|
Postquam praemiserat apostolus exponendo verbum Moysi, quod confessio
oris et fides cordis operantur salutem, proponens hoc causa exempli in
duobus articulis, de quibus videbatur Moyses fecisse mentionem, hic
probat quod dixerat in universali. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quod per fidem et confessionem homo consequitur salutem;
secundo ponit salutis ordinem, ibi quomodo ergo invocabunt, etc.;
tertio infert quamdam conclusionem ex dictis, ibi ergo fides ex
auditu, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit, dicens: recte dico, quod si confitearis ore et credas
corde, salvus eris; corde enim creditur, ab homine, ad iustitiam,
id est ad hoc ut iustitiam per fidem consequatur. Supra V, 1:
iustificati igitur ex fide. Signanter autem dicit corde creditur, id
est voluntate. Nam caetera, quae ad exteriorem Dei cultum
pertinent, potest homo nolens sed credere non potest nisi volens.
Intellectus enim credentis non determinatur ad assentiendum veritati ex
necessitate rationis, sicut intellectus scientis, sed ex voluntate:
et ideo scire non pertinet ad iustitiam hominis, quae est in
voluntate, sed credere. Gen. XV, v. 6: credidit Abraham
Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Postquam autem homo est
iustificatus per fidem, oportet quod eius fides per dilectionem
operetur ad consequendam salutem. Unde subdit ore autem confessio fit
ad salutem, scilicet aeternam consequendam. Is. LI, 8: salus
autem mea in sempiternum erit. Est autem triplex confessio necessaria
ad salutem. Primo quidem confessio propriae iniquitatis, secundum
illud Ps. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me iniustitiam
meam domino, quae est confessio poenitentis. Secunda confessio est
per quam homo confitetur Dei bonitatem misericorditer beneficia
praestantis Ps. CXVII, 1: confitemini domino quoniam bonus,
et haec est confessio gratias agentis. Tertia est confessio divinae
veritatis Matth. X, 32: omnis qui confitebitur me coram
hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo; et haec confessio
est credentis, de qua nunc apostolus loquitur. Haec autem est
necessaria ad salutem pro loco et tempore, quando scilicet exposcitur
fides alicuius, scilicet a persecutore fidei, vel quando periclitatur
fides aliena: sicut praecipue praelati debent praedicare fidem subditis
suis. Et ideo baptizati liniuntur chrismate in fronte signo crucis,
ut ipsum crucifixum confiteri non erubescant. Supra I, 16: non
enim erubesco Evangelium. Ita est autem et de omnibus virtutum
actibus, qui pro loco et tempore sunt necessarii ad salutem. Nam
praecepta affirmativa quae de his dantur, obligant semper, sed non ad
semper. Secundo, ibi: dicit enim Scriptura, etc., probat per
auctoritatem, dicens: dicit enim Scriptura, scilicet Is.
XXVIII, 16, omnis qui credit in illum, fide scilicet
formata, non confundetur, scilicet quasi deficiens a salute. Eccli.
II 8: qui timetis dominum, credite illi, et non evacuabitur merces
vestra. Littera vero nostra habet: qui crediderit, non festinet, ut
supra dictum est. Tertio, ibi non enim est distinctio, etc.,
probat hoc esse universaliter intelligendum, cum Isaias indefinite hoc
proponat. Et, primo, proponit quod intendit, dicens: ideo dictum
est omnis qui credit, etc., non enim est distinctio quantum ad hoc
Iudaei et Graeci. Col. III, 11: ubi non est gentilis et
Iudaeus, circumcisio et praeputium, et cetera. Secundo probat per
rationem quae duplici modo innititur, quorum primum tangit, dicens nam
idem dominus omnium. Supra III, v. 29: an Iudaeorum Deus
tantum? Nonne et gentium? Ps. XLVI, 7: rex omnis terrae
Deus. Et ideo ad ipsum pertinet providere omnium saluti. Secundum
medium tangit, dicens dives est in omnes qui invocant illum. Si enim
non esset tantae bonitatis quod sufficeret ad satisfactionem utriusque,
posset putari quod non omnibus credentibus provideret, sed divitiae
bonitatis eius et misericordiae indeficientes sunt. Supra II, 4:
an divitias bonitatis eius contemnis? Eph. II, 4: Deus autem
qui dives est in misericordia, et cetera. Tertio probat idem per
auctoritatem quae habetur Ioel. II, 32: omnis quicumque
invocaverit nomen domini, salvus erit. Est autem invocare, in se
vocare per affectum et devotum cultum. Ps. XC, 15: invocabit
me, et ego exaudiam eum. Deinde cum dicit quomodo ergo invocabunt,
etc. ponit ordinem quo quis vocatur in salutem, quae est ex fide. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit quod ea quae sunt posteriora in
hoc ordine, sine prioribus esse non possunt; secundo ostendit quod,
positis prioribus, non est necessarium posteriora poni, ibi sed non
omnes obediunt Evangelio. Circa primum duo facit. Primo ponit
ordinem eorum quae requiruntur ad salutem; secundo confirmat quod
supposuerat per auctoritatem, ibi sicut scriptum est. Ponit autem
primo quinque per ordinem, incipiens ab invocatione ad quam, secundum
auctoritatem prophetae, sequitur salus. Dicit ergo quomodo ergo
invocabunt in quem non crediderunt? Quasi dicat: sine dubio invocatio
salutem facere non potest, nisi fide praecedente. Pertinet autem
invocatio ad confessionem oris quae ex fide cordis procedit. Ps.
CXV, 10: credidi, propter quod locutus sum. II Cor. IV,
13: nos credidimus, propter quod et loquimur. Secundo a fide
ascendit vel procedit ad auditum, dicens aut quomodo credent ei quem
non audierunt? Illa enim homo credere dicitur quae sibi ab aliis
dicuntur quae ipse non videt. Io. IV, 42: iam non propter tuam
loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere
salvator mundi, et cetera. Est autem duplex auditus: unus quidem
interior, quo quis audit a Deo revelante, Ps. LXXXIV, 8:
audiam quid loquatur in me dominus Deus; alius autem auditus est, quo
aliquis audit ab homine exterius loquente. Act. c. X, 44: adhuc
loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui
audiebant verbum. Primus autem auditus non communiter pertinet ad
omnes, sed proprie pertinet ad gratiam prophetiae, quae est gratia
gratis data distincte aliquibus, sed non omnibus, secundum illud I
Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt. Sed quia nunc loquitur
de eo quod indistincte ad omnes pertinere potest, secundum illud quod
supra dixit non enim est distinctio, ideo relinquitur quod hoc sit
intelligendum de secundo auditu. Et ideo subdit: quomodo ergo audient
sine praedicante? Auditus enim exterior est passio quaedam audientis,
quae absque actione loquentis esse non potest. Unde et dominus
mandavit discipulis, Matth. ult.: euntes in mundum universum,
praedicate Evangelium omni creaturae. Ea vero quae fidei sunt,
praedicatores a semetipsis non habent, sed a Deo. Is. XXI, v.
10: quae audivi a domino Deo exercituum annuntiavi vobis. I Cor.
XI, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis. Et ideo
apostolus quarto subdit quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur?
Quasi dicat, non digne. Ier. XXIII, 21: non mittebam eos,
et ipsi currebant. Mittuntur autem aliqui a domino dupliciter. Uno
modo immediate ab ipso Deo per inspirationem internam. Is.
XLVIII, 16: et nunc dominus Deus misit me, et spiritus
eius. Huius autem missionis signum quandoque quidem est sacrae
Scripturae auctoritas, unde Ioannes Baptista cum quaereretur ab eo
quis esset, auctoritatem prophetae induxit, dicens: ego vox clamantis
in deserto, dirigite viam domini, sicut dixit Isaias propheta, ut
legitur Io. I, 23. Quandoque autem signum huius missionis est
veritas eorum quae annuntiantur. Unde per contrarium dicitur Deut.
XVIII, 22, quod hoc habebit signum: quod in nomine domini
propheta praedixerit et non evenerit, hoc dominus non est locutus.
Quandoque vero signum huius missionis est operatio miraculi. Unde
dicitur Ex. IV, 1, quod cum dixisset Moyses domino: non credent
mihi, nec audient vocem, scilicet illi ad quos mittor, dominus dedit
ei potestatem signa faciendi. Nec tamen ista duo ultima sufficienter
demonstrant Dei missionem, praesertim cum aliquis annuntiat aliquid
contra fidem. Dicitur enim Deut. XIII, 1 s.: si surrexerit
in medio tui propheta, et praedixerit signum atque portentum, et
evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, eamus et sequamur deos
alienos, non audies verba illius. Alio modo mittuntur aliqui a Deo
mediante auctoritate praelatorum, qui gerunt vicem Dei. II Cor.
VIII, 18: misimus cum illo fratrem nostrum, cuius laus est in
Evangelio per omnes Ecclesias. Deinde, cum dicit sicut scriptum
est, inducit auctoritatem ad probandum hoc ultimum, quod dixerat de
missione praedicatorum, dicens sicut scriptum est, scilicet Is. c.
LII, 7: quam speciosi pedes evangelizantium pacem,
evangelizantium bona ubi littera nostra sic habet: quam pulchri supra
montes pedes praedicantis et annuntiantis pacem, annuntiantis bonum.
Et similiter habetur Nahum I, 15: ecce super montes pedes
evangelizantis et annuntiantis pacem. In his autem verbis, primo,
commendatur processus praedicatorum, cum dicit quam speciosi pedes,
quod dupliciter potest intelligi. Uno modo ut per pedes intelligantur
eorum processus, quia scilicet ordinate procedunt, non usurpantes sibi
praedicationis officium. Cant. VII, 1: quam pulchri sunt
gressus tui in calceamentis, filia principis. Alio modo possunt
intelligi per pedes affectus qui rectitudinem habent, dum non
intentione laudis aut lucri verbum Dei annuntiant, sed propter hominum
salutem et Dei gloriam. Ez. I, 7: pedes eorum, pedes recti.
Secundo tangit praedicationis materiam, quae quidem est duplex.
Praedicant enim ea quae sunt utilia ad vitam praesentem, quod designat
cum dicit: evangelizantium pacem, scilicet triplicem. Primo quidem
annuntiant pacem quam Christus fecit inter homines et Deum. II
Cor. V, v. 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
Et posuit in nobis verbum reconciliationis. Supra V, 1: pacem
habeamus per Iesum Christum ad dominum. Secundo annuntiant pacem
habendam cum omnibus hominibus. Infra XII, 18: si fieri potest
quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Tertio
annuntiant ea per quae homo potest habere pacem in semetipso. Ps.
CXVIII, v. 165: pax multa diligentibus legem tuam, domine.
Et sub his tribus continentur omnia quae in hac vita sunt utilia ad
salutem, vel quantum ad Deum, vel quantum ad proximum, vel quantum
ad semetipsum. Praedicant etiam ea quae speramus habere in alia vita.
Et quantum ad hoc dicit evangelizantium bona. Lc. XII, 44:
super omnia bona sua constituet eum. Deinde, cum dicit sed non omnes
obediunt Evangelio, etc., ostendit ex prioribus non semper sequi
posteriora. Licet namque non possit esse quod quis credat nisi audiat
a praedicante, non tamen quicumque audit a praedicante credit, et hoc
est quod subdit sed non omnes obediunt Evangelio. II Thes.
III, 2: non enim omnium est fides. Hoc autem dicit ideo ut
ostendatur quod verbum exterius loquentis non est causa sufficiens
fidei, nisi cor hominis attrahatur interius virtute Dei loquentis,
Io. VI, 45: omnis qui audivit a patre meo et didicit, venit ad
me. Et sic quod homines credunt, non est attribuendum praedicatoris
industriae. Per hoc etiam ostenditur quod omnes increduli non
excusantur a peccato sed illi qui non audiunt et non credunt. Io.
XV, 22: si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non
haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Et hoc
etiam magis consonat his quae apostolus posterius dicet. Secundo, ad
hoc inducit auctoritatem, cum subdit Isaias enim dicit: domine, quis
credidit auditui nostro? Quasi diceret: rarus. Ez. II, 6:
increduli et subversores sunt tecum. Mich. VII, 1: factus sum
sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Quod quidem Isaias
dixit praevidens Iudaeorum infidelitatem futuram. Eccli. c.
XLVIII, 27: spiritu magno vidit ultima, et cetera. Dicit
autem auditui nostro, vel propter id quod a Deo audierunt; sicut
dicitur in Abdia v. 1: auditum audivimus a domino, et legatos ad
gentes misit; vel propter id quod homines ab apostolis audiebant.
Ez. XXXIII, v. 32: audiunt verba tua, et non faciunt ea.
Deinde, cum dicit ergo fides ex auditu, etc., infert conclusionem
ex dictis, dicens: ergo ex quo aliqui non credunt nisi audierint,
fides est ex auditu. Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit
mihi. Sed contra videtur esse quod fides est virtus infusa divinitus.
Phil. I, 29: vobis datum est, ut in ipsum credatis. Dicendum
est ergo, quod ad fidem duo requiruntur: quorum unum est cordis
inclinatio ad credendum et hoc non est ex auditu, sed ex dono gratiae;
aliud autem est determinatio de credibili et istud est ex auditu. Et
ideo Cornelius qui habebat cor inclinatum ad credendum, necesse habuit
ut ad eum mitteretur Petrus, qui sibi determinaret quid esset
credendum. Ex eo vero quod dixerat: quomodo audient sine
praedicante? Et quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Concludit
auditus autem, scilicet credentium, est per verbum praedicatorum quod
est verbum Christi, vel quia est de Christo, I Cor. I, 23:
nos praedicamus Christum Iesum, vel quia a Christo habent quod
mittantur I Cor. XI, 23: ego enim accepi a domino quod et
tradidi vobis.
|
|