|
Postquam apostolus ostendit Iudaeorum casum esse miserandum, non
tamen totaliter excusabilem, hic ostendit casum Iudaeorum non esse
universalem. Et primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi absit,
etc.; tertio infert conclusionem, ibi quid ergo, et cetera. Dicit
ergo primo: dico, ad haec inquirendo, numquid Deus repulit,
totaliter, populum suum? Scilicet Iudaeorum, quia vocat eum non
credentem sed contradicentem. Et hoc Psalmista etiam inquirit
dicens: ut quid Deus, repulisti in finem? Thr. II, 7: repulit
dominus altare suum. Deinde, cum dicit absit, etc., solvit
quaestionem ostendens quod Deus non totaliter repulit populum
Iudaeorum. Et hoc est quod dicit absit, ut scilicet populus
Iudaeorum sit totaliter repulsus. Et hoc quidem, primo, probat
quantum ad personam suam, dicens: nam et ego, scilicet in fide
Christi existens, Israelita sum, scilicet gente; II Cor. XI,
22: Israelitae sunt et ego. Et quia in populo Israel erant aliqui
proselyti, qui non descenderunt secundum carnem ex patriarchis,
secundo, hoc de se excludit, subdens ex semine Abrahae. II Cor.
c. XI, 22: semen Abrahae sunt, et ego. Erant autem in populo
Iudaeorum tribus distinctae secundum filios Iacob, quorum quidam
fuerunt filii ancillarum, quidam uxorum. Ioseph autem et Beniamin
filii Rachel, praedilectae uxoris. Unde, tertio, suam excellentiam
in populo Iudaeorum ostendens dicit ex tribu Beniamin. Phil.
III, 5: ex genere Israel, de tribu Beniamin. Unde et de eo
exponitur a quibusdam quod legitur Gen. penult.: Beniamin, lupus
rapax mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Secundo,
ibi: non repulit, etc., ostendit populum illum non esse repulsum a
Deo etiam quantum ad multos electos suos. Et primo proponit quod
intendit; secundo inducit similitudinem, dicens an nescitis; tertio
adaptat eam, ibi sic ergo et in hoc tempore, et cetera. Dicit ergo
primo: non solum ego non sum repulsus sed Deus non repulit plebem
suam, totam, quam praescivit, id est praedestinavit. Supra
VIII, 8: quos praescivit, hos et praedestinavit. Ps.
XCIII, 14: non repellet dominus plebem suam. Quod apostolus
hic exponit quantum ad praedestinatos. Deinde, cum dicit an
nescitis, etc., inducit similitudinem de his quae contigerunt tempore
Eliae, quando etiam totus populus videbatur a cultu unius Dei
aberrasse. Ubi primo ponit interpellationem Eliae; secundo
responsionem domini, ibi sed quid dicit Scriptura divina, et cetera.
Dicit ergo primo an nescitis quid Scriptura sacra dicat in Elia, id
est de Elia III Reg. XIX, 10. Vel, in Elia id est in
libro de Elia scripto. Totus enim liber regum est principaliter
scriptus ad notificandum dicta et facta prophetarum. Unde et inter
libros propheticos computatur, ut Hieron. dicit in prologo libri
regum. Quemadmodum, scilicet ipse Elias, interpellat Deum adversus
Israel. Contra quod videtur esse verbum Samuelis dicentis I Reg.
XII, 23: absit hoc peccatum a me in domino, ut cessem orare pro
vobis. Multo ergo minus est contra populum interpellandum. Sed
intelligendum est quod prophetae contra populum aliquem interpellant
tripliciter. Uno modo conformando voluntatem suam voluntati divinae
eis revelatae, sicut et in Ps. LVII, 11 dicitur: laetabitur
iustus, cum viderit vindictam. Alio modo interpellando contra regnum
peccati, ut scilicet non homines, sed peccata hominum destruantur.
Tertio modo ut interpellatio, vel oratio est interpretanda per modum
denuntiationis, secundum illud Ier. XVII, 18: confundantur
qui me persequuntur, id est confundentur. Duo autem in hac sua
interpellatione contra eos allegat. Primo quidem impietatem quam
commiserant contra cultum Dei, uno quidem modo persequendo ministros
eius, quod tangit dicens domine, prophetas tuos occiderunt. III
Reg. XVIII, 13: numquid non indicatum est tibi domino meo
quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas domini? Act.
VII, v. 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri?
Alio modo quantum ad loca Deo sanctificata, secundum illud Ps.
LXXIII, 7: incenderunt igni sanctuarium tuum. Et quantum ad
hoc dicit: altaria tua suffoderunt. Unde notandum est quod, Deut.
c. XII, 5, dominus mandavit dicens: ad locum quem elegerit
dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum
ibi et habitet in eo, venietis et offeretis in illo loco holocausta et
victimas vestras. Tamen ante aedificationem templi permittebatur
populo, ut in diversis locis altaria construeret ad cultum divinum;
quod quia erat contra legem, aedificato iam templo, Ezechias rex
piissimus omnia huiusmodi altaria destrui fecit. Et hoc est quod
dicitur IV Reg. c. XVIII, 22: nonne iste est Ezechias,
qui abstulit excelsa et altaria, et praecepit Iudae et Ierusalem:
ante altare hoc adorabitis in Ierusalem? Quod ergo Ezechias fecit ex
pietate, hoc fecit Achab et Iezabel ex impietate, volentes cultum
Dei totaliter extirpare. Tertio, allegat contra eos impietatem quam
facere intendebant, dicens et relictus sum ego solus, scilicet in
cultu unius Dei; quod quidem dixit Elias, eo quod alii non ita
aperte manifestabant se esse Dei cultores. Dicitur enim de eo
Eccli. c. XLVIII, 1: surrexit Elias propheta quasi ignis,
et verbum illius quasi facula ardebat. Et quaerunt animam meam,
scilicet ut auferant eam. Miserat enim Iezabel ad Eliam, IV
Reg. XIX, 2, dicens: haec mihi faciant dii, et haec addant,
nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis,
scilicet prophetis Baal, quos occiderat Elias. Deinde, cum dicit
sed quid dicit, etc., ponit divinum responsum, dicens: sed quid
dicit Scriptura ibidem, scilicet dixisse, illi, scilicet Eliae,
responsum divinum? Hoc inquam, quod sequitur: reliqui mihi, id est
in cultu meo non permittendo eos cadere in peccatum, septem millia
virorum, ponitur certum pro incerto propter perfectionem septenarii et
miliarii, qui non curvaverunt genua ante Baal id est qui cultum Dei
non deseruerunt. Is. XLVII, v. 7: omnem qui invocat nomen
meum, in gloriam meam creavi, et cetera. Deinde, cum dicit sic
ergo, etc., adaptat quod dixerat ad propositum. Et primo ponit
adaptationem, dicens sic ergo et in hoc tempore, in quo videtur
multitudo populi deviasse, reliquiae, id est multi qui sunt relicti ab
illo excidio, salvae fient, vel salvae factae sunt secundum electionem
gratiae Dei, id est secundum gratuitam electionem Dei. Io. XV,
16: non me elegistis, sed ego elegi vos. Secundo ex hoc infert
conclusionem, dicens si autem gratia, salvi facti sunt, iam non ex
operibus eorum. Tit. III, 5: non ex operibus iustitiae quae
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Tertio
ostendit sequi conclusionem ex praemissis, dicens alioquin, scilicet
si gratia est ex operibus, iam non est gratia, quae dicitur ex eo quod
gratis datur. Supra III, 24: iustificati gratis per gratiam
ipsius. Deinde, cum dicit quid ergo, etc., infert conclusionem
intentam. Et, primo ponit eam, dicens quid ergo secundum praemissa
dicemus? Hoc scilicet, quod Israel, quantum ad maiorem multitudinem
populi, non est consecutus quod quaerebat, scilicet iustitiam. Et
hoc modo intelligendum est quod supra IX, 31 dictum est Israel
sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Io.
VII, 34: quaeretis me, et non invenietis. Ita tamen quod
electio, id est electi ex Iudaeis, consecuta est iustitiam, Eph.
I, 4: elegit nos in ipso, ut essemus sancti, caeteri vero, id est
alia pars populi, excaecati sunt propter suam malitiam. Sap. II,
21: excaecavit eos malitia eorum. Secundo, ibi sicut scriptum
est, etc., manifestat conclusionem quantum ad ultimam partem. Et
primo per auctoritatem Isaiae; secundo, per auctoritatem David, ibi
et David dicit. Circa primum notandum quod apostolus componit
auctoritatem ex duabus. Legitur enim Is. XIX, 10: miscui
vobis spiritum soporis. Et quantum ad hoc dicit dedit Deus illis
spiritum compunctionis, quod pertinet ad perversitatem affectus.
Compunctio enim importat quamdam cordis punctionem sive dolorem. Est
ergo quaedam bona compunctio qua quis dolet de propriis peccatis,
secundum illud Ps. LIX, 5: potasti nos vino compunctionis. Est
autem et mala compunctio, scilicet invidiae, qua quis dolet de bonis
aliorum. Hunc ergo compunctionis, id est invidiae, spiritum eis
dedit Deus, non quidem immittendo malitiam sed subtrahendo gratiam,
sicut supra dictum est X, 10: ego ad aemulationem adducam vos in
non gentem. Item legitur Is. VI, 10: excaeca cor populi
huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude: ne forte videat
oculis suis, et auribus suis audiat. Et quantum ad hoc designans
defectum cognitivae virtutis, subdit oculos, ut non videant, scilicet
per seipsos quantum ad miracula, quae Christus, eis videntibus,
fecit, et aures, ut non audiant, scilicet fructuose doctrinam
Christi et apostolorum. Is. XLII, 20: qui vides multa,
nonne custodies? Qui apertas aures habes, nonne audies? Addit autem
apostolus de suo usque in hodiernum diem, quia in fine mundi videbunt
et audient, quando convertentur corda filiorum ad patres eorum, ut
dicitur Malach. ult. Deinde cum dicit et David dicit, etc.,
ponit ad idem auctoritatem David. In qua, primo, tangit occasionem
defectus Iudaeorum, dicens fiat mensa eorum, id est malitia qua
peccatores reficiuntur. Iob XX, v. 12: cum dulce fuerit in ore
eius malum, abscondet illud sub lingua sua. Quae quidem mensa est
coram ipsis quando ex certa malitia peccant. Hoc quidem fit in laqueum
quando ex ea paratur tentatio ad peccandum, Is. XXIV, 18: qui
explicaverit se de fovea, tenebitur laqueo, et in captionem, quando
delectationi succumbit per consensum, Is. c. VIII, 15:
capientur et irretientur, et in scandalum, id est in pactionem casus
quando ruunt de peccato in peccatum, Ps. CXVIII, v. 165:
pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, et in
retributionem illis quando scilicet punientur pro suis peccatis. Vel
quia hoc ipsum est retributio delictorum, quia Deus eos permittit sic
cadere. Ps. XCIII, 2: redde retributionem superbis. Vel
mensa est sacra Scriptura Iudaeis apposita. Prov. IX, 2:
proposuit mensam suam. Quae quidem fit in laqueum, quando occurrit
aliquod ambiguum, in captionem, quando male intelligitur, in
scandalum, quando ruit in pertinaciam erroris, et retributionem, ut
supra. Secundo ponit ipsum defectum quantum ad cognitivam virtutem,
cum dicit obscurentur oculi eorum ne videant, quod magis praenuntiando
quam optando dicitur. Eph. IV, 18: tenebris obscuratum habentes
intellectum. Et quantum ad effectum cum dicit et dorsum eorum, id est
liberum arbitrium quod portat ad bona et ad mala, semper incurva, id
est incurvari permitte ab aeternis ad temporalia, a rectitudine
iustitiae ad iniquitatem. Is. LI, 23: incurvare ut transeamus.
|
|