spiritualem
sensum legis, qui pertinet ad fidem Christi. Sed quod hic dicitur,
refertur ad interiorem legis sensum, secundum quem lex de vita aeterna
mentionem non faciebat. Deinde cum dicit quae autem ex fide est
iustitia, etc., inducit auctoritatem Moysi de iustitia fidei. Et
primo Moyses ostendit certitudinem fidei, quae debet esse in corde
hominis; secundo fidei effectum, ibi sed quid dicit Scriptura, et
cetera. Dicit ergo primo: non solum loquitur Moyses de iustitia
legis, sed etiam ipse sic dicit de iustitia quae est ex fide. Quae
autem est ex fide iustitia, sic dicit, id est sic loquitur in corde
hominis: ne dixeris in corde tuo, scilicet dubitando, quis ascendit
in caelum? Quasi hoc impossibile reputans, sicut et Prov. XXX,
4 quaeritur: quis ascendit in caelum atque descendit? Quia scilicet
hoc tenere quasi impossibile, est deducere Christum a caelo, id est,
asserere quod Christus non sit in caelo, contra id quod dicitur Io.
III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo,
filius hominis qui est in caelo. Eph. IV, 9: qui descendit,
ipse est qui et ascendit super omnes caelos. Aut etiam ne dixeris:
quis descendit in abyssum, id est, in Infernum, quasi reputans hoc
esse impossibile; hoc enim negare, est revocare Christum ex mortuis,
scilicet negare eum non esse mortuum. Ipse enim moriens in abyssum
descendit. Eccli. XXIV, 45: penetrabo inferiores partes
terrae. Et secundum hoc prohibet dubitari de duobus articulis fidei
Christi, scilicet de eius ascensione, et de eius morte et descensu ad
Inferos, quorum primum pertinet ad maximam Christi exaltationem;
secundum ad maximam eius humiliationem. Potest autem et aliter
exponi, ut dicatur nobis certitudo duorum articulorum; primo quidem
incarnationis, qua de caelis ad terram descendit; ut sit sensus ne
dixeris in corde tuo, quis ascendit in caelum? Et exponitur
supplendo, id est, Christum deducere; quasi dicat: quis ascendit in
caelum ad deducendum Christum ad nos? Quod quidem non fuit
necessarium, quia ipse propria virtute descendit. Secundo autem,
resurrectionis, cum subdit aut etiam ne dixeris quis descendet in
abyssum? Et supplendo additur hoc est Christum a mortuis revocare,
quasi dicat: illuc descendit, ut inde posset Christum revocare,
sicut ex persona insipientium dicitur Sap. II, v. 1: non est qui
agnitus sit reversus ab Inferis. Et hic sensus congruit verbis
Moysi; dicitur enim Deut. XXX, 11 s. secundum litteram
nostram: mandatum quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est,
neque procul positum, neque in caelo situm, ut possitis dicere: quis
nostrum valet ad caelum conscendere, ut deferat illud ad nos? Nec est
inconveniens si quod Moyses dixit de mandato legis, hoc apostolus
attribuit Christo: quia Christus est verbum Dei, in quo sunt omnia
Dei mandata. Sic ergo intelligendum est quod dixit: quis ascendit in
caelum, id est, Christum deducere? Ac si dicat: quis potest in
caelum conscendere, ut verbum Dei inde deferat ad nos? Et idem est
dicendum in alio quod sequitur. Deinde cum dicit sed quid dicit
Scriptura, etc., ostendit fructum fidei per eiusdem auctoritatem.
Et primo proponit auctoritatem; secundo exponit eam, ibi hoc est
verbum fidei, etc.; tertio probat expositionem esse convenientem,
ibi corde enim creditur, et cetera. Dicit ergo primo: sed quid dicit
Scriptura? Hoc, inquam, prope est verbum in ore tuo et in corde
tuo. Sic enim post praemissa verba Deut. sequitur: iuxta te est
sermo valde in ore tuo et in corde tuo. Quasi dicat: non solliciteris
quod tibi desit verbum fidei iustificantis, propter hoc quod Christus
est in caelo secundum naturam divinam, aut quod descendit in Infernum
propter mortem humanitatis, quia ipse descendens de caelo et resurgens
ab Inferis, impressit verbum fidei in ore tuo et in corde tuo. Unde
quod dicit prope est, potest referri ad hoc quod verbum Dei sumus
adepti per Christum incarnatum et resurgentem. Hebr. II, 3:
quae cum initium accepisset enarrari per dominum. Ier. I, 9: ecce
dedi verba mea in ore tuo. Vel, secundum Glossam, quod dicit,
prope, referendum est ad utilitatem, secundum quod dicimus, prope
apud nos esse quod nobis est commodum et utile. Verbo enim Dei cor
nostrum mundatur. Io. XV, 3: iam vos mundi estis propter
sermonem quem locutus sum vobis. Vel potest referri ad hoc quod verba
fidei etsi sint supra rationem, Eccli. III, 25: plurima supra
sensum hominis monstrata sunt tibi, non tamen sunt contra rationem,
quia veritas non potest esse veritati contraria. Ps. XCII, 7:
testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Deinde cum dicit hoc est
verbum, etc., exponit auctoritatem praedictam. Et primo ostendit
quid sit illud verbum de quo Moyses loquitur, dicens hoc est verbum
fidei quod praedicamus. II Tim. IV, v. 2: praedica verbum.
Ier. XXIII, 28: qui habet sermonem meum, loquatur sermonem
vere. Secundo exponit quomodo hoc verbum est in ore per confessionem,
et in corde per fidem. Et hoc est quod subdit quia si confitearis in
ore tuo dominum Iesum Christum scilicet recognoscens eum dominum,
subiiciendo sibi tuum affectum, secundum quod dicitur I Cor.
XII, 3: nemo potest dicere, dominus Iesus, nisi in spiritu
sancto; et iterum si credideris in corde tuo, scilicet fide formata,
quae per dilectionem operatur, ut dicitur Gal. V, 6, quod Deus
illum suscitavit a mortuis, Ps. XL, 10: tu autem, domine,
miserere mei, et resuscita me, quia, ut dicitur II Cor. ult.:
resurrexit ex virtute Dei, quae est communis sibi et patri; salvus
eris, scilicet salute aeterna, de qua dicitur Is. XLV, 17:
salvatus est Israel in domino salute aeterna. Quod autem dicit
dominum Iesum, ad mysterium incarnationis refertur. Quod autem
sequitur Christum, manifeste ad resurrectionem refertur. De quibus
duobus articulis supra fecerat mentionem.
|
|