|
Postquam apostolus ostendit casum Iudaeorum esse miserandum, quia ex
ignorantia peccaverunt, hic ostendit quod eorum talis casus non est
excusabilis ex toto, quia eorum ignorantia non fuit invincibilis vel ex
necessitate existens, sed quodammodo voluntaria. Et hoc quidem
ostendit dupliciter. Primo quidem per hoc quod audierunt ex doctrina
apostolorum; secundo, per hoc quod cognoverunt ex doctrina legis et
prophetarum, ibi sed dico, numquid Israel non cognovit? Circa
primum duo facit. Primo proponit quaestionem, dicens: dictum est
quod fides est ex auditu et non possunt homines credere ei quem non
audierunt, dico ergo numquid non audierunt? Ut scilicet per hoc
possint excusari totaliter ab incredulitate, secundum illud Io.
XV, 22: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum
non haberent. Secundo ad quaestionem respondet interveniendo per
auctoritatem Ps. XVIII, v. 5 dicentis in omnes terram exivit
sonus eorum, scilicet apostolorum, id est fama eorum exivit in omnem
terram, non solum Iudaeorum sed etiam omnium gentium. Iob c.
XXVIII, 22: perditio et mors dixerunt: auribus nostris
audivimus famam eius, scilicet sapientiam per apostolos praedicatam.
Et dominus eis praeceperat Matth. ult. XXVIII, v. 19:
euntes in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae. Et
verba eorum, scilicet distincta eorum doctrina, exierunt in fines
orbis terrae. Ad litteram: usque ad fines mundi. Is. XXIV,
16: a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti. Et XLIX,
6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum
terrae. Et est notandum quod secundum Augustinum haec verba nondum
erant completa, quando apostolus talia loquebatur sed praevidebat ea
esse complenda. Et ideo utitur praeterito pro futuro, propter
certitudinem divinae praeordinationis: sicut etiam David, cuius verba
assumit apostolus, manifeste utebatur praeterito pro futuro. Et ideo
hoc dicit Augustinus, quia adhuc tempore suo dicit fuisse quasdam
gentes in Africae partibus, quibus non erat fides Christi
praedicata. Chrysostomus autem super Matth. e contrario dicit hoc
quod hic dicitur, completum fuisse tempore apostolorum, exponens sic
quod habetur Matth. XXIV, 14: et oportet hoc Evangelium
praedicari in universo orbe et tunc veniet consummatio, idest,
destructio Ierusalem. Utrumque autem est aliqualiter verum. Tempore
enim apostolorum, ad omnes gentes etiam usque ad fines mundi pervenit
aliqua fama de praedicatione apostolorum per ipsos apostolos vel
discipulos eorum. Matthaeus namque praedicavit in Aethiopia, Thomas
in India, Petrus et Paulus in occidente. Et hoc est quod
Chrysostomus dicere intendit. Non tamen sic fuit impletum tempore
apostolorum, quod in omnibus gentibus Ecclesia aedificaretur, quod
tamen est implendum ante finem mundi, ut dicit Augustinus in epistola
ad Hesychium. Magis tamen praesenti intentioni apostoli congruit
expositio Chrysostomi quam Augustini. Nulla enim ratio esset
auferendi excusationem infidelibus per hoc quod in futurum erant
audituri. Per hoc tamen non habetur quod ad singulos homines fama
praedicationis apostolicae pervenerit, licet pervenerit ad omnes
gentes. Numquid ergo illi ad quos non pervenit, utpote si fuerunt
nutriti in sylvis, excusationem habent de peccato infidelitatis? Ad
hoc dicendum est quod, secundum sententiam domini, quae habetur Io.
XV, 22, illi qui loquentem dominum per se vel per eius discipulos
non audierunt, excusationem habent de peccato infidelitatis, non tamen
beneficium Dei consequentur, ut scilicet iustificentur ab aliis
peccatis, vel quae nascendo contraxerunt, vel male vivendo
addiderunt, et pro his merito damnantur. Si qui tamen eorum fecissent
quod in se est, dominus eis secundum suam misericordiam providisset,
mittendo eis praedicatorem fidei, sicut Petrum Cornelio, Act. X,
5 s., et Paulum Macedonibus, ut habetur Act. XVI, 9 s.
Sed tamen hoc ipsum quod aliqui faciunt quod in se est, convertendo se
scilicet ad Deum, ex Deo est movente corda ipsorum ad bonum. Thr.
V, v. 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur.
Deinde, cum dicit sed dico: numquid Israel, etc., ostendit eos
esse inexcusabiles propter notitiam, quam habuerunt ex lege et
prophetis. Et primo movet quaestionem, dicens sed dico, adhuc
inquirendo, numquid Israel, id est populus Iudaeorum, non cognovit
ea quae pertinent ad mysterium Christi, et ad vocationem gentium, et
casum Iudaeorum? Plane cognovit. Infra II, 18: instructus per
legem; Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi;
Bar. IV, 4: beati sumus, o Israel, quoniam quae placita sunt
Deo, manifesta sunt nobis. Secundo, cum dicit, ibi primus
Moyses, solvit quaestionem et ostendit eos cognovisse, primo quidem,
per doctrinam legis, dicens primus Moyses, qui est legislator. Quod
non est sic intelligendum per hoc quod inducit primus, quasi fuerint
duo Moyses, quorum primus hoc dixit; sed quia Moyses fuit primus,
id est, praecipuus inter doctores Iudaeorum; Deut. ult.: non
surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses; vel primus fuit in
ordine talia dicendi, quia ipse primus inter alios hoc dixit. Ego ad
aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram
vos mittam. Ubi littera nostra sic habet: ego provocabo eos in eo qui
non est populus et in gente stulta irritabo eos. Ubi duplex est
distinctio attendenda. Prima quidem ex parte gentilitatis, quam vocat
non gentem, quasi non dignam vocari gentem, eo quod non erat adunata
in cultu unius Dei. Eccli. l, 27: secunda non est gens quam
oderim. Eamdem autem gentem vocat gentem insipientem, et si
aliqualiter gens dici posset secundum quod adunatur et gubernatur lege
humana, dicitur tamen insipiens, quasi privata vera sapientia, quae
in cognitione et cultu Dei consistit. Eph. IV, 17 s.: sicut
et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes
intellectum, alienati a via Dei. Et sic refertur ad gentilitatem,
secundum statum ante conversionem. Possunt etiam haec duo attribui
gentilitati post conversionem, quae dicitur non gens, id est non
gentiliter vivens, sicut apostolus dicit ibidem: iam non amplius
ambuletis sicut et gentes. Dicitur etiam gentilitas conversa gens
insipiens, secundum opinionem infidelium. I Cor. III, 18: si
quis inter vos sapiens videtur esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit
sapiens. Secunda differentia attenditur quantum ad hoc quod, primo,
ponit aemulationem, scilicet invidiae, qua Iudaei invidebant
gentilibus conversis, Gal. IV, 17: aemulantur vos non bene.
Secundo ponit iram, qua contra eos irascuntur. Ps. XXXVI, v.
12: observabit peccator iustum, et stridebit, et cetera. Et haec
duo congrue coniunguntur, quia ex invidia causatur ira. Unde Iob
V, 2 dicitur: virum stultum interficit iracundia, et parvulum
occidit invidia. Dicitur autem Deus in aemulationem inducere et in
iram mittere, non quidem in eis causando malitiam sed subtrahendo
gratiam, vel potius faciendo conversionem gentium, unde Iudaei
occasionem irae et invidiae sumunt. Secundo ostendit eos cognovisse
per doctrinam prophetarum, et inducit Isaiam, primo quidem
praenuntiantem conversionem gentium, dicens Isaias autem audet et
dicit, id est audacter Iudaeis annuntiat veritatem, quamvis ei
periculum mortis immineret, Iob XXXIX, 12: audacter in
occursum pergit armatis; et dicit, Is. LXIV, 1: inventus sum
a gentibus non quaerentibus me, palam apparui his qui me non
interrogabant, ubi littera nostra sic habet: quaesierunt me qui ante
non interrogabant, invenerunt qui non inquisierunt me. In his autem
verbis primo designat conversionem gentium, dicens inventus sum a
gentibus non quaerentibus me. Et ideo praeter merita et intentionem
gentilium ostenditur fuisse eorum conversio. Infra XV, v. 9:
gentes autem super misericordia honorare Deum. De hac autem
inventione dicitur Matth. XIII, 44: simile est regnum caelorum
thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et
cetera. Secundo ostendit causam et modum conversionis eorum. Causam
quidem, quia non casu factum est ut invenirent quod non quaerebant sed
ex gratia eius qui eis voluit apparere; quod designatur in hoc quod
dicit apparui. Tit. II, v. 11: apparuit gratia salvatoris
nostri Dei omnibus hominibus. Modum autem, quia non apparuit
Christus gentilibus in aenigmatibus et figuris legis sed in manifesta
veritate. Unde dicit palam. Io. c. XVI, 29: ecce palam
loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam, inquit, apparui eis,
scilicet gentilibus, qui me non interrogabant, id est qui meam
doctrinam non quaerebant. Is. XLV, 20: rogant Deum non
salvantem. Secundo ostendit quod Isaias praenuntiavit incredulitatem
Iudaeorum, dicens ad Israel autem, id est contra Israel, dicit,
Is. LXV, 2: tota die expandi manus meas ad populum non
credentem, sed contradicentem mihi. Ubi nostra littera sic habet:
expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via
non bona post cogitationes suas, populus qui ad iracundiam provocat
me. Quod autem dicit expandi manus meas, potest uno modo intelligi de
expansione manuum Christi in cruce, quae quidem dicitur fuisse in
cruce tota die, id est principali parte totius diei, scilicet ab hora
sexta usque ad vesperas, Matth. XXVII, 45. Et quamvis eo
expandente manus in cruce, sol sit obscuratus, petrae scissae,
monumenta aperta, Iudaei tamen in sua incredulitate permanserunt, eum
blasphemantes, ut dicitur Matth. XXVIII, 39 s. Unde subdit
ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Hebr. XII,
3: recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus
semetipsum contradictionem. Alio modo potest referri ad extensionem
manus Dei in miraculis faciendis, Act. IV, 30: in eo quod
manum tuam extendis ad sanitates, et signa et prodigia fieri per nomen
sanctum filii tui Iesu; ut sit sensus: tota die, id est toto tempore
praedicationis meae, expandi manus meas, miracula faciendo, ad
populum non credentem, etiam miraculis visis, Io. XV, 24: si
opera non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, sed
contradicentem mihi, id est meis miraculis detrahentem, secundum illud
Matth. XII, 24: in Beelzebub, principe Daemoniorum, eiicit
Daemonia. Osee IV, 4: populus tuus sicut hi qui contradicunt
sacerdoti. Tertio potest intelligi de extensione manus Dei ad
beneficia illi populo exhibita, secundum illud Prov. I, 24:
extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; ut sit sensus tota
die, id est toto tempore legis et prophetarum, expandi manus meas ad
dandum beneficia ad populum non credentem, sed contradicentem mihi.
Deut. XXXI, 27: semper contentiose egistis contra dominum.
|
|